Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vero emissum esse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Aorato autem quarto et oetavo loco Agenneton effutiebant. Quas quidem ambages (si quis tamen huiusmodi deliriis sensus subesse possit) in notis ad hunc locum extricare conati sumus. Sic primam ogdoada grandioribus, quam ceteri solerent, nominibus infuscare placuit veteratoribus istis; et ne aliorum Gnosticorum vestigia relegere viderentur, Bythum (quem alii coniugis expertem, alii masculum et feminam, alii neque masculum neque feminam esse dicebant) et Sigen de pristina sede deturbare, ut eo loco, quem reliqui Bythio et Mixi assignabant, collocarent. Sed pugna in verbis erat, eadem semper stante hypothesi.

IV. DE PTOLEMAEO EIUSQUE DISCIPULIS.

83. Epiphanem excipit apud Epiphanium 1) Ptolemaeus, de cuius aetate, patria et moribus nihil certi definiri potest. Secundi et Epiphanis discipulum, et utrique coaevum, magistris tamen longe doctiorem fuisse significat idem Epiphanius; de ceteris altissimum apud veteres silentium. Plures quidem coniecturas his de rebus proponit Dodwellus Dissert. IV. in Iren. §. 28. et seqq. sed quae vix apud alios quam credulos lectores fidem obtineant. Illud duntaxat ex Irenaeo concludere possumus, Ptolemaeum, etsi forte Valentinum viderit, eo tamen iuniorem fuisse. Iste siquidem Theodadem quendam apostolorum discipulum vidisse se iactabat, ut diximus: at Irenaeus lib. 1. cap. 32. n. 5. affirmat Ptolemaeum apostolos nunquam vidisse, immo vestigium apostoli ne in somniis quidem assecutum fuisse: id est, aetate iuniorem fuisse, quam ut ad apostolorum discipulos pertingere potuerit. Tantam sibi famam apud Valentinianos fecerat ille, ut huius schola nominis celebritate ceteras omnes longe superaret. Hanc vocat Irenaeus 3) ἀπάνθισμα τῆς Οὐαλεντίνου σχολῆς: quasi diceret lectissimos quosque e valentinianis hortis decerptos flores; quod e subtilioribus quibusque valentinianae scholae dogmatis hypothesin suam adornasset Ptolemaeus. Quamobrem quum istius valentinianae sectae coryphaei placita prae ceteris exagitanda sibi suscepisset auctor noster (ratus nimirum, iis semel subversis, aliorum ruinam brevi secuturam), ceteris etiam accuratius, et fusius explicare suarum esse partium arbitratus est. In hac proinde explicatione priora novem libri primi capita insumsit. Quin enim in iis capitibus Ptolemaei sententiam referat, vix dubitem. Nam in praefatione spondet se sententiam eorum, qui sunt circa Ptolemaeum, tv лεQi IITоhεuatov, compendiose et manifeste ostensurum. Ubi licet hellenismus, τŵν πεQÌ τῶν περὶ IIvoλεuatov, pro linguae graecae genio, dupißolog sit, et de Ptolemaicis aeque ac de Ptolemaeo ipso explicari possit; de posteriori tamen praecipue intelligendum esse demonstrat, quod reserata iam hypothesi, narrandi finem faciens, addit apud veterem interpretem in fine capitis 8. Et Ptolemaeus quidem ita. Quae quidem etsi in hodierno Epiphanii textu graeco desiderentur, credere satius est ab hoc omissa, quam ab interprete contra graeci codicis, quem prae oculis habebat, fidem addita. Sic intellexit Tertullianus, nec ad alium quam ad Ptolemaeum pertinere

1) Epiph. Haer. XXXI, §. 1. et Haer. XXXIII, §. 1. 2) Iren. Praef. lib. 1.

