Sayfadaki görseller
PDF
ePub

plenda efficitur. Immunditiæ peccatum nimis frequenter in grege grassatur, et "si sal evanuerit," si ille per quem populus corrigenduset sanandus sit, si ipse sacerdos, aut reus credatur, aut quod pejus est, reus revera sit, nec fiduciam ad alios admonendos, nec auctoritatem`ad plebem corrigendam, habere poterit.

Quamvis igitur merito gloriamur de antiqua et bene nota castitate clericorum nostrorum, in omnibus tamen conformes esse sententiæ Ven. Augustini cupientes, præcipimus, ut fœmina quæ curam habeat domus ét familiæ sacerdotis, semper sit provectæ ætatis et probatæ virtutis.

Quoniam clericis aliquando expedit, sæculares, visitandi gratia, adire, et eos domi recipere, consilia SS. Hieronymi et Gregorii Magni, perpetuo ante oculos habeant.

[ocr errors]

Hospitium tuum aut rarò aut "nunquam mulierum pedes atterant;

" omnes puellas ac virgines Christi, "aut æqualiter ignora, aut æqualiter "dilige. Ne sub eodem tecto cum "illis mansites, nec in propria casti"tate confidas. Nec Davide sanc"tior, nec Sampsone fortior, nec Sa"lamone potes esse sapientior."*

"Viduarum ac virginum domos, "nisi visitandi gratia, non est opus "adire, et hoc cum senioribus, vel "si gravior est causa, cum Presby"teris. Quid necesse est, ut demus "sæcularibus obtrectandi locum? "Quid necesse est ut illæ quoque "visitationes crebræ accipiant aucto"ritatem? Quid si aliqua illarum "forte labatur? Cur alieni lapsus "subeas invidiam ? Quam multos "etiam fortes, illecebra decepit ?

[ocr errors]

Quanti non dederunt errori locum, "et dederunt suspicioni? Cur non "illa tempora, quibus ab Ecclesia

* S. Hier. Ep. ad Nepot.

[ocr errors]

vacas, lectioni impendas? Cur non "Christum revisas, Christum allo"quaris, Christum audias? Illum

66

alloquimur dum oramus, illum au"dimus dum divina legimus oracula. "Quid nobis cum domibus alienis ? "Una domus est quæ omnibus capit. "Illi potius ad nos veniant, qui nos requirant. Quid nobis cum fabu"lis? Ministerium altaribus Christi, "non obsequium hominibus recipi"mus." *

66

Numquam obliviscantur clerici, se non solum esse discipulos, verum etiam Ministros ejus, "qui cum esset dives, propter nos egenus factus est," et maximam curam adhibeant, ne aut mundano fastu, aut turpi avaritia, populum compellant ex diverso conferre actus et mores nostros, cum doctrina et exemplo Christi et Apostolorum. Justum quidem est,

* S. Greg. Lib. 1. Dial.

+2 Cor. viii. 9.

ut qui altari deserviunt, cum altari "participent," et Dominus ordinavit "iis qui Evangelium annuntiant de

[ocr errors]

Evangelio vivere."* Sed neque Dominus ordinavit, neque justum est, ut Ministri ejus plus requirant quam victum decentem et convenientem. "Habentes alimenta et quibus tega"mur, his," ait Apostolust "contenti "simus." Nec unquam oblivisci debemus, populum nobis commissum gravari magnis oneribus, multaque deprimi egestate; et charitati christianæ omnino repugnare, ut Ministri ejus, qui non habuit ubi caput reclinaret, viverent in deliciis, aut etiam commoda hujus vitæ compararént, ex incommodis eorum qui misera paupertate demerguntur. Notandum etiam oblationes à populo factas, pro sustentatione clericorum, ex natura sua voluntarias esse debere; et sa

* 1 Cor. ix. 13, 14.

+ 1 Tim. vi. 8.

cerdotem, qui eas tanquam stricto jure debitas, rigide exigeret, non percipere ea quæ sunt spiritus Dei, nec paupertatem Christi æmulari.

Iterum atque iterum pensanda sunt verba Apostoli.* "Qui volunt di"vites fieri, incidunt in tentationem "et in laqueum diaboli, et desideria "multa inutilia et noeiva, quæ mer66 gunt homines in interitum et per"ditionem. Radix enim omnium "malorum est cupiditas, quam qui"dam appetentes erraverunt à fide, "et inseruerunt se doloribus multis. "Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : "sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, man"suetudinem." Seriò igitur meditentur clerici, nummi amorem etiam in laicis culpandum, multo magis deformem esse in ipsis, qui parvo vivere debent contenti, quique Do

66

* 1 Tim. vi. 9, 10, 11.

« ÖncekiDevam »