Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bus Tertullianus, Ambrosius, Cyrillus et alii, post Irenaeum futuram
generalemque nostrum omnium resurrectionem adversus hostes eius
confirmant.

CAP. V.

FEUARDENTIUS: Legant Scripturas] Genesis 5. capite Adamp.726.
930, Seth 912, Enos 905, Cainan 910, Malaleel 895, Mathusala 969
annis vixisse referuntur. Augustinus 15. de Civitate cap. 12. nullo
modo audiendos censet, qui putant aliter annos illos illis temporibus
computatos, i. e. tantae brevitatis, ut unus annus noster decem illo-
rum habuisse credatur. Irenaeus quoque idem pro certo habet, alias
nullum inde traberet argumentum. Verum quia multi hoc tam breve
vivere nostrum secum reputantes, et Scripturae auctoritatem convel-
lere non audentes, annos illos non solis circuitu, sed lunae senio
confici putarunt, ut pro annis menses habeantur: Varronem quoque
Romanorum doctissimum, atque Plinium, incertum, fabulosum, aut id
etiam impossibile existimasse, quod fertur de tanta priscorum vivaci-
tate totque annorum saeculis, compertum habeam; idcirco rem istam
paullo accuratius excutere non erit iniucundum. Ac in primis non
video, cur primigeniorum hominum vitam tantopere miremur, quum
nostra diuturnior sit, si lunae menstruis, et non solis periodo annos
illorum metiamur; quandoquidem si qui nostrum ad 100. pervenit an-
num, tum illum 1200 lunares annos vivere certum est, quod nulli
umquam veterum datum fuit. Ad haec, Iosephus lib. I. Antiq. ratio-
nes non contemnendas reddit, cur illi in tot saecula vitae suae tem-
pora prorogare potuerint. Illi nimirum Deo amici, et ab ipso pror-
sus producti, et integriore utentes alimento: praeterea etiam virtutis.
gratia, ut et res posteris perutiles invenirent et traderent, ob id non
iniuria multis annorum chiliadibus vixisse putandi sunt. Aut ut eth-
nicis os obstruamus, qui hac in re Scripturis divinis fidem non ha-
bent; ex illorum auctoribus producamus nonnullos, quos longissimam
vitam vixisse negare non poterunt. Plinius ipse (lib. 7. cap. 48. et
Valerius Max. lib. 8. c. 13.) Valerio Corvino et Metello centum annos
tribuit; Terentiae Ciceronis CXVII, Arganthonio Regi CL, Cynirae CLX,
Aegimio CC, Pictoreo CCC, Dandoni D, alteri ex Xenophontis aucto-
ritate DCCC. Lucianus libello, cui titulus est ɛì μangoßíov, i. e.
de iis qui ad longaevam aetatem pervenerunt, Tiresiam vatem ad sex
usque aetates, Nestorem ad tres vitam produxisse scribit; Numam
Pompilium et Servium Tullium octoginta, Tarquinium nonaginta, Aga-
thoclem et Hieronem 92, Cyrum 100, Mnascirem 69, Manomem 115,
Democritum 104, Xenophilum 105, Solonem, Thaletem, Pittachum 100,
Ctesibium 124 annos vel attigisse vel superasse, et quam plurimos
alios macrobios asseverat et dinumerat, Homero, Herodoto, Anacreonte
et multis aliis laudatis auctoribus. Valerius Maximus Aethiopes In-
dosque 130 annos transgredi, Epirotas quosdam 200 explere, et Li-
torium quendam trecentesimum cumulasse testis est. Quid igitur de
nostris garriunt, quos e Scripturis nongentos attigisse docemus?
Concedant saltem homini, cui uni, ut scribit Plinius (lib. 8. cap. 14.),
immensa vivendi cupido, quod cornicibus et cervis non denegant.

p

Cornices novem saecula vivere posse concedunt' Hesiodus, Virgilius, Ovidius, Martialis. Hesiodi versiculum de cervis Virgilius interpretatur: Et quater egreditur cornicis saecula cervus.

Satyricus etiam poèta:

[ocr errors]

Iam iuvenem torquet longa et cervina senectus. 727. Sed de his pro occasione satis. Enoch placens Deo] Hunc Irenaei locum sic exprimit Tertullianus (lib. de Resurr. carnis): Quod hodie Enoch et Helias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tantum de orbe translati, et hoc ipso iam aeternitatis candidati ab omni vitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi quia credi oportet, haec futurae integritatis esse documenta? Epiphanius quoque in Ancorato vocat Enochum et Heliam duos primogenitos nostrae resurrectionis: et illum quidem in praeputio et coniugali contumelia, hunc autem in circumcisione et virginitate, quibus subscribit Augustinus 15. de Civitate Dei capite 19. Clementis Romani verba sunt, libro 5. Constitutt. capite 8: Si voluisset Deus homines immortales manere, quod hoc facere potuit, ostenp.728. dit in Enoch et Helia, quos mortem experiri non permisit.