priora Irenaei capita censuit. Explicatis enim ex Irenaei mente, et iis dem paene verbis, triginta Aeonibus, hos subinde vocat familiam Ptolemaei. Et postea cap. 12. Iesum ex Aeonum omnium symbolis concretum appellat, Miscellaneam Ptolemaei. Et cap. 19. quum spiritalem Achamothae conceptum descripsisset: Hoc est, inquit, mulum de asino pingere, et Ptolemaeum describere de Valentino. Sic totum illud valentinianum sy stema, quod initio libri primi exposuit Irenaeus, ad Ptolemaeum ille semper retulit. Unde inferendum, eos quorum sententiam describit Irenaeus cap. 12. his quae apud veterem interpretem leguntur verbis: Hi vero qui sunt circa Ptolemaeum scientiores, duas coniuges habere eum Bython dicant etc. Ptolemaei discipulos quosdam esse a magistri doctrina degeneres, non Ptolemaeum ipsum, cuius placita, eaque diversa, iam retulerat: minusque recte fecisse Epiphanium, qui, quae plurali numero expresserat Irenaeus, in singularem converterit, et quae ille de discipulis tantuni scripserat, ad hos et ad magistrum ex aequo, immo ad istum praecipue detorserit: ὁ Πτολεμαῖος, καὶ οἱ σὺν αὐτῷ, ἔτι ἐμπειρότερος ἡμῖν τοῦ ἑαυτῶν διδασκάλου, δύο συζύγους τῷ Θεῷ, παρ' αὐτοῖς Βυθῷ καλουμένῳ, ἐπενόησέ τε καὶ ἐχαρίσατο. Longe melius Irenaei mentem accepit Tertullianus, qui, quae hoc cap. 12. narrat Irenaeus, in emendatores Ptolemaei confert. Exstiterunt enim, ait cap. 33. de schola ipsius, discipuli super magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent etc. Hoc vero duntaxat a magistro discrepabant discipuli, quod ille unam coniugem, Ennoeam nempe seu cogitationem, isti duplicem, cogitationem et voluntatem Bytho suo tribuerent: ita ut utriusque ex aequo suffragante opera Nun et Aletheian produxerit Bythus, respondente Nu voluntati, Aletheia cogitationi: quum e contrario vellet Ptolemaeus, Bythum per unam cogitationem emisisse Nun et Aletheian. Quae quidem discipulorum sententia rationi magis consentanea videbatur. Quum enim utrique in eo consentirent, quod Aeonum coniuges meras eorum affectiones esse assererent, ut superius probavimus; aequius videbatur cogitationem simul et voluntatem, affectiones a Bytho indistinctas, in productionem Nu et Alethiae influere, quam cogitationem tantum, omissa voluntate. Cetera nihil dissidebant discipuli a magistro. Hic vero paullo aliter atque Valentinus de Termino, Christo et Spiritu sancto, ac lesu sentiebat. Sed utriusque sententiam supra de Valentino agentes exposuimus, ubi quum in explicandam enucleatius Ptolemaei hypothesin diutius incubuerimus, nihil hic dicendum superest. Scripsit is epistolam ad mulierculam quandam, nomine Floram, quam descripsit Epiphanius, in qua legem mosaicam, seu Pentateuchum, a supremo Deo et Patre sancitam negat, sed trifariam distribuendam esse censet. Quaedam enim, inquit, ad ipsum Deum (mundi conditorem) eiusque sanctiones pertinent: alia autem Mosi tribuenda sunt, non quidem quatenus aliquid a Deo illius interventu decretum est, sed quatenus per se ac suapte sponte nonnulla constituit: aliorum denique seniores, qui in populo erant, auctores exstiterunt, ac primi illi privata quaedam praecepta inserere sunt ausi. Sic veterator ille, Valentini aliorumque Gnosticorum principiis inhaerens, qui summum Deum velut otio torpentem sibi fingebant, qui deposita mundi regiminis sollicitudine, eius curam omnem angelis crederet. Ex quo sequebatur veterem legem nihil ad eum pertinere. Sed de his supra.

