Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tare aut violare disciplinam vel ordinem jam in Parochia vigentem: nec illis licet, aliquid in Parochia permanenter instituere, pro ipsorum commodo, vel pro alio quocumque fine quantocunque laudabili, sine prævia approbatione Ordinarii. Præcipimus quoque, ut ne quidem per unum diem à Parochia absint sine licentia Pastoris. Et si (quod Deus avertat,) aliqua altercatio vel dissidium inter eos oriatur, sententiæ aut voluntati Pastoris cedendum est à vicario, donec Nobis aut Vicario nostro Generali, disceptatio relata fuerit, et Nostrum super eâ judicium habitum fuerit.

Et quoniam, ut docet Scriptura,* "Bonum et jucundum est Fratres "habitare in unum," et, † Væ soli,

66

quia cum ceciderit, non habet sub"levantem se ;" et quia maxime convenit eos, qui in eadem vineâ excolendâ sociantur, in consiliis quoque + Eccles. iv. 10.

*Psal. cxxxii. 1.

ac societate vitæ uniri, vehementer optamus, ut, quotiescumque sine gravi incommodo fieri potest, vicarius in domo Pastoris habitet. Et quoniam eorum causa communis est, et vita eorum ex iisdem fructibus sustentatur, statuimus ut oblationes, seu debita, sequenti ratione sint partita.

[ocr errors]

Ubi unus tantum sit vicarius, et ille in domo Pastoris habitet, victum accipiat, et quintam partem proventûs Parochiæ.

Ubi duo sunt vicarii, in domo Pastoris habitantes, cum victu, octavam partem proventûs unusquisque accipiat.

Ubi unus tantum sit vicarius, et ille, propter aliquam necessitatem, nequeat apud Pastorem habitare, tertiam partem proventûs accipiat.

Et ubi de numero et habitatione vicariorum, aliter quam quod supra, ordinatum est; portionem quæ unicu

ique contingat, Ordinarius pro suo arbitrio disponet.

Constituimus et jubemus, ut sub finem mensium singulorum, Pastores et vicarii de acceptis oblationibus mutuò rationem reddant, et divisione facta, unusquisque suam partem accipiat.

Quandocumque Parochus mortuus fuerit, successor ejus jus habet percipiendi omnia debita soluta vel solvenda, à die mortis defuncti, nisi de iis aliter ab Ordinario dispositum fuerit; et quandocumqué aut Parochus, aut vicarius, ex una in alteram Parochiam transfertur, nullum jus habeat percipiendi debita soluta vel solvenda in Parochia, post diem qua de eadem exivit.

CAPITULUM DECIMUM.

DE REGULARIBUS.

Regulares omnes, qui ordinariorum Pastorum strenui co-operatores esse debent, ab omnibus Pastoribus amentur, et honore habeantur; iisque omnia charitatis obsequia et subsidia in utilitatem fidelium præstentur.

66

Regulares, eorum exemptione "non obstante, parere coguntur Di"œcesanæ Synodi sanctionibus, in iis "quæ respiciunt curam animarum, "aut sacramentorum administratio"nem, juxta decretum Trid. Sess. "xxv. cap. 11. de Regul. atque Apos"tolicas Constitutiones Concilii tex"tum explicantes. Decretis pariter

66

subjiciuntur quæ materiam concer"nunt, in qua subsunt jurisdictioni "delegata Episcopi."*

[ocr errors]
[ocr errors]

Quamplurima sunt, in quibus Regulares, quantacumque fruan"tur exemptione, subsunt Episcopo "tanquam Apostolicæ sedis delegato, "et ne hujus subjectionis obliviscan"tur, necesse est eam quandoque "illis in memoriam redigere, quod "certè nusquam commodiùs quam Synodalibus constitutionibus

"in

" fieri potest." +

Bonifacius VIII. statuit "non posse "regulares, sæcularium confessiones excipere, sine licentia, gratia, et beneplacito Episcopi, in cujus Dice "cesi commorentur."

66

66

Statuimus, ut nullus Regularis ministret munia Parochialia, qualia sunt: Baptismus, Matrimonium, Extrema Unctio, Viaticum, Commu

*Ben.XIV. de Syn. Diœces. lib. 13. cap. 4, n. 5. + Ibid, 9. 5. 3.

« ÖncekiDevam »