Illuc translatos esse] Disputationem de loco, in quem Deus transtulerit, et hucusque viventes conservarit Enochum et Heliam, Augustinus iudicavit ad fidem non pertinere, lib. 2. de peccato originali cap. 23. At quum hic Irenaeus doceat apostolorum discipulos et auditores, illos in paradisum terrestrem, ubicunque ille sit, translatos fuisse, indeque qui adversus Antichristum praelientur, venturos; cui sententiae omnes fere graeci et latini Patres adstipulantur: mihi parum tutum videtur aliter nunc sentire. Patrum nomina locosque, in quibus id legimus, praeter eos, quos in cap. 30. libri quarti adduximus, hic signare in gratiam studiosorum e re est. Nicodemus hist. de Resurrectione Do mini. Isidorus de vita et obitu sanctorum. Hippolytus martyr orat. de Antichristo. Ambrosius in cap. 4. Roman. Athanasius lib. Quod Nicaena Synodus etc. Gregorius in 18. cap. Iob. et hom. 12. in Ezechiel. Hieronymus epist. ad Pammachium adversus errores loan. Hieros. Damascenus lib. 4. cap. 28. Iustinus martyr quaest. 85. ad Orthod. Arethas Cappadox in 11. cap. Apocal. Procopius Gazaeus in 4. Genes. Plures alios legendo notes licet. - Ananias etiam] Eadem habet Tertullianus (lib. de Resurr. carnis) hisce verbis: Corporum a resurrectione futurae integritatis documenta fuerunt vestimenta et calciamenta filiorum Israelis indetrita quadraginta annis; et quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabara laeserunt, quod Ionas incolumis exspuitur. Et Clemens Rom. lib. 5. Constit. cap. 8. Qui Ionam post tertium diem vivum incolumemque de ventre ceti eduxit, et tres pueros Babylonico camino eripuit: is quoque nos poterit a morte excitare. Et inopinata et impossibilia naturae] Admodum recte sancteque pronuntiat de immensa et incomprehensibili Dei potentia, qua res non solum omnem vim creatam exsuperantes, sed et humano iudicio incomprehensibiles et impossibiles nullo labore perficiat, ut camini Babylonici diligenter expensa historia palam manifestat. Nam idem ignis simul et semel summo ardore ferrea vin

[ocr errors]

cula sanctorum liquefecit Chaldaeosque satellites absumsit; sanctos vero ipsos instar roris et venti suaviter flantis refrigeravit, nec vestis aut capitis pilum levissimum attigit. Potuisset addere ferrum securis simul levitate innatans, et ferri gravitatem retinens. Item, aquas maris rubri simul instar muri assurgentes et rigentes, quum tamen simul natura graves essent et liquidae. Sed ad alia properans, tantum subiicit: Deum eorum quae fecit legibus non esse subiectum, sed e contrario, cunctas res conditas, una cum legibus suis subditas esse voluntati eius. Denique hoc manifestissimo et certissimo a Filio Dei nobis dato primo principio: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum, contentus, propositam de resurrectione disputationem persequitur.

CA P. VI.

FEUARDENTIUS: Id est, per Filium et Spiritum sanctum] p.730. Quando sic Spiritum sanctum connectit Patri et Filio in hominis creatione, uti et paullo superius docuit ad illum quoque pertinere haec verba: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : clarum et certum est, quod et ipsum natura Deum, Patri et Filio coaeternum et consubstantialem profiteatur: ut et alibi adversus Centuriatorum sycophantias signavimus. Quae est plasmata secundum imaginem Dei] Videtur imaginem Dei in carne constituere, quod Augustinus improbat lib. 12. de Trinit. cap. 7. et lib. 6. de Gen. ad litt. cap. 12. Idem rursus lib. de haeresibus, post Philastrium eam opinionem inter haereses annumerat. Cassianus quoque Collat. 10. Anthropomorphitas Deum ideo corporeum dixisse scribit, quod iuxta corpus, hominem ad imaginem suam fecisset. Absit autem ut haec Irenaei verba ullum errorem continere dicamus, quandoquidem imaginis nomine formam in caelum erectam, vitam immortalem, aliaque non exigua dona corpori ipsi a Deo collata intelligit, quibus animi facultates internae indicabantur, et Creatoris potentia, sapientia bonitasque referebantur; quae etiam Augustinus ipse nunc similitudinem Dei, nunc vestigia nominat lib. 1. de Gen. cap. 16. et lib. 6. cap. 12.

