Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

"cæremonias à Romana Ecclesia in"stitutas, ad unguem observent, neque alias adhibeant: Ut, ab omni "indecoro, et absurdo capitis, oris, "et reliqui corporis motu abstineant: "Ut, præter institutum Ecclesiæ Ro"manæ, iis quæ secretò vel quæ palam dicuntur, quidquam addi, "vel detrahì non liceat: Ut, quæ palam pronuncianda sunt, distinctá "et clara voce dicant: Ut, secreta quæ "vocantur, secretò etiam pronunci. "ent: Ut, neque tardiùs, neque celeriùs, quam par sit, verba proferant:

66

66

66

Ut, peracta Missa, pro summi be"neficii munere, Deo gratias agant."*

Audiamus insuper quæ scribit Card. Bellarminus in Libro 2o. de Gemitu Columbæ. "Aliud est etiam,' "lacrymis uberrimis dignum, quod "ob nonnullorum sacerdotum incu"riam et impietatem, sacrosancta "mysteria tam indecorè tractentur,

*Mon S. Car. in Conc. Med.

"ut qui illa tractent, videantur non "credere Majestatem Domini esse præsentem. Sic enim aliqui sine

[ocr errors]

66

66

spiritu, sine affectu, sinc timore et tremore, festinatione incredibili, sa"crum perficiant: quasi fide Chris"tum Dominum non viderent, aut ab ❝eo se videri non crederent. Omitto," ait," quod alicubi, vasa sacra, et "vestes, quibus mysteria celebrantur, "vilia et sordida inveniantur, indigna

66

prorsus quæ ad tremenda mysteria "adhibeantur."

Enixè ergo nostros hortamur sacerdotes, ut in celebrandis divinis mysteriis, sint supra relatorum memores; omniaque in Rubricis Missalis Romani præscripta, maxima solicitudine observent. Nunquam è memoria eorum excidat, Rubricas præfatas leges esse præceptivas, quas scire et observare, omnes clerici, sub pœna peccati tenen

tur.

H.

Quò ergo præcaveatur ab erroribus in celebratione Missæ, in quos, aut ignorantiâ, aut incuriâ, Sacerdotes incidere possint, districtè præcipimus, ut omnes clerici, semel saltem in anno, diligenter perlegant Rubricas Generales, quæ initio Missalis Romani apponuntur; et de his, prout res postulabit, in Collationibus Theologicis à Presbyteris rationem reddi curabi

mus.

Nulli sacerdoti de aliena Diœcesi, nisi probè notus sit, Missam in hac Diœcesi celebrare permittatur, donec literas testimoniales sui Ordinarii, aut sui in spiritualibus Superioris, exhibuerit; nec licentia, ob tales etiam literas concessa, ultra duas hebdomadas, inconsulto Ordinario, protrahatur.

Sub nullo prætextu audeat Sacerdos Missam celebrare, sine calice et patena ex auro vel argento confectis; et notum sit, quod in posterum, neque

calicem, neque Patenam ullam consecrabimus, nisi intus deaurentur.

Nullus sacerdos missam celebrare præsumat, sordidis aut laceris vestimentis; et sub pœna suspensionis, à Nobis aut Vicario Nostro Generali infligendæ, præcipimus, ut altaris linteamina, purificatoria, mantilia, amictus, albæ, et cingula ex lino conficiantur, et munda et integra serventur.

Districtè jubemus, ut hora qua Missa celebranda est Dominicis et festivis diebus, semper sit certa et determinata; et, ut nunquam mutetur sine nostra licentia, nisi pro una aut altera vice, quando id necessitas postulabit. Nec potest Presbyter Missam incipere, ante aut post horam præscriptam, sine gravi sui officii violatione, et magno sui gregis incommodo.

Singulis Dominicis, et Festis de præcepto, Sacerdos immediatè ante Missam, stans in plano Altaris, et

facie ad populum versa, distinctè legat, Actus Contritionis, Fidei, Spei et Caritatis, cum oratione ante missam dicenda; et quoniam maximè convenit populum, in his precibus recitandis, sacerdotem comitari, eas, clara et distincta voce, proferat.

Clericos enixè hortamur, ut omni quo possint modo, foveant consuetudinem pios libros legendi, præsertim inter rudiores et pauperes. Pastori itaque aut vicario cura sit, eligere quosdam libros utiles et probatos, et designare aliquos ex Doctrinæ Christianæ sodalibus, aut alios pietate et prudentia notos, qui Dominicis et festivis diebus, ex præfatis libris, aliquam partem populo, in Ecclesia, legant.

Districtè prohibemus, ne quis sacerdos publicè missam celebret sine veste talari; et curet, ut bireto quoque utatur quotiescumque commodè fieri potest.

« ÖncekiDevam »