Sayfadaki görseller
PDF
ePub

autem hic attentione opus et diligentia, ut res et sententiae comprehendantur. Nam praeterquam quod materia, quam tractat, obscura est, durior est stilus et remotior a consuetudine latini sermonis. Sed omnia faciliora reddent summae uniuscuiusque capitis initio a me praefixae, quibus aperte ac breviter auctoris mens ac scopus declaratur. Numeris omnia distinxi. Locos Scripturae, quos citat, notavi ad marginem, ac menda, quae occurrerunt, collatis exemplaribus et locis ipsius auctoris, emendavi. Sectionem capitum veterum secutus sum in quatuor libris, quae certe nec ita divisa ab auctore, nec ab ipso summas iisdem praescriptas esse.arbitror. Nam sectiones saepenumero breviores sunt ac interruptae, aut etiam longiores; summae vero interdum aut rem non attingunt, aut quod praecipuum est praetermittunt. Quintum porro librum, quem nemo hactenus diviserat, distinxi per capita, quibus, ut aliis, summas rerum et sententiarum addidi. Mihi sane omnia sedulo expendenda ac saepius relegenda et examinanda fuerunt, ut planum facerem, nunc quid in tantis illis errorum labyrinthis sibi vellent haeretici, nunc quibus rationibus pius vir eorum dogmata refutaret. Quod exquirendi taedium qui devorare nequeunt, haud miror in huius ac similium auctorum lectione, non multum nec diu progredi, neque nucleum edere, quia nucem non frangunt. At nemini studioso umquam constitit fructus laboris sui, nisi ei qui assidue et constanter in eo perseveravit. Mihi certe gratissimus fuit labor, quod ea colligens, quae praecipua sunt atque in summa capita redigens, speraverim me ita lectorem molestia sublevaturum, ut neque obscuritas neque difficultas illum iam deterrere aut retardare posset. Nec me (ut arbitror) spes fallet apud eos qui propius attendent, candideque et sincere iudicabunt. Testatur abunde Irenaeus, quantum negotii exhibitum ipsi fuerit in eruendis atque proferendis in medium erroribus, quos tam astute Valentiniani dissimulabant ac tegebant, ut pauci admodum intelligerent quid docerent, et quibus rationibus niterentur. Nunc igitur iis intelligendis, quae vir tantus magno labore eruit ac detexit, haud mirum est iam sublatis illis erroribus, et multis saeculis exactis, a nobis quoque nonnihil laborari. Sed nobis illius studium, vigilantia et sollertia imitanda sunt. Tantam certe diligentiam et sagacitatem adhibuit in sectandis vestigiis ac gressibus immanium eiusmodi ferarum, ut non solum deprehenderit earum latibula, sed eas inde, velut e lustris et saltibus, in medios agros et apertam lucem eiecerit, atque ita produxerit, ut neque latere neque amplius incautis nocere possent. Quo exemplo nos admonet, quam sedulo cavere debeant gregibus suis episcopi et pastores, ne pestilenti talium serpentum veneno inficiantur. Falluntur enim vehementer qui putant, veterum illarum haereseon descriptionem ac refutationem nihil ad nos aut tempora nostra pertinere. Ac frustra obtendunt tam absurdos et prodigiosos fuisse illos errores, ut nemo nunc iis adhaesurus sit. Nec enim minus absurda, nec minus portentosa dogmata nostro tempore invexerunt fanatici quidam homines, nec minore astu seduxerunt illitteratos et simplices viros, nec minore pertinacia veritati obstiterunt. Annon quotidie cernimus, quibus fallaciis et fraudibus utatur Satan ad renovandas haereses, et specioso quodam fuco sic interpolandas, ut numquam exstitisse videantur?

