Sayfadaki görseller
PDF
ePub

omnibus æqualiter servandam ; non indè tamen munificentiæ, aut pietati eorum, limites apponimus, qui ultrò, et sine querelâ, plus offerre velint.

Animadvertant Clerici, Nos, in schedula prædicta debitorum, nil egisse de quibusdam fortuitis emolumentis quæ, quamvis quoad summam incerta, et quoad modum ea colligendi, valdè sint diversa, consuetudine tamen antiquâ, probantur et firmantur. De his verò volumus, ut eadem modestia, et charitas eadem omninò servetur. Denique invigilantes super istud Domini mandatum, "gratis accepistis, gratis date,"* et providentes ne modo aut occasione ulla violetur, prohibemus, sub pœna suspensionis, ne in administrandis Sacramentis, aut benedictionibus quibuscumque impertiendis, quis ex nostris sacerdotibus, subtractione ministerii, debita exigat;

* Matt. x. 8.

quod lege vel consuetudine, non à se introducta, sed legitimè probata, sancitur, requirat; caveat autem in omnibus, ne paupertate laborantes, aut miseria oppressos, exigendo pecuniam, rubore afficiat; ne Evangelium iis venundari videatur, aut Christus vertatur in opprobrium.

Neque intempestivum erit, hac occasione, mentionem facere de antiqua consuetudine,frumentum apud domos fidelium colligendi; quæ consuetudo in illis temporibus ortum habuit, quibus voluntaria paupertas, nihil attulit dedecoris, aut ministerio ipsi, aut iis qui, ostiatim mendicando, vitam sustentabant. Mos tamen iste, in his temporibus, et in hac regione, ubi catholici cum acatholicis admixti vivunt, non parvo multis offendiculo est. Enixè ergo cupimus, ut hæc consuetudo, in aliam, moribus hujus regni magis consentaneam, mutetur. Interea tamen, omnes clericos, tam

Regulares quam sæculares in Domino hortamur, ut tales quæstus faciant, non per semetipsos, sed per aliquem probum et modestum famulum, ab iis, in hoc opus, deputatum.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

"Attendite vobis, et universo gregi, "in quo vos Spiritus sanctus posuit "Episcopos, regere Ecclesiam Dei,

.66

quam acquisivit sanguine suo ;"* virtute hujus Apostolici præcepti, Episcopum oportet totam suam Diœcesim frequenter lustrare, ut cognoscat utrum universus grex, à Principe Pastorum suæ curæ commissus, et pro cujus salute, rationem posthàc redditurus est, in omnibus, ritè et fideliter pascatur et regatur. Et quoniam Ipsius est officii, omne ma

* Act. xx. 28.

lum ex grege tollere; omne opus bonum commendare et perficere; atque tam clericos quam laicos excitare ad ferventiùs laborandum, pro majori Dei gloria, et sui-ipsorum æterna salute; Ecclesia, diversis temporibus, maximè autem in concilio Tridentino, Episcopis, Dioceses visitantibus, largiorem auctoritatem et jura concessit, et potestatem pleniorem ad abusus tollendos, et delicta punienda, in decursu visitationis, permisit.

Præcipui fines visitationis Episcopalis, ut in Pontificali Romano notantur, sunt sequentes :

1o. Sedulò inquirere, utrùm Ecclesiæ, altaria, calices, pixides, vascula pro sanctis oleis servandis, vestes sacerdotis, et linteamina altaris, et, uno verbo, omnia quæ ad Missæ sacrificium, Sacramentorum administrationem, et cultum divinum necessaria sunt, conserventur in illo ordine de

« ÖncekiDevam »