Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Necesse erat igitur phantasticum duntaxat et umbratile corpus indueret, quo hominibus, quorum dux et doctor futurus erat, conspiciendum se praeberet, angelisque tutius bellum inferret. Ex quo fluebat, nec vere nasci aut pati potuisse, et, ut recte concludit martyr Ignatius, eucharistiam verum Christi corpus non esse, quum verum nunquam habuerit.

102. Addebat magus, legem non a Deo (invisibilis quippe et ignotus usque ad N. Testamenti tempora permansit), sed a sinistra quadam intelligentia latam fuisse. Prophetas a mundi fabricatoribus, istos ab his, illos ab illis inspiratos vaticinia fudisse. Ea ab illis contemnenda esse, qui vero Deo semel agnito, in Simonem et Helenam eius legatos et interpretes spem collocant: iis quippe iam libertate donatis, quae per supremi Patris cognitionem acquiritur, liberum esse quodcunque velint peragere: salutem uni gratiae, voet videlicet, non operibus iustis acceptam referendam esse: natura siquidem nullas actiones bonas esse aut malas, sed ex accidenti; ex arbitrio nimirum angelorum, qui mundum condiderunt, et eiusmodi praeceptorum vinculis in servitutem homines abduxerunt. Quam postremam sententiam ab Archelao philosopho accepisse videtur, cuius hoc fuit effatum, Nihil natura iustum aut iniustum esse, sed lege. Nefaria certe dogmata, uberrimaque scelerum omnium seminaria, quae tamen ex constitutis principiis necessario fluebant. Si enim summus Deus ignotus mansit, nec ullo sensibili signo deprehendendum se praebere dignatus, mundi curam et administrationem angelis commisit: ergo legis et prophetiarum, quae ad mundi regimen spectabant, ii soli auctores exstiterunt: ergo qui homines adepta veri et summi Dei notitia ex eorum potestate eruti sunt, et in libertatem asserti, legis praeceptis non tenentur. Si ab una Dei hactenus ignoti, nunc vero se revelantis, cognitione pendet salus: ergo ad comparandam salutem opera supervacanea sunt. Si opera ideo duntaxat bona aut mala sunt, quia a lege quam tulerunt angeli, praecepta vel prohibita: ergo natura indiffe rentia sunt; excusso proinde legis iugo, nec bona, nec mala. Iam quid mirum, si homines hisce principiis imbuti, fractis omnibus tum naturae, tum pudoris repagulis, effraenem spurcissimamque vivendi rationem inierint? Eo siquidem, velut naturali consecutione deducebat exitiosa doctrina. Absit, ut ea commemorem iniquitatis mysteria, Bacchanalium instar instituta, quae in scelestis conventibus ab iis patrata refert Epiphanius: nolim his scelerum portentis lectorum oculos defoedari. In cumulum accessere magicae artes, quarum teterrima quaeque genera, Simonis et Platonicorum exemplo, exercere veriti non sunt. Et hinc ma navit vulgata Gentilibus calumnia, qua dudum christianam religionem vexaverunt, Christianos omnes magicis artibus deditos esse, eorumque coetus, omni pudoris exstincto discrimine, accedente noctis licentia corruptelarum omnis generis officinam esse. Sic in christianam religionem redundabal Pseudo-Christianorum istorum profligata vita. Resurrectionem carnis negabant: non negare qui potuissent? Si enim caro angelorum mundi conditorum opus fuit; a Christo Servatore, qui angelos debellaturus venerat, nec suscipi, nec salvari debuit. Animarum duntaxat cura ipsi fuit. Gentilium idolis, quotiescunque se daret occasio, tus adolere non dubitabant, nec supremum cultum, ut poenas negantibus illatas declinarent, iis adhibere renuebant: haec enim inter adrágoga numerabant. Immo

Gentiles in partes suas cessuros putans Simon, si illis ingeneraret opinionem, se lovem esse, quem summum numen patremque Deorum venerabantur; Helenam vero suam Minervam, quam ex cerebro lovis natam esse fabulantur poetae; se ipsum sub Iovis, Helenam sub Minervae habitu pingi et adorari a discipulis voluerat: ut sic gentilismum cum christianae religionis professione consociaret. Sed mirum, eum qui tota doctrinae serie inimicitias angelis denuntiare videbatur, iis tamen divinos honores tribui voluisse. Negabat enim salutem consequi ullum hominem aliter posse, quam si universitatis parenti abominanda sacrificia, quae vel nominare pudet, per principatus et potestates obtulerit: non quidem ut praesidium ferrent, sed ut placati damnum non inferrent, neu hominibus sive in vita, sive post mortem obessent. Quae etiam Platonicorum doctrina fuit superius a nobis exposita.

