Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

difficile invenitur, docente S. Leone, "necesse esse de mundano pulvere "etiam religiosa corda sordescere."* Ne ergo spiritus nostræ vocationis quotidiè debilior fiat, aut quod pejus est, paulatim omninò extinguatur, interdum oportet nostmetipsos retrahere à tumultu rerum mundanarum, et in sanctam solitudinem confugere, ut "renovemur spiritu mentis nostræ ;" ut conscientias accuratiùs scrutemur; ut culpas quotidianas et pravos habitus emendemus; ut supplici oratione, profunda compunctione, et seria cœlestium contemplatione, tantam gratiæ et roboris copiam impetremus, ut vegetiores spiritu et animo firmiores effecti, contra salutis hostes fortiùs dimicemus, et permanenter in mentis fervore, et cordis munditia servemur, donec à Deo vocati fuerimus ad beatam illam vitam, in qua, nec peccatum, nec tentatio amplius turbare potest.

* S. Leon. Magn. Serm. 4. de Quadr.

Profundè itaque sentientes, quam utile et necessarium sit clericis, aliquando cum Jesu seorsim ire in desertum ; præcipimus et mandamus, ut omnes nostri sacerdotes, secessum spiritualem sex dierum faciant, semel in singulis bienniis, sub pœna suspensionis; nisi à nobis ipsis in scriptis excusentur. Quænam vero cleri pars singulis annis huic secessui vacare debet, tempore opportuno ipsi desig. nabimus.

§. DE COLLATIONIBUS THEOLOGICIS. In capitulo tertio, gravem Benedicti XIV. auctoritatem protulimus, ad probandum, non satis esse sacerdoti, curam animarum habenti, theologiam in scholis didicisse, sed insuper nécessarium esse, sæpius relegere quæ jam didicerat, ut ita in mente, viva et parata retineat illa morum principia et religionis documenta, quibus ferè quotidiè, in sacri

ministerii functionibus exercendis, opus habebit. Si enim errores et sophismata grassantur, quonam modo, nisi mentis et memoriæ exercitatione in disciplinis Theologicis assiduè excolendis, corrigi possunt et dispergi ? Sic enim Recti et Veri principia, per Christi et Ecclesiæ ejus sponsæ ministros, opponuntur iis, quæ aut sapientia hujus mundi, aut spiritus erroris, in ore falsorum Prophetarum, adversus veritatem, venditant.

Igitur, ut clerici non deficiant in assequenda scientia ipsis tam necessaria, et ut nosmetipsi certi reddamur ipsos plenè esse instructos, ad ritè et dignè implenda gravia munia, illis, tanquam pastoribus et confessariis imposita; præcipimus, ut collationes in theologia, singulis annis, habeantur, in prima vel secunda hebdomada mensium Julii, Augusti, Septembris, et Octobris; in quibus conferentiis, omnes sacerdotes Nobis subditi, te

nentur adesse, et si interrogati fuerint de re discutiendâ, rationem reddere. Et si quis sacerdos, à duabus conferentiis in eodem anno, absens fuerit, sine licentia in scriptis, Ordinarii aut Vicarii generalis, ipso facto, suspensum esse declaramus. Quæstiones in singulis conferentiis discutiendæ, in directorio Dubliniensi uniuscujusque anni, annuntiabuntur: et regulæ quibus conferentiæ dirigendæ sunt, in appendice 1ma inveniri possunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

L.

[ocr errors]

CAPITULUM SEXTUM.

DE VICARIIS GENERALIBUS ET FORANEIS.

Vicarii Generalis nomine, intelligitur ille, qui constitutus est ab Episcopo cum generali potestate, et ejus vices gerit in eodem loco, quo ipse sedem habet et jus dicere solet; ita ut, censeatur idem esse auditorium utriusque.

Jurisdictionem habet ordinariam, non delegatam. Hinc generaliter potest omnia quæ Episcopus, præter ea, quæ sunt ordinis Episcopalis; qualia sunt, consecrare Ecclesias, ordines conferre, calices consecrare, et alia hujusmodi. Neque potest synodum congregare, beneficia conferre aut

« ÖncekiDevam »