Propter effusionem Spiritus] His agnoscit primum hominem conditum fuisse cum excellenti et copiosa donorum Spiritus sancti effusione, utpote iustitia originali, rerum omnium scientia, summa animi rectitudine, posse non peccare et non mori, aliisque divinis charismatibus et virtutibus, in quibus maxime consistebat illa similitudo Dei, quae peccato amissa est. Non autem imago, quae ad naturae facultates attinet, quemadmodum contestantur Basilius Hom. 10. Hexam., Hieron. in cap. 28. Ezechielis, Chrysost. Hom. 9. in Gen. - Et hic est qui secundum] Hic manifeste constitutam esse agnoscit imaginem Dei in spiritu hominis, non in carne: quapropter ex ista sententia, illa prior quam observabamus emollienda et interpretanda est. Imaginem quidem habens] Aperte distinguit inter imaginem et similitudinem Dei, quemadmodum et Scholastici recte definiunt illam consistere in naturalibus, id est, tribus animae facultatibus: istam vero in donis gratuitis et supernaturalibus. - Commixtio autem et unio] p.731. Eodem pacto Iustinus martyr initio lib. de Trinitate et Athenagoras

--

lib. de Resurrectione describunt hominem; sed apertiora sunt Tertulliani verba: Vocabulum: homo, consertarum duarum substantiarum quodammodo fibula est, sub quo non possunt esse nisi cohaerentes, p.732. lib. de Resurr. carnis. Templum igitur Dei] Haec Irenaei pro asserenda corporum nostrorum resurrectione argumenta aliquanto fusius et clarius pertractat Cyrillus Hierosol. Catechesi 4. usumque illorum his verbis tandem ostendit: Patre itaque corpori, tanquam templo Spiritus sancti. Non foedes in fornicationibus carnem, ne polluas stolam pulcherrimam, quod si polluisti, ablue per poenitentiam etc. Custodi corpus Domino mundum, ut et Dominus respiciat corpus etc. Modeste ut tractes corpus, hoc te moneo, et cognosce quod cum corpore resurges ad iudicium etc. p.730. GRABIUS: Suo plasmate] Id est carne. Nam mox sequitur: carne quae est plasmata secundum imaginem Dei; et sic deinceps saepius. - Conforme illud et consequens suo puero adaptans] Per puerum hoc loco intelligendus Iesus Christus, de quo ipse Deus les. XLII, 1. idov ó nais μov; vel ut Matth. XII, 18., ubi hic locus cip.731. tatur, legimus: ecce puer meus. Neque enim plasmatio carnis ipsa secundum se homo perfectus est· neque enim et anima ipsa secundum se homo] Gemina prorsus sunt Iustini martyris verba lib. de Resurrectione Tom. 1. Spicilegii Patrum saeculi II. pag. 188. My or καθ ̓ ἑαυτὴν ψυχὴ ἄνθρωπος; οὐκ, ἀλλ ̓ ἀνθρώπου ψυχή· μὴ οὖν καλοῖτο σώμα ἄνθρωπος; οὐκ, ἀλλ ̓ ἀνθρώπου σῶμα καλεῖται. — Trium, et unam et eandem ipsorum sciebat salutem] Ita et Iustinus martyr lib. de Resurr. Tom. 1. Spicilegii Patrum saeculi II. p. 192. Τὰ τρία ταῦτα τοῖς ἐλπίδα εἰλικρινῆ καὶ πίστιν ἀδιάκριτον ἐν τῷ Oε exovoi owoɛrai. Tria haec in iis, qui spem sinceram et fidem p.732. firmam in Deo habuerint, salvabuntur. Hoc autem de corpore

p. 730.

p.732.

-

suo] Irenaeus scripsisse videtur ἐκεῖνο et περὶ τοῦ σώματος, quum in sacro Codice legatur ἐκεῖνος et περὶ τοῦ ναοῦ τοῦ σώματος.

[ocr errors]

MASSUETUS: Imaginem quidem habens in plasmate etc.] Hic distinguit auctor inter imaginem et similitudinem Dei. Imaginem ponit in plasmate, similitudinem vero per Spiritum, quem Deus inspiral homini, dari dicit. Quae et aliorum veterum sententia fuit. Clemens Alexand. in secundo Strom. pag. 180. edit. Comel. ex aliquorum sententia refert: τὸ μὲν κατ ̓ εἰκόνα εὐθέως κατὰ τὴν γένεσιν εἰληφέναι τὸν ἄνθρωπον· τὸ καθ ̓ ὁμοίωσιν δέ, ὕστερον κατὰ τὴν τελείωσιν μéhλεiv aлohaμßávɛiv. Id quod est ad imaginem, statim in ipsa generatione hominem accepisse: ut autem ad similitudinem sit, postea in consummatione esse capturum. Volunt scilicet, similitudinem perfectum esse animi corporisque statum, omnium virtutum ac bonorum possessione cumulatum, qui nos Deo quam proximos reddit. Sic passim in natura imaginem, similitudinem in virtute reponunt alii, ut Philastrius cap. 85. auctor libelli de Dignitate conditionis humanae, cap. 2. et 3. Paulinus Nolanus epist. 11 etc.