103. Hactenus dicta perspicue demonstrant, Simonem eiusque discipulos inter Gentiles potius, quam inter Christianos recensendos esse. Nam etsi christianum nomen ore profiterentur; vix tamen vel unius christiani dogmatis fidem integram servaverant. Trium quidem sanctissimae trinitatis personarum nomen proferebant, rem non tenebant: una et eadem persona, pro diversis officiis, Patris, Filii et Spiritus sancti nomine gaudebat. Mysterium incarnationis iis penitus ignotum: Christus nec verus Deus, cuius nulla fuerit hypostatica cum Deo unio; nec verus homo, cuius fúerit umbratilis tantum et phantastica humanitas; sed quoddam veluti simulacrum, quod hinc humanam naturam oculis exhiberet, illine divinitatis radios exciperet. Quibus omnis Christi nativitatis, vitae et mortis mysteriorum fides pessum ibat. Si aliquod baptismi genus retinuerint, ludicrum certe, quod a christiano procul recederet. Vetus auctor, qui contra Cyprianum scripsit, inter ss. martyris opera, refert quosdam haereticos e Simone prognatos, dum baptismum conferrent, emicantem ex aquis ignem intuentium oculis exhibuisse, quo simulata Spiritus sancti praesentia initiandos suos ludificarentur. Ecquam de eucharistia fidem habere potuissent, qui verum Christo corpus denegabant? Sua quidem iis erant mysteria, sed exsecranda prorsus, quae vel commemorare pudet. Cetera sacramenta flocci fecisse homines impuros, unique vost, ceteris omnibus spretis, salutem adscribendo, bonorum operum necessitatem, et evangelicarum legum observationem funditus evertisse, quisquis asseruerit, haud temere coniecerit.

104. Plures reliquit Simon errorum et scelerum successores, a principe impiissimae sententiae vocatos Simonianos. Ab his falsi nominis scientiam, Gnosticorum videlicet haeresin, accepisse initia, ex ipsis assertionibus eorum adest discere 1). Revera enim eadem paene Gnosticis omnibus fuere cum Simone dogmata. Si quid discriminis interfuerit, in eo positum fuit, quod eadem principia, et platonicae philosophiae capita ab his paullo pressius, ab illis explicatius ac fusius tradita, et ad res fidei diversimode pro cuiusque captu et ingenio accommodata fuerint, sed inconcusso manente fundamento. Tria fuere praecipua gnosticae haereseos capita. 1. Summum Deum alterum esse a mundi conditore. 2. Opera nihil ad salutem iuvare, sed eam ab una supernarum rerum

1) Iren, I. 1.

cognitione pendere. 3. Christum verum hominem non fuisse, sed vana hominis specie oculis delusisse. Haec ab omnibus propugnata, quippe qui scirent is totam niti hypothesin: cetera vel ad maiorem explicationem addita, vel consectaria quaedam fuere, quae quisque, prout ingenio valebat, ex principiis ducebat amplificabatque. Id ea conferenti quae de valentiniana haeresi iam diximus, observare proclive fuit, nec difficilius observabitur in iis, quae de veteribus Gnosticis dicenda supersunt.