V. DE COLORBASO.

84. Ptolemaicis illis apud Irenaeum succedit, Marcoque praeit Colorbasus. Quamvis enim huius nomen sileat, ad ipsum tamen pertinere, quae cap. 12. n. 3. refert placita eorum qui prudentiores illorum (Ptolemaicorum scilicet) putantur esse, patet ex Epiphanio Haer. xxxv. unde concludere licet, Colorbasum Ptolemaei discipulum fuisse; an vero et Marci? paullo maior difficultas. Id quidem asserit Epiphanius, scribens Colorbasum a Marci praestigiis ineptias suas corrogasse, fuisseque ei primum cum Marco societatem et dogmatum consensionem; postea velut caput a serpentis corpore divulsum, plurimis exitio fuisse. Idemque colligitur ex Augustino et Damasceno lib. de Haeres. ac Theodoreto lib. 1. cap. 12. Sed vereor, ut Epiphanius primum deceptus, alios demum in errorem secum abduxerit. Nam Irenaeus, cui potior fides, Colorbasum non Marci, sed Ptolemaei auditorem facit, ut mox videbamus, et Valentini discipulos ordine recensens Colorbaso Marcum postponit. Immo cap. 14. Marci hypothesin expositurus, remque a capite repetens, satis perspicuis, ni fallor, verbis significat, huic Colorbasum viae ducem fuisse. Ait enim, Marcum vulvam et susceptorium Colorbasi Silenti semetipsum solum fuisse, dixisse: οὕτως Μάρκος μήτραν καὶ ἐκδοχεῖον τῆς Κολοβάσου Σιγῆς (sic legendum) εἰσηγήσατο αὐτὸν μονώτατον γεγονέναι λέγων. Marcus autem vulva et susceptorium Colorbasi Silentii dici non potuisset, nisi a Colorbaso mysteria Valentinianórum Siges edoctus fuisset, quae in eo tamquam in vulva formam et incrementum accipientia, inde in lucem emitterentur. Nec omittendum quod idem Irenaeus recensita iam Colorbasi et discipulorum eius haeresi, ad Marcum sermonem convertens subdit: alius vero quidam ex iis, qui sunt apud eos, magistri emendatorem se esse glorians, Marcus est autem illi nomen etc. Ad alios certe spectare posse non videntur ea verba, ex iis qui sunt apud eos, quam ad illos, de quibus mox dixerat, multa autem pugna apud eos etiam de Salvatore, Colorbasaeos scilicet. Et quis ille magister, cuius emendatorem se esse gloriabatur Marcus, nisi Colorbasus, de quo mox sermonem fecerat? Neque enim haec ad Ptolemaeum referri possunt, cuius haeresin longe antea descripsit, et inter quem ac Marcum plures alios scholae valentinianae duces interserit. Non aliter Irenaeum, quod ad Colorbasum attinet, intellexit Tertullianus, adv. Valent. cap. 4. Ait enim, Valentinum, cuiusdam veteris opinionis semen nactum, Colorbaso viam delineasse; eam postmodum Ptolemaeum intrasse; deduxisse demum Heracleonem inde tramites quosdam, et Secundum et magum Marcum. Viam scilicet Colorbaso affirmat delineasse Valentinum, ut scite observat Dodwellus 1); viam eandem intrasse Ptolemaeum; ex eadem illa via tramitem deduxisse Marcum; viae scilicet allegoria ubique continuata. Ubi licet Colorbasum Ptolemaeo ac Secundo priorem facere videatur; in quo lapsum eum puto, et ab Irenaeo recessisse; in eo tamen huic assentitur, quod Marcum Colorbaso posteriorem innuat. Nec moror, quod in lib. de Praescript cap. 50. ille huic praeponatur. Nam catalogum illum haereticorum, qui ad calcem libri de Praescript. legitur, genuinum Tertulliani fetum non esse consentiunt eruditi.

1) Dodwell. Diss. IV. in Iren. §. 19.

85. Longe aliter atque ceteri Valentiniani primam ogdoada explicabat Colorbasus. Illi enim primos acto Aeones gradatim alterum ab altero sic emissum volebant, ut posteriorem tetrada a priori penitus separatam et inferioris naturae esse sentirent. Hic vero primam ogdoada non gradatim, seu xα9' iлóßασi, sed simul et in unum, óuov xai eis aлas, emissam esse censebat: adeo ut non multi Aeones, sed unus et idem esset, qui pro variis operationibus et proprietatibus varia sortiretur nomina et appellationes, Patris videlicet, quum aliquid emittere cogitavit; Veritatis, ubi ea quae emisit vera fuerunt; Hominis, quum voluit semetipsum ostendere etc. Hominem etiam et Ecclesiam non a Logo et Zoë, cum aliis Valentinianis, sed potius Logon et Zoën ab Homine et Ecclesia produci cum veteribus Gnosticis asserebat. De Salvatore autem non una erat, sed multiplex apud Colorbasaeos sententia. Quidam ex Aeonum omnium symbolis conflatum esse dicebant, et ea ratione ɛvdoxytòv in Evangelio dici putabant, dum nimirum Pater Filium compellans ait: oùτός ἐστιν ὁ υἱός μου ὁ ἀγαπητός, ἐν ᾧ εὐδόκησα, Hic est Filius meus dilectus, in qua mihi bene complacui: quod videlicet universo pleromati Patris gloriam per eum illustrare placuerit. Alii cum ex solis decem Aeonibus, quos Verbum et Vita in lucem extulerunt, productum fuisse tradebant: ut sic explicarent, cur interdum in evangelio Verbum et Vita vocetur; quod scilicet avita nomina retineat. Alii eum Christi et Spiri tus sancti, qui fulciendi pleromatis caussa producti sunt, sobolem esse malebant; et eapropter Christum patrio nomine appellari. Alii eum ex duodecim illis Aeonibus, qui ex Homine et Ecclesia exstiterunt, ortum esse contendebant: hincque fieri, ut ipsemet sese Filium hominis confiteatnr, tamquam hominis nepotem. Quamquam, ait Tertullianus cap. ult. adv. Valent. post Irenaeum, sunt qui Filium hominis aliunde conceperint dicendum, qnod nimirum supremus Pater quandoque hominis vocabulo nuncuparetur, quum videlicet se ipsum hominibus manifestum faciebat. Praeter eos errores, quos Colorbasaeis tribuunt Irenaeus, Tertullianus et Epiphanius, addit Augustinus lib. de Haeres. quod vitam omnium hominum et generationem in septem sideribus, septem scilicet planetis, consistere affirmaverit Colorbasus. Quod e Platonicorum lacunis hauserat. Nam ii animam animalem ex circuitu caelestium mundorum nobis advenire dicebant, et eorundem motibus fatali necessitate constrictam obtemperare, ut superius ex lamblicho probavimus.

