Sayfadaki görseller
PDF
ePub

DESIDERII ERASMI

EPISTOLA NUNCUPATORIA, IN QUA, QUID IN EDENDIS IRENAEI

LIBRIS PRAESTITERIT, EXPLICAT.

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO

D. BERNARDO EPISCOPO TRIDENTINO

DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS S. D.

En tuis, ornatissime praesul, auspiciis in lucem producimus magnum

illum ecclesiae propugnatorem, ac pro sui nominis augurio pacis ecclesiasticae vindicem Irenaeum. Nam cionn Graecis pacem sonat, et in evangelio Dominus beatos pronunciat signvoдoto's, id est pacificos, quoniam, inquit, filii Dei vocabuntur. Deus enim non est dissensionis auctor, sed pacis, qui per Filium suum pacificavit ea, quae in caelis et quae in terris. Contra, qui dissidiis orbem concutiunt, parentem suum referunt, qui primus sevit discordiam inter Deum et hominem, ac salutiferam evangelicae doctrinae segetem vitiavit, clam inspersis zizaniis: nocturnum opus aptumque principi tenebrarum. Utinam et in his ecclesiae tumultibus, quibus nec in annalibus legimus umquam exortos vel graviores, vel latius divagatos, quamquam latissime se sparserat Arianorum haeresis, exoriantur aliquot Irenaei, qui spiritu evangelico mundum redigant in concordiam. Nam libri, qui nunc utrimque provolant, eiusmodi ferme sunt, ut citius novum excitent incendium, quam vetus restinguant. Verum hoc per christianos principes faciet Dominus, postquam nobis ad meliora conversis ex irato coeperit esse propitius. Ad Irenaeum meum redeo. Cur enim non meum appellem, quem paene sepultum, absterso quantum licuit situ, luci restituimus, indignum profecto, qui perpetua oblivione obsolesceret. Spirant enim illius scripta priscum illum evangelii vigorem, ac phrasis arguit pectus martyrio paratum. Habent enim martyres suam quamdam dictionem, seriam, fortem ac masculam. Fuit vicinus apostolorum temporibus, quum adhuc martyrum triumphis floreret ecclesia. Nam puer audivit Polycarpum in Asia; Polycarpus autem Ioannis evangelistae fuit discipulus, a quo et episcopus Smyrnaeis datus, notus et aliis apostolis discipulisque, qui viderant et audierant Dominum, ex quorum relatione multa solitus est commemorare, quae litteris prodita non sunt. Huius viri de Christo deque Christi discipulis sermones Irenaeus puer avidissimis imbibit au

