Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dulò curet, ut in tali ministerio, ritus et ceremoniæ in Rituali Romano præscriptæ, accuratè serventur. Preces attentè, distinctè, et devotè recitet, nec memoriæ fidat, ne in errorem labatur. Quandocumque etiam commodum et utile videbitur, adstantes instruat, de natura, utilitate et effectibus sacramenti quod administrat ; et denique, in omnibus memor sit Apostolicæ monitionis: "Sic nos ex"istimet homo, ut ministros Chris"ti, et dispensatores mysteriorum "Dei." *

* 1 Cor. iv. 1.

CAPITULUM DECIMUM TERTIUM.

DE BAPTISMI SACRAMENTO.

Hoc Sacramentum, non solum or dine primum est, et janua per quam ad alia sacramenta accedunt homines, sed et omnium maximè necessarium est, quum ut loquitur Christus: "Nisi "quis renatus fuerit, ex aqua et Spi"ritu sancto, non potest introire in 66 regnum Dei." * Præcipua igitur cura sit ministro Baptismi, ut hujus sacramenti materiæ aut formæ, nihil prætermittat aut adjiciat; consuetudinem infundendi aquam tribus vicibus in formam crucis, ita servet, ut caput tribus ablutionibus lavetur, eodem præcisè tempore quo verba for.

* Joan. iii. 3.

mæ sacramentalis proferuntur. Pastores omnes hortamur, ut quanto citius, Fontes Baptismales in singulis Ecclesiis erigantur; et, ut hoc sacramentum in Ecclesia administrent, quandocumque sine gravi incommodo fieri poterit.

Et ne quis è vita discedat, non percepto Sacramento ad salutem tam necessario, sacerdos populum, et maximè obstetrices, sedulò edoceat modum Baptismi conferendi: seriò tamen omnes admoneat, ut nunquam hoc Sacramentum administrare attentent, nisi gravis necessitas urgeat; et, ut formam, lingua vernacula, cum debita intentione, attentè pronunci

ent.

[ocr errors]

Et quoniam Patrinis cura incumbit, filios spirituales, verbo pariter et exemplo docendi, præcipimus, ut nulli, ad Patrinorum in Baptismo officium admittantur, nisi sint Catholici, bonæ famæ, à censuris Ecclesiasticis

immunes, et in doctrina Christiana satis instructi. Nonobstante consuetudine in contrarium, statuit Concilium Tridentinum, ut unus tantum, sive vir, sive mulier, juxta sacrorum canonum instituta, vel ad summum, unus et una, baptizatum de fonte suscipiant. Si contigerit, Parentes ali

*

quem Patrinum elegisse, qui Catholicus non sit, sacerdos tenetur alium in ejus locum sufficere, sed hoc, cum multa prudentia, et sine ulla offensione, faciendum est. Infanti ne imponatur ullum nomen profanum, aut familiæ cognomen, nisi ipsi adjiciatur nomen alicujus sancti, qui in perpetuum à Baptizato, tanquam Patronus colendus est.

Quotiescumque non satis probatum fuerit, Baptismum validè collatum fuisse, ei, qui Catholicæ fidei nomen daturus est, præcipimus, ut baptize

* Sess. xxiv. cap. 2.

J

[ocr errors]

tur sub hac conditione "Si non es baptizatus, &c."

Omnis fœtus quantumvis exiguus, qui vivens existimari potest, baptizandus est sub hac conditione "si vivis," et de hac re populus, et multo majore cura, obstetrices edoceantur. Nullæ, ad munus obstetricum exercendum admittantur, nisi probata sint virtutis, et modum Baptismi administrandi apprimè cognoscant.

Quando ob periculum mortis, infantes privatum Baptismum receperint, iterum baptizentur sub conditione, nisi citra ullum dubium sit, Baptismum jam validè collatum fuisse. Preces et ceremoniæ, quæ omissæ fuerint, semper sunt supplendæ.

Omnis sacerdos curam animarum habens, in Libro ad hoc destinato, inserere tenetur, nomen ejus quem baptizavit, et nomina Parentum et Patrinorum, cum die, mense, et anno,

« ÖncekiDevam »