VI. DE MARCO MAGO.

86. E Colorbasi schola prodiit Marcus, pro more veteratorum illorum magistri deliria novis ineptiis cumulaturus. E Basilidis Gnostici stirpe descendisse scribit Hieronymus 1); quod si verum, avitae impietatis non degener fuit soboles. Famosissimus fuit apud Valentinianos, nullique illius scholae ducum, ne quidem ipsi Ptolemaeo, tum loquacitate, tum discipulorum numero secundus, immo mille nocendi artibus superior. Et eapropter utriusque haeresin, vafritiem ac scelera speciali cura ac fusiori stilo descripsit Irenaeus. Qui dum Marci errores ac vitia confutat ac prodit, supponere videtur adhuc in vivis superstitem manere.

1) Hieron. Ep. 53. al. 29. To. IV.

Scribebat porro s. doctor sub Eleutherii pontificatu, annis plus minus. post Christum natum 180. Quum vero iam longe lateque propagata esset Marcosiorum secta, in ipsumque etiam Occidentem invasisset, nec id nisi plurium annorum spatio fieri potuisset; non male coniecerit quisquis huius initia ad annum circiter 160. immo paullo citius ad extrema Valentini vitae tempora retulerit. Magicarum praestigiarum peritissimus quum esset Marcus, pro more Gnosticorum omnium, qui tetrum illud scientiae genus a Platonicis magistris suis acceperant, quibus sub specioso Theurgiae nomine maxime familiare ac summo in honore fuit, ut apud Porphyrium, Iamblichum et alios videre est; mirum, quot viros et mulieres in fraudem induxerit, et ad se converterit, velut ad hominem singulari quadam scientia ac potestate praeditum. Parum esset, si mulierum mentibus duntaxat, non etiam corporibus insidias struxisset ille perditus. Daemonem quendam habuisse paredrum seu assessorem suspicatur Irenaeus, cuius opera tum ipse vaticinia quaedam edere videretur, tum etiam efficeret, ut misere seductae mulieres vaticinarentur. Potissimum enim circa mulieres studium et operam impendebat, eas praesertim, quae eleganter cultae opibus abundabant. Nefarias hominis artes, praestigias, horrendasque verborum formulas, quibus simpliciores ad insaniam, eandemque secum blasphemiam adigebat, fuse describit Irenaeus cap. 13 et seqq. Sed illud non omittendum sceleris genus, quod nedum sacerdotium, nulla accepta secundum ecclesiae leges manuum impositione, sibi arrogaret, sed et mulieribus in prostitutae pudicitiae pretium per summum nefas committeret. Nempe quum probe conscii essent ipsi etiam perditissimi quique eorum temporum haeretici, nullam sine vero sacrificio christianam societatem esse posse, id utcunque adumbrare studebat Marcus. Nam pocula vino (albo procul dubio) mixta consecrare se fingens, prolatis solemnibus invocationis verbis, efficiebat, ut rubicunda et purpurea apparerent: ut sic existimaretur superna Gratia sanguinem suum per ipsius invocationem in poculum illud stillare. Quod et a mulieribus factitari postmodum iubebat. Ubi facile adverterit quisquis tantisper anticipatis Calvinianorum et Lutheranorum opinionibus animum exuere voluerit, tam alte tunc temporis eorum qui christianum nomen, etiam specie tenus, profitebantur, animis illud insedisse, sacra dona consecratione facta in verum Christi corpus et sanguinem converti, eo conversionis genere, quae nunc transsubstantiatio dicitur, ut ii qui legitima auctoritate ac potestate destituti vinum in Christi sanguinem, invisibili, vera tamen ratione convertere se non posse probe sciebant, praestigiis uterentur, ut id operari se persuaderent. Age, quaeso, fac Marcum et eius asseclas in eucharistia nihil aliud agnovisse quam meram Christi corporis et sanguinis figuram, eadem semper perseverante substantia panis et vini post consecrationem; quid tam operose studuisset vinum album in rubrum colorem commutare, sanguinemque desuper stillantem exhibere et praedicare, nisi Christianorum omnium ea tunc fuisset sententia, vinum consecratione facta non manere, sed in verum sanguinem converti? Facinus hactenus in coetibus ecclesiasticis inauditum exhorruissent quique, nec fuisset qui eo liquore, qui sanguinem retulisset, quemque verum esse sanguinem iactasset impostor, labia cruentare non refugisset: quum tamen ex Irenaeo constet, nullum fuisse, qui ex eo

« ÖncekiDevam »