Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bos Menandri discipulos ac coaevos: quorum ille in Syria, hic vero in Aegypto scholas errorum Deo et pietati repugnantium instituit. Ambos Adriano imperante vixisse tradit Theodoretus; nec repugnat Eusebius, qui eorum meminit Adriani temporum historiam conscribens: quanquam tamen probabile censeat cl. Tillemontius, Saturninum iam a Traiani temporibus, paullo ante Basilidem coepisse. Sed de his postea. Ille eadem fere cum Menandro deliramenta loquebatur 1). Unum esse summum Patrem et innascibilem virtutem, id est, Deum, in summis illis et infinitis partibus et in superioribus manentem, ac prorsus ignotum praedicabat, qui longe a se distantes virtutes, principatus, potestates et angelos creaverit. Illis omnibus a Patre desciscentibus, septem ex iis mundum condiderunt, praeter conscientiam Dei Patris 2), eiusque suam quisque partem sortiti sunt. Unum ex iis mundi conditoribus angelis fuisse Iudaeorum Deum dicebat. Satanam ipsum angelum esse, repugnantem angelis mundi fabricatoribus, maxime vero Iudaeorum Deo: qui perinde atque hic atque illi prophetiarum auctor fuerit. Omnia haec simoniana et gnostica, partim ex Platonicorum lacunis, partim ex corruptis ac depravatis Scripturarum oraculis hausta, ut ex hactenus dictis constat.

109. Hominis etiam originem Saturninus adscribebat angelis. Creationis vero haec occasio fuit. Quum desuper a summa potestate lucida imago emicuisset, caelestis illius lucis amore capti, summaque cupiditate ac voluptate perfusi, hanc apud se tenere viribus omnibus contenderunt: non valentibus vero, eo quod repente sursum evolarit et ex eorum oculis evanuerit, id in animos incidit, ut evanidae imaginis iacturam resarciendi desiderio, aliquam eius similitudinem exprimerent, hominemque, qui eam referret, conderent. Quare convenientes in unum, communi consilio dixerunt: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem 3). Sic, inquit Epiphanius, impostor particulam nostram, quam in Genesi Deus usurpat, ideo decurtavit, ut errori fidem adstrueret; quasi alii sint operis artifices, imago vero ipsa ad alium referatur. Editus est igitur in lucem homo, sed prae angelorum imbecillitate admodum imperfectus. lacebat namque in solo reptantis instar vermiculi, neque erigere se, neque aliud quidquam agere valens, donec ei miserta virtus suprema, ob imaginem suam atque effigiem, sui scintillam immisit, qua et illum erexit et vitam impertivit. Eam vero scintillam vocat animam humanam, quam, utpote decisam ab essentia divina particulam, dissoluto animali servari ait et evolare sursum ad ea quae sunt eiusdem generis; pereunte reliquo homine, resoluto in sua principia. Non tamen homines omnes in scintillae illius partem vocabat Saturninus, sed eos solos, qui sectae suae nomen dedissent. Duos quippe homines principio factos asserebat, bonum unum, scintillae participem, alterum malum, eiusdem expertem : a quibus duplex item hominum genus, natura scilicet bonum, ac natura malum in mundo proseminatum esse primus hominum finxit

110. Platonica haec omnia sunt sed varie interpolata, novisque fabulis aucta. Quod hic fingitur de imagine desuper emicante, ad cuius similitudinem conditus homo, purum putumque Platonicorum dogma est

1) Tertull. De Praesc. c. 46. 2) Aug. Haer. 3. 3) Gen. 1, 26.