CA P. VII.

FEUARDENTIUS: Quomodo igitur Christus] lisdem istis argumentis in eiusdem rei confirmationem utuntur Ignatius in epistolis

passim, Tertullianus lib. de Resurr. carnis, Hieronymus adversus errores Joan. Hierosolymitani. Sed incorporales animae] Aliquot valentissimis argumentis confirmat animas humanas prorsus immortales et incorruptibiles esse. Primo, quod non sint ex terra formatae ut corpora, sed divino flatu et inspiratione conditae et infusae. Secundo, quod sint incorporales, corpora vero tantum morti subiiciantur. Tertio, quod dicantur flatus vitae eamque impertiant corporibus mortalibus; maneant autem ipsae immortales substantiae, propheta regio idipsum affirmante. Quarto, sunt incompositi et simplices spiritus: igitur nulla morte resolvi nullaque corruptione dissolvi possunt. Postremo, quaecunque Litteris sacris praedicantur de vera morte, corruptione et resurrectione, ea ad corpora nostra attinere, non ad animas. Igitur illae nec sunt mortales, nec in ultimo die de pulvere terrae suscitandae. His porro confirmandae sunt piorum animae adversus veteres et novos animicidas et atheos, de quibus diximus in

cap. 63. lib. 2. Superest igitur] Ita et Tertull. lib. de Resurrect.p.733.

carn. Quum audio resurrectionem homini imminere, quaeram necesse, quid eius cadere sortitum sit. Siquidem nihil resurgere exspectabit, nisi quod ante succiderit etc. Diligitis] Delevimus diligite, ex co-p.734. dicibus excusis; et mox ex veteri codice addidimus creditis. Facies nostra videbit faciem Dei] Quo pacto id fieri poterit, declarat Augustinus 22. de Civit. Dei cap. 29. prohibens in primis, ne quis in Deo faciem aliquam corpoream imaginetur; aut nos per faciem corporis, ubi sunt oculi corporales, Deum visuros putet: quoniam sic ut angeli vident, ita et nos Deum visuri simus: quae visio nobis ut praemium fidei servatur.

GRABIUS: Quomodo igitur Christus] lisdem istis argumentis in p.732. eiusdem rei confirmationem utitur Iustinus martyr lib. de Resurrect. carnis Tom. I. Spicileg. Patrum saec. II. pag. 191. ita scribens: Τίνος οὖν ἕνεκεν ἐν τῇ σαρκὶ τῇ παθούσῃ ἀνέστη, εἰ μὴ ἵνα δείξῃ τὴν σαρκικὴν ἀνάστασιν; καὶ τοῦτο βουλόμενος πιστῶσαι τῶν μα θητῶν αὐτοῦ μὴ πιστευόντων, εἰ ἀληθῶς σώματι ἀνέστη, βλεπόν των αὐτῶν καὶ δισταζόντων, εἶπεν αὐτοῖς· Οὔπω ἔχετε πίστιν, φησίν; ἴδετε, ὅτι ἐγώ εἰμι. Καὶ ψηλαφᾷν αὑτὸν ἐπέτρεπεν αὐτοῖς, καὶ τοὺς τόπους τῶν ὅλων ἐν ταῖς χερσὶν ἐπεδείκνυε. Qua igitur de caussa in carne, quae passa erat, resurrexit? nisi ut carnis resurrectionem demonstraret? Nam volens ipse a discipulis suis non credentibus probari, quod revera corpore resurrexisset, ipsis videntibus ac dubitantibus dixit: Nondum, inquit, creditis? Videte, quia ego sum. Et se palpandum ipsis obtulit et loca clavorum in manibus suis ostendit. Superest igitur] Ita et Iustinus martyr loco iam p.733. citato: Ανάστασίς ἐστι τοῦ πεπτωκότος σαρκίου· πνεῦμα γὰρ οὐ πίπτει· ψυχὴ ἐν σώματί ἐστιν, οὐ ζῇ δὲ ἄψυχον· σῶμα ψυχῆς ἀποLeinovons on Eotiv. Resurrectio est carnis, quae cecidit: Spiritus enim cadere non potest. Anima in corpore est, non vivit autem sine anima: corpus deserente anima non exsistit.

CAP. VIII.

FEUARDENTIUS: Nunc autem partem Spiritus sumimus] Non p.734.

« ÖncekiDevam »