II. DE MENANDRO.

105. Simonis successor et discipulus fuit Menander, praeceptori moribus et doctrina respondens. Genere Samarites et ipse fuit, e vico Capparetaia, ut vocat Iustinus M. vel Chabrai, ut Theodoretus appellat, oriundus 1). Ubi ad summum praestigiarum fastigium pervenit, ut facile non tantum cum magistro contenderet, sed etiam primas sibi vendicaret, maioribus portentis nomen sibi fecit. Antiochiam, Orientis caput, elegit, ceu publicum theatrum in quo circulatorem ageret, et unde venenatas merces facilius per Orientem spargeret. Ibi misere plures fascinavit. Si Tertulliano, vel auctori Additamenti quod ad calcem libri de Praescript. legitur, credimus, eadem dixit quae Simon ipse. Quidquid Simon se esse dixerat, hoc se Menander esse dicebat. Quod tamen sobrie intelligendum. Nam Simon se esse supremam Dei virtutem impudentius iactabat: tantum sibi non tribuebat Menander, quoniam primam virtutem incognitam omnibus esse aiebat: se autem eum esse, qui missus sit ab invisibilibus (hoc est, ut explicat Eusebius, ab invisibilibus Aconibus), Salvatorem pro salute hominum 2). Sed discrimen in verbis haerere et in eo positum esse quod alter altero vesanior esset, superius ostendimus. Neque enim Simon supremam Dei virtutem substantia et natura se esse contendebat, sed missione duntaxat et vegyeia, in quo cum Menandro consentiebat. Nec quod alter eam virtutem omnibus ignotam esse diceret, alter ut eius copiam faceret, venisse se iactaret, ulla inter eos pugna intercedit. Si enim cum Theodoreto duplicem summae virtutis operationem distinguamus, occultam et manifestam, lis facile dirimitur. Nam Simon operationem occultam respicit: Menander de manifesta loquitur. Hic etiam explicandus, ne secum vel cum Irenaeo pugnet. Epiphanius scribens, Menandrum a Simonis dogmate non dissedisse, nisi quod maiorem se antecessore et praeceptore suo praedicabat. Nempe hic maiorem se praedicabat, non dignitate et missione; nam uterque a summa virtute missum se esse Servatorem ad hominum salutem nugabatur: sed magicae artis peritia, qua magistrum vincere se gloriabatur.

106. Mundum ab angelis, quos produxit Ennoia, conditum similiter ut Simon docebat. Memoria igitur lapsus videtur Damascenus scribens lib. de Haer. hoc differre Menandrianos a Simonianis, quod hi mundi molitionem ab angelis factam assererent, illi negarent: nam eadem erat utrorumque ea de re sententia. Neminem vero ex angelorum illorum dominatu erui posse contendebat Menander, nisi per eam, quam doce

1) Iren. lib. 1. c. 23. n. 5. lustin. M. Apol. I. Tertull. de Praesc. c. 46. et de An. c. 50. Euseb. I. III. Hist. c. 26. Epiph. Haer. 32. Theod. 1. 1. c. 2. etc.

2) Iren. I. I.

bat, magicam scientiam. Salutem itaque hominis positam esse volebat in redemtione ab angelorum servitute: medium autem salutis in magica scientia. Quae omnia simoniaca, immo et platonica. Quae enim haeretici magicae scientiae adscribebant; eadem et Platonici μartınỹ, divinationi et theurgiae suae tribuebant. Nam duplicem magiam distinguebant, aliam quam theurgiam vocabant, hoc est, artem divina operandi, bonam et laudabilem, qua certis quibusdam hostiis et sacrificiis, munditia quadam animae et corporis, aliisque sacris caeremoniis, bonos et beneficos daemones invocabant, quorum afflatu et auxilio et occulta manifestabant et futura praenuntiabant et mira edebant opera: alteram goëticam et necromantiam, artem videlicet praestigiosam et fallacem, quae mortuos evocat et consulit et eorum ac malorum daemonum ope responsa de rebus occultis et futuris reddit. Ut posteriorem probro, sic priorem honori sibi vertebant, laudibusque ad caelum extollebant, ut passim apud Iamblichum et alios videre est. A Theurgis, inquit ille sect. I. cap. 31. omnis spiritus malus fugit, penitusque subvertitur. Exscinditur prorsus omnis malitia et passio: bonorum vero pura communicatio ad puros defertur, ignisque divinus desuper eos veritate replet. His mali spiritus impedimenti nihil afferre possunt, neque ad animae bona avertenda obstaculi etc. Et sect. Ix. cap. 4: Sola divina partian Duis connectens, nos vere participes facit vitae divinae: quumque ipsa praescientiam, divinas que notiones in se contineat, nos quoque vere divinos facit. Haec bonum pure nobis exhibet; est enim beatissima Deorum cognitio bonis omnibus plena. Et cap. 5. ait, hominem olim visioni Dei coniunctum, postea aliam subingressum animam, eam nimirum quae ad humanae formae speciem aptata est, propterea venisse sub fati et necessitatis iugum: ab his vero vinculis aliter solvi non posse quam per Deorum cognitionem: hanc esse quae veram vitam servat, quoniam ad patrem sua sorte contentum et superessentialem reducit: sacram hanc et theurgicam felicitatis donationem appellari ianuam ad ipsum omnium opificem Deum, vel sedem et aulam boni. Tum demum cap. sequenti concludit, theurgiam opifici universali animam sistere et apud eum deponere, liberamque ab omni materia cum solo aeterno Verbo connectere: ipsi Dei virtuti a se genitae, se ipsam moventi, omnia sustentanti, intellectuali, omnia exornanti, ad veritatem intelligibilem revocanti, perfectae et perficienti, ceterisque Dei virtutibus opificibus ita consociare, ut in actionibus earum intelligentiisque efficacibus anima theurgica perfecte confirmetur. Plura alia eiusmodi apud Iamblichum citatis sect. occurrunt. In his, puto, Simonis, Menandri, Gnosticorumque omnium doctrinae fundamenta lector eruditus nullo negotio deprehendit adeo ut ex impuris hisce fontibus palam hausta videantur tum prσis ipsa, tum operosum illud quod in colendam magiam studium conferebant, tum denique quidquid utrique tam procaciter adscribebant.