ribus, ac penitus inscripsit cordi suo, sic ut senex ctiam horum omnium vividam ac praesentem retineret memoriam, quemadmodum ipse multis verbis testatur in his, quae scripsit ad Florinum. Referuntur autem ecclesiasticae historiae libro quinto, capite vigesimo. Manebant eo saeculo veterum ecclesiae charismatum manifesta vestigia, quandoquidem ipse libro quinto refert, se multos audisse fratres in ecclesia, quibus esset donum prophetiae, qui Dei mysteria enarrarent, qui linguis omnibus loquerentur, qui secreta hominum proferrent non ad ostentationem, sed ad utilitatem. Et alibi docet, fuisse qui invocato Iesu nomine morbos ac daemones profligarent. Habes Irenaei commendationem ab antiquitate. Accipe nunc pietatis et integritatis testimonia, quae quidem hoc sunt speciosiora, quod eo saeculo promerenti contigerunt, quo laus haec fere suppliciis ac mortibus erat emenda. Nunc delicata res est christiani nominis professio, quum nec facultatibus nec corporibus ullum a persecutore periculum est. Irenaeus igitur presbyter ecclesiae lugdunensis ad componendum ecclesiae dissidium Romam mittitur, ubi tum praesidebat Eleutherus mittitur autem martyrum epistolis magnifice commendatus, et quod evangelii zelo praemineret, et quod dignitati presbyterii morum integritate responderet: unde dignus est habitus, qui Photino sive Pothino (variant enim in nomine codices) lugdunensis ecclesiae praesuli, qui natus annos fere nonaginta martyrium peregit, subrogaretur. Ecclesiasticae concordiae tam fuit studiosus, ut quum Victor romanus pontifex multas ecclesias amputasset a communione, quod in celebratione diei paschalis et in observatione ieiuniorum morem obtinerent a romana consuetudine diversum, magna libertate Victorem reprehenderit, quod praeter exemplum eorum, quibus successerat, tam facilis esset ad amputandas ecclesias, non in fide, sed in ritibus quibusdam dissidentes. Refert haec fusius ecclesiasticae historiae liber quintus capite vigesimo quarto. Haec Irenaeus, quum nunc Ptolemaei quidam ex quamlibet frivolis nugis haereseon et schismatum excitent calumniam. Sed unde pietatis illius certius argumentum proferam, quam ex ipsius scriptis, quae spirant pectus evangelicum et martyrii (ut ita loquar) candidatum? Nunc de doctrina paucis accipe. Eloquentiae nec studiosum nec peritum sese fatetur ipse praefans in primum librum. Ac non affectatam quidem ab eo facile crediderim; ignoratam ne credam, facit ipse sermonis cursus in rebus tam spinosis ac perplexis, immo fastidii plenis dilucidus, digestus ac sibi cohaerens, nisi quod mihi nondum satis liquet, graecene scripserit an latine; etiamsi magis arbitror latine scripsisse, graeci tamen sermonis peritiorem. Itaque figuris graecis tamquam suo iure abutitur latine loquens, veluti noceri pro laedi, quemadmodum Graeci dicunt ẞláлTeodαi; yovtes id est habentes, pro valentes: cuius generis aliquot annotavimus in spatiis marginum, ne lector his offenderetur. Certe liberalium disciplinarum omnium peritissimum fuisse constat. Tertullianus enim in libro quem scripsit adversus Valentinianos, indicans, quos in eo opere fuerit secutus, hunc in modum loquitur: ut Iustinus philosophus et martyr, ut Miltiades ecclesiarum sophista, ut Irenaeus omnium doctrinarum curiosissimus explorator. Quin et Eusebius Caesareensis in catalogo scriptorum illustrium, qui circa Soteris aetateni ecclesiam Dei vita simul et scriptis

illustrarunt, quum ventum est ad Irenaeum, dicit: Et praecipuus Irenaeus, quorum omnium ad nos apostolicae fidei et sanae doctrinae praeclarissima monumenta perlata sunt. Floruit autem potissimum Commodi temporibus. Ceterum posteaquam ordo nos vocat, ut de tam egregii viri scriptis aliquid dicamus, dolor quidam subit animum meum, quod ex tot laudatissimis monumentis hoc opus solum, ut videtur, remansit incolume. Scripsit enim librum ad Blastum de schismate, alium ad Florinum presbyterum ab ecclesia prolapsum, de monarchia, sive quod Deus non sit conditor malorum. Nam Blastus eodem errore teneri videbatur, qui prius Polycarpi discipulus, post in haeresim Valentinianam devolutus est. Scripsit autem et de ogdoade librum, quem eximie probat divus Hieronymus. Hic est cui affixit obtestationem ad scribas, quam et nos praefiximus huic operi. Haec tantum viderat Eusebius. Hieronymus addit volumen breve contra gentes, rursus aliud de disciplina. Item ad Marcianum fratrem de apostolica praedicatione. Denique librum variorum tractatuum. Ex his tam multis viri lucubrationibus solum hoc, quod nunc damus, saeculorum invidia reliquum esse voluit. Quod utinam sic dare licuisset, quemadmodum ab illo proditum fuit. Primus et secundus, quoniam fere occupantur recensendis monstrosis haereticorum et vocabulis et opinionibus, alicubi torserunt nos, quos nemo nisi patientis stomachi poterit absque taedio pervolvere. Tribus exemplaribus sumus adiuti, uno quod Romae descriptum illinc ad nos misit egregius studiorum patronus Ioannes Faber; duobus e monasteriis commodato praebitis. Ex Tertulliano pauca restituimus, quod illic plus etiam erat depravationis in vocabulis; non pauca coniecturis sumus assecuti, quae si parum certa videbantur, in margine tantum annotavimus. Solis autem Scripturarum praesidiis pugnat adversus catervam haereticorum, quorum princeps fuit Simon ille Samarites, magiae peritus, qui se Deum summum ausus est praedicare, et Selenem scortum suum persuasit esse summam mentem: et hic impostor Romae statuam meruit cum hac inscriptione, Simoni sancto. Deo. Huius discipulus Menander non in nomine lesu, sed in nomine suo baptizabat, negans cum Simone mundum hunc a Deo conditum, sed ab angelis: quem errorem e Platonis philosophia videtur hausisse. Post hunc Saturninus Antiochenus dicebat hunc mundum conditum non a summo Deo, sed a septem plen angelis. Hos secutus Basilides Alexandrinus in maiorem erupit insaniam, praeter alia dogmatum portenta summum quemdam Deum invehens, et ficto nomen aeque fictum imponens, Abraxas, qui Valentino seminarium insaniae praebuisse videtur. Nam quos ille caelos vocabat, hic dixit Aiuras. Dehine Nicolaus turpitudinis doctor cum superioribus negat mundum hunc a Deo conditum. Quin et Ophitae monstrosa quaedam somnia de Aeonibus et eorum praecipuo Ialdabaoth prodiderunt. Successit his Carpocrates Gnosticorum auctor aperte magiam exercens ac daemones лagédgovs iactans, quale quiddam de Socrate legimus. Secutus est hos Cerinthus, negans mundum a Deo conditum, mentiens Christum ex Joseph semine natum, legem non a Deo, sed ab angelis latam. Huic contrarius Ebion sic adstruit legem, ut subvertat evangelium. Talibus portentis successit Valentinus omnium portentuosissimus, platonicae philosophiae sectator, vir alioqui doctrina pollens, iuxta at