hominis ad eius imaginem conditi cognitione positam, nec alteram sine altera plenam esse vel ex eo colligi potest, quod divinae litterae testantur, ideo nos homines a Deo conditos et redemtos, ut Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi, una cum Filio unigenito Jesu Christo et Spiritu sancto vere agnoscamus, invocemus, et non tantum in huius vitae militia, sed etiam in omni aeternitate celebremus. Ideo nihil est dubium, vere Origenem Adamantium in tertio contra Celsum libro de sapientia pronuntiasse, esse eam divinarum humanarumque rerum caussarum scientiam, aut, ut sacra Scriptura definit, divinae potentiae vaporem, emanationem sinceram omnipotentis gloriae, splendorem sempiterni luminis, speculum virtutis Dei purissimum, bonitatisque eius imaginem expressam. Apparet autem philosophos quosdam, qui, ut ait Paulus apostolus, invisibilia Dei, hoc est, aeternam eius potentiam ac divinitatem et alia quae ex creatione mundi, dum per opera intelliguntur, pervidentur, rectius quam vulgus hominum observaverunt, tametsi mentes eorum densa caligine ignorantiae verae doctrinae de essentia et voluntate Dei occupatae essent, nec ipsis quidquam de lapsu primorum parentum et tristissima corruptione naturae humanae constaret; in ea tamen sententia fuisse, ut sapientiae candidatis Dei suique cognitionem prorsus necessariam esse ducerent. Eius rei nunc non libet multa coacervare testimonia, quum unum illud cordatis hominibus satisfacere queat, quod in undecimo libro de praeparatione evangelica Eusebius cognomento Pamphylus adducit. Narrat gymnosophistam quemdam ex India profectum, in urbe attica cum Socrate de sapientiae studio collocutum esse. In eo colloquio quum Indus quaesivisset, qua ratione sapiens fieri posset, respondit Socrates, si qua ratione homini vivendum `sit, consideres. Hanc vocem Indus nonnihil subridens eleganti hac sententia excepit: μὴ δύνασθαί τινα τὰ ἀνθρώπινα κατιδεῖν, ἀγνοοῦντά yε tà dela, hoc est, res humanas nemo divinarum ignarus rerum recte perspicere et cognoscere potest. Iudicabat enim doctrinam ethicam inanem esse ludum ingeniorum et hypocriseos σοφὸν φάρμακον, si ea cum Dei luculenta agnitione et sincero cultu non sit coniuncta. Sunt enim re vera otiosae et inutiles commonefactiones de hominis officio, de virtutum pulchritudiné, de vitiorum turpitudine, denique de omnibus vitae humanae muniis et partibus, si interim mens ignara Dei et voluntatis eius se ipsam tamquam numen aliquod admiretur et colat, nec serio cogitet, et quod sit Deus et qualis sit, videlicet omnipotens, bonus, castus, misericors, iustus, vindex scelerum; et quod hic Deus nos quoque bonos, castos, benignos, justos, osores scelerum esse velit. Ideo in hominis christiani institutione, prima et praecipua cura esse debet, ut tenerae mentes imbuantur hisce asiduaoi et veluti principiis. Primum est, homines ideo conditi et redemti sunt, ut Deum Patrem, una cum Filio Iesu Christo et Spiritu sancto agnoscant et colant. Alterum est, de Deo et voluntate eius sic est statuendum, sicut is se voluntatemque suam illustribus testimoniis et expresso verbo patefecit. Sic autem Deus aeternus se nobis patefecit, ut iuxta magni Basilii sententiam, baptizari nos oporteat, sicut accepimus: credere autem, sicut baptizamur: glorificare autem, sicut credimus, Patrem, Filium et Spiritum sanctum. Haec quum prophetis et apostolis cordi essent, de sa

[ocr errors][ocr errors][merged small]

pientia, hoc est de Deo vero et de homine rectissime gravissimeque senserunt et scripserunt. Eorum vestigiis Irenaeus quoque noster insistens, in his quinque libris multa praeclare de Deo uno et trino, de hominis ortu, lapsu, corruptione, restitutione, litteris memoriaeque mandavit. Exstat autem in primo libro Irenaei symbolum (hac voce vetus ecclesia brevem et orthodoxam de Deo et homine confessionem appellare solita est) quod non tantum eo adscribere libet, ut habeat lector qikéλly quod cum cap. 2. lib. I. conferat, verum etiam quia doctrinam ecclesiarum nostrarum in effeta hac mundi senecta a nobis receptam et traditam olim quoque in ecclesiis Germaniac, Galliae et Hispaniae, Irenaei aetate, hoc est, circa annum post natum Christum 185. magno consensu traditam esse inde colligere licet. Verba eius haec sunt. H μèv yào̟ èxxλyoia, etc. 1) Operae pretium autem non vulgare fuerit in vestibulo huius operis ob oculos ponere brevem antithesin sanae et orthodoxae doctrinae et humanorum commentorum ac haereseon, ut videant eruditi lectores, de quibus partibus caelestis doctrinae adversus Valentinianos, Gnosticos, Encratitas et alios arawokóyorg xai qoeraπάτας ἀποστρεφομένους τὴν ἀλήθειαν Irenaeus noster et qua ratione pro virili depugnaverit. Multum enim lucis collatio doctrinae affert, ut monet vetus paroemia: ἡ πορφύρα παρὰ τὴν πορφύραν διακριτέα; et harum rerum consideratio facit, ut mens pia intuens tristissima nostrae aetatis de religione certamina, non abiiciat veritatis professionem, nec dubitationi xai tỷ лoxy academicae locum det, sed cogitet gravissime a Paulo dictum esse: Oportet enim et haereses in vobis esse, quo qui probati sunt, manifesti fiant inter vos. I. Corinth. II.