107. Quoddam baptismi genus suis impertiebatur Menander, quo qui dignati essent resurrectionem adipiscerentur, iamque deinceps immortalitatem consecuti perseverarent, nulli senio aut morti obnoxii. Tum vero baptismum in nomine suo conferebat: quo quidem insaniae Simon devenisse non videtur. Quem vero immortalitatis effectum baptismati

suo impudenter asserebat, Tertullianus 1) et Eusebius de corporis immortalitate etiam in hac praesenti vita intelligere videntur.

tem homines, ceteroquin acutos, sic animum induxisse suum. Nam praeterquam quod extra dubium omne positum videtur, Menandri mentem explicandam esse ex praeceptoris sententia, qui corpora docebat interire penitus, nec resurgere, solam autem animam immortalem esse: perspicue docet Irenaeus lib. 11. cap. 31. n. 2. quid Gnostici omnes per resurrectionem a mortuis, quam interdum praedicabant, intelligerent, nempe agnitionem eius, quae ab eis dicitur, veritatis. Quod ipse Tertullianus agnoscens, paullo enucleatius explicat lib. de Resurrect. Car. cap. 29. ubi Gnosticorum fraudes retegens scribit: Nacti quidam solemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste annuntiatam in imaginariam significationem distorquent, asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intelligendam. Non enim hanc esse in vero, quae sit in medio, discidium corporis et animae, sed ignorantiam Dei, per quam homo mortuus Deo non minus in errore iacuerlt quam in sepulcro. Itaque et resurrectionem eam vindicandam, qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus Deo, ignorantiae morte discussa, velut de sepulcro veteris hominis eruperit: quia et Dominus Scribas et Pharisacos sepulcris dealbatis adaequaverit. Exinde ergo resurrectionem fide consecutos cum Domino esse, quum eum in baptismate induerint. Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consueverunt: quasi et ipsi resurrectionem admittant. Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit: ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt: vae, qui non, dum in hac carne est, cognoverit arcana haeretica: hoc est enim apud illos resurrectio. Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes, de sepulcro exire, de saeculo evadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est, ignorantium Deum: vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulcri conclusam animam, in saecularis vitae morte detinet. Quibus palam fit, eam, quam Menander aliique similes resurrectionem mortuorum mendaciter venditabant, mystice et allegorice intelligendam esse; nihilque aliud esse, praeter ignoti Dei arcanorumque haereticorum notitiam, qua quisquis fictitium illud, quod conferebant, baptisma consecutus fuerit, nefariisque eorum mysteriis initiatus, ignorantiae morte discussa, velut de sepulcro veteris hominis erumpit. Menandrum proinde in his ne latum quidem unguem a Simonis aliorumque Gnosticorum sententia recessisse, nisi quod aenigmatis involverit, quod illi planius efferebant.

III. DE SATURNINO.

108. Venenata quaedam bestia bilinguis et biceps, ait Eusebius 2), e Menandro orta, duos duarum sectarum inter se discrepantium auctores et duces edidit, Saturninum, vel Saturnilum (utrumque enim promiscue scribunt auctores), genere Antiochenum, et Basilidem Alexandrinum, am

1) Tertull. De An. c. 50. Euseb. I. III. Hist. cap. 26. 2) Euseb. 1. IV. Hist. c. 7. Iren. lib. I. cap. 24. Epiph. Haer. 33. Theod. lib. I. c. 2. et 3.

« ÖncekiDevam »