que eloquentia. Ambiebat episcopi dignitatem, sed indigne ferens sibi praelatum alium, qui in tormentis confessus fuit nomen Domini, ad turbandam ecclesiam vertit ingenium, totam doctrinam christianam ad confictas voces et perplexas fabulas pertrahens. Huius impiis inventis nonnihil addiderunt Ptolemaeus et Secundus, aucto videlicet Aeonum numero, sic tamen ut in quibusdam ab eo dissentirent. Eadem cum Valentino docuit Heracleon, sed novitate pronuntiationis videri studuit. diversa tradere. Post hunc Marcus et Colarb ́sus, alioqui non degenerantes a Valentino, rem mire ridiculam commenti sunt, omnia fidei mysteria ad graecum alphabetum pertrahentes. Successit his Cerdon impietatum lernam secum trahens. Duos enim Deos finxit, alterum bonum, alterum saevum, a saevo mundum creatum. Legem in totum repudiabat; solum evangelium Lucae, nec id totum recipiebat; apostoli Pauli epistolas nec omnes nec totas probabat. Acta apostolorum et Apocalypsin ut falsa reiiciens, docebat Christum boni Dei filium in phantasmate tantum venisse, nec vere passum, nec vere natum; resurrectionem animae probans, carnis negans, Hic dum aliquando confiteretur errorem, et rursus clam, interdum et palam doceret impia, tandem convictus veluti deploratum membrum a communione fratrum resectus est. In huius impietatem successit Marcion, genere Ponticus, stoicae philosophiae studiosus, episcopi filius, ob stupratam virginem eiectus ab ecclesia, qui tamen post interdixit nuptias Christianis. Cerdonis ac Marcionis blasphemam doctrinam excepit Lucanus quidam, ob id obscurus, quod nihil innovarit ex eorum doctrina, quos sequebatur. Sed Apelles Marcionis discipulus, quo se faceret novae factionis auctorem, multa ex magistri dogmatibus reprobavit, sed sic ut nihilo saniora substitueret. Hic allegavit nobis puellam nomine Philumenen, cui fingebat adesse propheticum spiritum, quam tamen Augustinus scripsit a Severo quodam inductam, haud scio quid secutus. Nam Eusebius et Tertullianus in hoc, quod narro, consentiunt. Inter haec portenta latuerunt Potitus et Basiliscus, qui Marcionem. secuti, duo rerum principia tradiderunt. Syrenus magis etiam delirans, tria principia sive tres naturas induxit. Hos omnes secutus Tatianus, ex Iustini discipulo factus haereticus, Valentini Marcionisque pestifera dogmata revocavit; discipulum habuit Calistionem. In tam longam seriem se porrexit illa detestanda lues a Simone mago profecta, dictuque mirum quam aegre desiit. Iam enim Valentini nomen erat exstinctum, quum tamen non deessent Valentiniani. Nec omnino finis videbatur futurus, nisi venisset Montanus, qui ceteris omnibus abrogavit auctoritatem, se praedicans esse Spiritum sanctum a Christo promissum, qui deduceret in omnem veritatem. Quamquam et Manichaeus nonnihil erroris ex Basilide videtur hausisse. Accidit autem hic quod solet in febri vehementer tenaci, quae nunc est remissior nunc acrior, nunc in aliam atque aliam speciem sese vertit, nec desinere potest, donec in phrenesim aut in aliud malum praesentius exeat. Adversus haec portenta scripsere Iustinus, quem aliquoties citat Irenaeus, Miltiades, Proculus, et Tertullianus, cuius libros quos eruditissimos scripsit adversus Valentinianos et Marcionem, praeterea de haeresibus et haereticorum praescriptis, si quis legere non gravabitur, rectius intelliget hes Irenaei libros.