De Deo aeterno cum sanctis patribus, prophetis, apostolis et ecclesiae apostolicae doctoribus orthodoxis Irenaeus constanter, pie vereque docet, unum esse Deum, si essentiam Patris, Filii et Spiritus sancti; trinum, si personas earumque proprietates peculiares consideres. Etsi autem hoc mysterium de Deo et de tribus personis superat multis modis captum et sapientiam omnium angelorum et hominum: tamen ei nos religiose assentiri decet, quia, ut supra monui, de Deo secundum patefactionum eius normam et praescriptum cogitandum et statuendum est. Hunc Deum esse unum et eumdem Testamenti veteris et novi auctorem, bonum et iustum, conditorem caeli et terrae, angelorum et hominum, omniumque rerum, quae in hoc amplissimo mundi totius systemate ac theatro continentur, qui sua providentia praeterita, praesentia et futura intueatur ac gubernet, recte et copiose docet Irenaeus. Tres etiam personas in sacrosancta divinitate, quas Graeci illustri appellatione vлooráσeis nuncupaverunt, discernit a se invicem Irenaeus, ac monet primam personam in divinis Patrem esse, qui sese ab aeterno intuens inenarrabili modo genuit filium, qui est imago et character substantiae eius; secundam vero personam esse Dei Filium, Dominum lesum Christum, qui divinae naturae respectu appellatur et est Verbum, Sapientia et autog; humanae autem naturae respectu dicitur et est filius Abrahae et Davidis, anάτwę, fratribus suis similis, peccato excepto; tertiam autem personam esse Spiritum sanctum, qui a voluntate

1) Lib. 1. c. 10.

Quis non videt eos, qui nunc divinam nunc humanam Christi naturam hodie oppugnant, ex iisdem lacunis et cloacis faeces suas hausisse? Anabaptistarum porro nostri temporis secta, quam multa tum in doctrina tum in ritibus similia habet cum veteribus illis haereticis, quos tamen fortasse ne de nomine quidem agnovit? Verum antiquus ille serpens, qui iam pridem talibus organis vexavit ecclesiam Dei et evangelii cursum retardavit, non minus quam olim callidus et vafer est ad excitandos tales pugiles et agonothetas, quibus illos supplantet, qui se optata evangelii luce indignos praebent. Quis putaret umquam fore ut homines degenerarent in brutas pecudes, aut potius verterentur in monstra, quae omnem ferarum immanitatem, turpitudinem ac spurcitiem superarent? Quali enim nomine appellabimus eos, qui sic usum rationis exstinguunt, ut tollant discrimen boni et mali? Et quum impurissimi et nequissimi fuerint, negant tamen se ullius impuritatis aut nequitiae reos esse? Qui nefandas cupiditates, libidines, flagitia, scelera sua Deo tribuunt? Et quum maxime indulserint affectibus carnis atque in omni vitiorum coeno se provolverint, iactant se esse spirituales ac perfectos: eos vero qui sobrietati, continentiae et puritati student, tamquam rudes et idiotas sannis et ludibriis proterunt et proculcant? At tales nostro tempore exstiterunt (utinam vero ne adhuc exstent) quales Irenaeus primi libri capite primo, nono, vigesimo tertio, et trigesimo quinto describit. Quid enim Satan renascente evangelio molitus non est, ut ejus cursum averteret aut retardaret? Quibus autem armis et machinis illi obsistendum sit, pius hic episcopus aliique antiqui doctores nos exemplo suo docuerunt. Sola enim pugnant Christi apostolorumque doctrina, ad quam omnia dogmata, traditiones ac ritus examinant. Nam quod iactabant haeretici, ut hodie superstitionum fautores ac patroni, se ab apostolis commenta et deliria sua accepisse, statim ex illorum scriptis facile refutatur. Quod etiam adversus omnes conspurcatores religionis christianae nobis arbitror esse faciendum. Id vero saepius expertus es, vir clarissime, et re ipsa comprobasti, quoties tibi negotium fuit cum fanaticis et praefractis bominibus, qui ecclesias vestras assidue turbabant. Hoc ego magna ex parte testari possum, qui ipse adfui, vidi ac perspexi, qua cura et vigilantia ecclesiarum, quibus praees, paci consuleres, quanto studio tum ab impiis ritibus, tum ab erroribus Anabaptistarum qui iam irrepserant, repurgares; qua sedulitate pacares turbas et dissidia, sive inter tuos, sive inter exteros exorta essent. Nam quantum in te fuit, peregrinorum ecclesias, quae Londini Elizabethae Reginae beneficio collectae sunt, non tantum foris sartas et tectas servasti, sed intus a metu, a dissidio et divisione reddidisti immunes. Cohibuisti temerarios homines et cupidos rerum novarum, repressisti insolentes et praefractos, domuisti elatos, innoxios tutatus es, sedasti rixas et jurgia, denique te vere Irenaeum et tranquillitatis fautorem praebuisti. Haec ego praeterire silentio aut dissimulare absque ingrati animi vitio non possem, quum maximus illarum molestiarum, quas aliquando nostratium caussa tulisti, fructus ad me redierit. Nam et purgatis ab erroribus opera tua peregrinorum ecclesiis, et sedatis turbis quas multi excitaverant, et quiete maiore et pace liberiore apud vos usi sumus. Merito igitur te Irenaeo comparo, quem iisdem in negotiis diligenter imitatus

