Sayfadaki görseller
PDF
ePub

auferre, Diœcesim visitare, aut indulgentias concedere.

Vicarii Generalis jurisdictio expirat, 1o. per Renunciationem. 2°. per Revocationem. 3°. per mortem naturalem Episcopi, et generaliter per ea omnia quibus ipsa Episcopi jurisdictio cessaret. Episcopo quoque jus est, jurisdictionem Vicarii, prout bonum sibi videbitur, intra certos limites definire.

Quò grave onus humeris nostris impositum, ferre valeamus, et quò saluti ovium et disciplinæ observantiæ, melius et amplius provideamus, expedire judicavimus, Vicariis Generalibus adjungere quosdam Sacerdotes, zelo et prudentia notos, qui Decanorum Ruralium, (sive ut aliquando appellantur Vicariorum Foraneorum) munia impleant. Vicarius Generalis jurisdictione per totam Dicecesim gaudet, at Vicarii Foranei cura, ad clerum et populum sui respectivi

Decanatûs, seu Districtûs, tantum extenditur.

Præcipua eorum munia, hæc sunt; sedulò et frequenter inquirere, utrum absentiâ vel negligentiâ clericorum, aliquid detrimenti religio ceperit; invigilare moribus et actibus Pastorum, vicariorum et aliorum clericorum, et eorum quoque juvenum, qui ad sacros ordines adspirant. Præcipuè autem virtute officii sui tenentur, cum omni cura et solicitudine laborare, ut stata Diocesana ab omnibus accuratè serventur, et ut sacra munia presbyterorum, erga greges sibi commissas, dignè et fideliter impleantur.

Quandocumque sacerdos quisquam in morbum inciderit, præcipuè si mortis periculum imminere videatur, Vicarius Foraneus intra cujus Decanatum habitat, eum visitabit, et in quantum poterit, omnem in spiritualibus opem, infirmo in Domino fratri, piè ministrabit. Inquiret utrum ægrotus

testamentum condiderit, ut in capitulo 1o. mandavimus; et summam diligentiam adhibebit, ne registrum Baptismorum et Matrimoniorum, aut vasa sacra, vestimenta, altaris linteamina, aut ornamenta, sive ad Parochiam, sive ad Presbyterum pertineant, in manus alicujus laici incidant; sed ea potius in locum tutum reponet: Exemplar vero horum statutorum secum domum portabit.

[ocr errors]

Si Presbyter è vivis decesserit, Vicarius Foraneus decessum ejus statim nuntiabit singulis Presbyteris proprii districtûs, et aliis Vicariis Foraneis Diœceseos, ut ipsi quoque Presbyteris suorum Districtuum, Fratris obitum notum faciant, et ut ita, missæ sacrificium, sine morâ, pro anima defuncti, ab omnibus offeratur.

Unusquisque Vicarius, Ordinario, trimestrem saltem relationem in scriptis mittet, de statu religionis et de moribus clericorum in suo Decanatu.

F

Et si aliquis sacerdos auctoritatem proprii Vicarii Foranei contemnat, aut monita ejus negligat, districtè mandamus illum Vicarium Foraneum,Nobis, aut Vicario Nostro Generali rem totam statim deferre ; ut iste sacerdos condignè, secundum canones, plecta

tur.

CAPITULUM SEPTIMUM.

DE EXAMINATORIBUS DIOCESANIS.

Sacrosancta Tridentina Synodus decernit, ut Episcopus, prius quam ordines conferat, aliquot sibi addictis sacerdotibus, aliisque prudentibus viris, divinæ legis peritis, et in Ecclesiasticis sanctionibus exercitatis, ordinandorum genus, personam, ætatem, institutionem, mores, doctrinam, et fidem, diligenter investiget et examinet. Eadem S. Synodus decrevit,† nullum sacerdotem etiam regularem, posse confessiones sæcularium, etiam sacerdotum, audire, nec ad id idoneum reputari, nisi, aut Parochiale Beneficium, aut ab Episcopis per exa

* Sess. 23. de ref. cap. 17. + Ibid. cap. 15.

« ÖncekiDevam »