Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Vestigiis ergo Christi, et Apostoli ejus insistentes, et maximè soliciti tam à clericis amovere, omnem errandi locum, quam eorum providere justæ compensationi, eo modo quo penuria plebis in hoc tempore egestatis, non gravior fiat; minimè autem cupientes, munificentiam fidelium erga clericos quacumque occasi one cohibere, sed hoc solum intuentes, ut quæ ex lege divina supra memoravimus, non prætergrediantur clerici, præcipimus, ut in debitis colligendis, quæ sequuntur regulæ, accuratè serventur.

De divitibus haud necessum esse judicavimus, certam de debitis regulam statuere. Speramus enim eos, pro suâ pietate, quæ suo ordini, atque ampliori fortunæ, sunt consentanea, suorum respectivè Parochorum congruæ sustentationi, collaturos.

Illi qui, negotiationi, agrive culturæ dediti, abundantia quadam bono

rum, optimaque fama et æstimatione inter suos concives gaudent; Debita, quæ infrà notantur, solvere teneantur, occasione sacramenta suscipiendi, aut dum pro ipsis officium aliquod Religionis aut Pietatis à suo Pastore exercetur; scilicet:

[ocr errors]

Post celebratum Baptismum, quinque solidi solvantur : post solemnizatum Matrimonium, quadraginta solidi Testimonio libertatis ad Matrimonium contrahendum dato, decem solidi; occasione Missæ pro defunctis, præsente cadavere, et quando officium et Missa non cantantur, decem solidi. Quando verò officium et Missa cantantur, Parocho solvantur quindecim solidi, et singulis aliis Presbyteris decem solidi, nisi in iis locis, ubi consuetudo, minorem summam solvendi, vigeat. Si verò sacerdos quisquam, quamvis officio divino intersit, Missam non celebraverit, eodem die, in domo defuncti, aut in

loco ubi officium cantatur, quinque solidos recipiat. Pro missis privatis stipendium sit duo solidi nec minùs. Extremæ unctionis Sacramento collato, nihil à Sacerdote petatur; si quid vero ultrò fuerit oblatum, accipi potest. Ubi consuetum est, collationes post matrimonium facere, præcipimus, ut liberæ et spontaneæ sint et districtè mandamus, ut nihil, sub quocumque prætextu, in Tribunali Pœnitentiæ accipiatur.

[ocr errors]

Quoad eos, qui sibi, suisque, magna cum industria et labore, tenuiorem victum comparant, debita quæ sequuntur solvant; scilicet:

Post collatum Baptismum, duos solidos et dimidium; post solemnizatum Matrimonium, viginti solidos: Testimonio libertatis ad contrahendum dato, quinque solidos: post Missam pro defunctis, præsente cadayere, quinque solidos.

[ocr errors][merged small]

Ab iis verò qui omninò pauperes esse videntur, nihil exigatur; sed si spontè aliquid offerant, accipi potest.

Quoniam mos est, apud stationes confessionum colligere debita, quibus præcipuè vita sacerdotum sustentatur; et quoniam hæc consuetudo, pecuniam conquirendi, in ipso tempore quo animi omnium qui astant divinis solùm rebus occupari debent, non parùm incommodi affert ; enixè clericos hortamur, ut in ejus locum substituant consuetudinem, in aliqua parte hujus Provinciæ jam vigentem, et quam nos omninò probamus, et clero commendamus. Secundùm illum morem, unus vel duo probi homines, ex unoquoque pago ruralium Parochiarum, à Pastore eliguntur, qui post Festa Epiphaniæ et Ascensionis Domini, singulis annis, colligant ex omnibus qui solvere valent, debita, quæ apud stationes consuetum est recipere, et ea Pastori tradant. Sed

ubicumque mos iste laudabilis adhuc non viget, præcipimus, ut debita, apud stationes, modo sequenti colligantur.

Post Missam celebratam, (et districtè præcipimus, ut apud stationes Missa nunquam omittatur,) et cum celebrans gratias post Missam de more egerit, Parochus, aut qui ejus vices gerit, invitet astantes, debita consueta super altare offerre: sed neque dum collationes fiunt, neque ante, neque post, ullus, ob non soluta debita, ibidem increpetur aut verecundiâ afficiatur, ne sancta nostra Religio, vel ejus Mysteria aut Minister, congruâ reverentiâ privetur; ne fideles, præcipuè qui inter eos pauperes sint, erubescere cogantur; aut ne omninò sacramentum reconciliationis deserant, aut non bene dispositi, ad Corpus Domini accedant.

Hucusque progressi sumus in definiendo summam debitorum quæ exigi possunt, regulamque statuimus, ab

« ÖncekiDevam »