es, atque optimo iure tibi offero nostras in eius librum vigilias et ucubrationes, quae grati erga te et memoris animi mei testes esse possint. Nam quum te ecclesiarum nostrarum patronum et tutorem praebueris adversus Satanae et pestilentium hominum insidias, qui tunc perniciem illis moliebantur, aequum est meo et nostratium nomine tibi gratias agi, atque etiam Londinensibus tuis, quorum humanitatem, beneficentiam et liberalitatem, ut tuam erga profugos atque extorres, quum apud vos essent, adversissimo tempore saepius experti sumus. Eam hoc tempore non minorem esse audio: quo nomine nos tibi illisque plurimum debere confitemur. Ut Dominus vobis rependat dotesque suas in te tuisque adaugeat, ego quam maximis possum votis postulo atque opto. Te vero obsecro atque obtestor, ut qualem te iam praestitisti nostris hominibus, tum fovendis bonis, tum malis coërcendis, tum etiam reprimendis factiosis et studiosis rerum novarum, ut tranquillus ecclesiolae illius status inter procellas ipsas, quamvis in medio mari, servaretur, talem quoque te in posterum praestes, nec sinas te ullius ingratitudine aut malignitate dimoveri. Quod tametsi te sponte tua abunde facturum non dubitem, tamen et meum in nostrates studium et pericula, quae assidue impendent, me sollicitum reddunt, idemque etiam atque etiam petere cogunt. Hoc etiam rogo, ut quo animi erga te affectu hoc qualecumque praeludium ac specimen maioris (si Dominus dederit) operis tibi offero, eodem accipias, nec me aliud spectasse putes, quam ut memorem et gratum me tibi praebeam. Bene tibi precantur quam plurimi qui huc se receperunt optimi viri, in primisque te salutat Beza noster, cuius consuetudine et benevolentia sic recreor, ut mihi jam levius exsilium hoc redditum sit. Bene vale, optime et observantiss. vir. Dominus Jesus Christus tibi perpetuo faveat, diu te incolumem servet, tuisque laboribus et curis benedicat. Genevae pridie Cal. Februarii, MDLXIX.

IOANNIS IACOBI GRYNAEI

EPISTOLA NUNCUPATORIA AD BERNARDUM BRANDUM BASILEENSIS REIPUBLICAE TRIBUNUM PLEBIS PRIMARIUM, IN QUA SUAE IRENAEI EDITIONIS RATIONEM REDDIT.

Etsi graves cumprimis caussae fuerunt, propter quas vetustas erudita magno applausu et consensu recepit, approbavitque elegans illud apophthegma vodi σeavτóv, nosce teipsum; et Amphictyones, Platone teste, illud pro delphici templi foribus inscribendum esse censuerunt, eo quod videretur de suis bonis et malis unumquemque mortalium commonefacere, superbiae pariter et desperationi mederi, immodicum amorem sui fiduciamque tollere, et ad modestiam universos hortari: non tamen minus graves caussae sunt, cur aliud adeo illi cognatum, ut neutrum sine altero recte intelligi possit, non tantum addamus, sed etiam ambabus manibus et toto pectore amplectamur, videlicet vodi tov Oεóv, Nosce Deum. Veram enim et solidam sapientiam in Dei optimi maximi, et

« ÖncekiDevam »