Jam mihi videor satis praefatus, ornatissime praesul, quod ad huius operis rationem attinet, et tempus erat finem imponere prologo: quod quidem faciam, si paucis aperuero, quae cogitatio subierit animum meum in hoc argumento versantis. Non enim queo satis admirari consilium inscrutabile Dei, qui miris modis sponsam suam ecclesiam vindicarit, purgarit, erudierit, evexerit, illustrarit, in quibus omnibus nihil est non alienissimum ab humanis consiliis, quemadmodum ipse loquitur per Esaiam hominibus: Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae: neque viae meae, viae vestrae, dicit Dominus. Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Quemadmodum igitur ipse Dominus descendens e caelis viam aperuit in caelos, et accepta forma servi paravit sibi dominium omnium quae in caelis quaeque in terris, ac per summam ignominiam consecutus est aeternam gloriam, patiendo devicit. hostem, morte promeruit immortalitatem: sic pusillum et imbellem gregem suum alienissimis a mundi ratione praesidiis provehit, per imperilos confutavit mundi sapientiam, per paucos subegit omnes mundi nationes, per imbecilles prostravit tyrannorum potentiam, per imbelles expugnavit omnem munitionem attollentem sese adversus Deum, per ignotos et humiles obscuravit universam mundi gloriam, per oves domuit leones, per columbos abegit serpentes. Et passus quidem est in oviculas suas Satanam et mundum hunc totis artibus ac viribus suis insurgere; verum arcanis suis consiliis omnia mala vertit electis suis in bonum. Solus enim ille rex regum novit et uti bonis, et abuti malis in suam gloriam et ecclesiae salutem. Infremuit adversus paucos el humiles Christi discipulos Iudaeorum zelus, Pharisaeorum supercilium, sacerdotum auctoritas, tum regum legibus et copiis armata potentia, magorum praestigiae, philosophorum eruditio, haereticorum seditio. Tot machinis Satanas oppugnabat ovile Christi. Sed Domino temperante conatus et actiones hominum, suppliciis ac mortibus crevit et invaluit ecclesia; impiorum philosophorum oblatrationibus confirmata est evangelica philosophia; praestigiae magorum illustrarunt - Christi divinam virtutem in discipulis operantem; schismaticorum molimina piorum concordiam arctius iunxerunt ac velut in phalangem redegerunt; haereticorum impia dogmata ad scrutandum arcanas litteras compulerunt. Itaque factum est, ut, dum Iudaei zelo legis, sed non secundum scientiam pugnant adversus evangelium, certius cognoverimus antiquatas esse legis umbras, et illustrata est evangelii gloria. Rursus dum persecutor ignominiis, cruciatibus ac mortibus conatur fidem in Christum exstinguere, fidem auxerit, caritatem accenderit, spem reddiderit firmiorem, et piorum tolerantiam, dum exercet, illustrarit. Postremo dum haereticorum argutationibus agitatur, magis uti didicit armatura divinarum litterarum et confirmata est impugnata veritas. Primus ecclesiae congressus fuit cum Iudaeis, quorum utinam non exstarent et hodie reliquiae. Hic strenuum propugnatorem evangelicae libertatis praestitit apostolus Paulus. Magiae principem Petrus dejecit. Secundus fuit cum philosophis et haereticis, qui fere philosophiae praesidiis bellabant adversus evangelium. Horum impressiones post apostolos exceperunt viri doctrina facundiaque praecellentes. Nec ideo damnanda est philo

« ÖncekiDevam »