de rerum omnium ideis ac formis a supremo rerum omnium parente effictis: quas quidem in angelorum, quibus creandi et administrandi mundi provinciam demandavit, mente recondidit, ut caelestia archetypa prae oculis habentes, ea in fabricandis rebus imitarentur. Communis itidem Platonicorum omnium sententia, superiorem animae partem, eiusdemque velut apicem, quam mentem vocabant, esse velut essentiae divinae particulam, άлò̟ тоv лоútov voηtov, a primo intelligibili, ut loquitur lamblichus, decisam, quae homini desuper inspirata rationem impertitur, eumque a communi brutorum animantium sorte eximit; fabulac de scintilla reptanti homini et in solo iacenti, a superna virtute, qua erigeretur et ageret quae sunt hominis, immissa, fundamentum praebuit. Ut scintilla, dissoluto animali, ad principium suum, ex Saturnino, revolabat: sic et mens post mortem, ex Platonicis, ad Deum eius auctorem revertebatur. Hactenus quadrant sententiae: discrepant vero in explicatione scintillae, seu particulae divinae essentiae. Per eam Platonici mentem qua rationalis fit homo; Saturniniani vero prow, seu supremi Patris notitiam, qua fit spiritalis et ab animalibus hominibus in ignorantiae tenebris agentibus distinctus, intelligebant. Idque ipsum est quod deinceps semen spiritale Valentinianis vocitare placuit; quod quidem non omnibus, sed certis quibusdam hominibus concessum esse, ut Saturninus scintillam suam, iactabant. Unde quemadmodum hic duplicis generis homines, natura bonos scintillae participes et natura malos, eiusdem expertes distinguebat: sic et illi quosdam homines natura bonos, eos scilicet qui semine fecundati erant: quosdam natura malos, qui seminis exsortes, statuebant. Adeo ut idem utrobique commentum sit, sub variarum nugarum involucris propositum. Quod alter per ho minem erectum et reptantem; alii per homines spiritales et animales significant. Quod denique Saturninus prophetarum oracula modo opificibus angelis, modo Satanae accepta referret, a Platonicis etiam mutuatus fuerat, qui, ut supra ex lamblicho vidimus, vaticiniorum caussam refundebant modo in bonos, modo in malos daemones.

111. Simonis vestigia relegens Saturninus, servatorem de communi supernarum virtutum sententia missum aiebat, ut angelos rebelles et maxime Judaeorum Deum in ordinem redigeret et iis qui vitae scintillam accepissent, salutem afferret, malos vero cum daemonibus, qui ipsis opitulabantur, profligaret. Hoc ipsum erat quod aliis verbis exprimebat Simon, venisse Christum ut homines a legis, quam tulerat Iudaeorum Deus, vinculis eximeret, solisque credentium seu spiritalium animabus salutem impertiretur. Servatorem autem modo a supremo Patre genitum, modo ingenitum dicebat Saturninus: ingenitum quidem, si generationis proprie dictae habeatur ratio, cuius terminus fuerit persona a principio suo distincta: genitum vero, si generatio pro simplici productione, qualiscunque sit, latius accipiatur. Unde patet, huic, sicut et Simoni aliisque multis Gnosticis, Servatorem fuisse meram divinitatis végyεlav, functionem temporariam et radium, non personam subsistentem et a Patre distinctam. Eum vero corporis (terreni videlicet et materialis) expertem et sine figura, hominis tamen simulacrum atque effigiem sensibus obiecisse, omniaque ab eo specie tenus perfecta; cuiusmodi fuit. nasci, ambulare, videri, pati. Uno verbo phantasma fuisse, quod divina

vegyɛig motum, sensibus humanis fucum faceret. Iam uxores ducere, liberosque gignere ab Satana esse, primus omnium circulator idem pronuntiavit; non quod castitatem coleret, sed ut solutus matrimonii legibus, turpissimis quibusque voluptatibus effrenatius indulgeret. Multi etiam ex cius discipulis, Pythagoreos imitati, animatis omnibus abstinebaut ut affectato illo sanctioris vitae genere nonnullos suum in errorem pellicerent.

IV. DE BASILIDE.

112. Basilides Alexandrinus 1), Saturnini condiscipulus, a Matthia apostolo doctrinam suam accepisse se falso iactitabat, atque Glauciam quendam, quem Petri interpretem fuisse ferebant, praeceptorem habuisse gloriabatur. Inanis forte, quod ad Glauciam, obscuri nominis hominem, attinet, vesani hominis gloriatio, ut ex magistri persona auctoritatem dogmatibus suis conciliaret. Ex ea tamen (ut et tamen (ut et ex simili Valentini gloriatione supra concludebamus), inferre licet, Basilidem, si non apostolis ipsis coaevus fuerit, ad eorum saltem aetatem proxime accessisse, ipsorumque discipulis convixisse. Certe Hieronymus disputans contra Luciferianos, Basilidem inter haereticos apostolicorum temporum numerat: Sed quid de posterioribus, inquit, adhuc loquor? apostolis adhuc in saeculo superstitibus, apud Iudaeam, Christi sanguine recenti, phantasma Domini corpus asserebatur. Galatas ad observationem legis traductos apostolus iterum parturit. Corinthios resurrectionem carnis non credentes, pluribus argumentis ad verum iter trahere conatur. Tunc Simon Magus et Menander, discipulus eius, Dei se asseruere virtutes: tunc Basilides summum Deum Abraxas cum trecentis sexaginta quinque Aeonibus commentatus est. Nec dissentit Epiphanius, qui Haer. xxx1. §. 2. scribit, Valentinum quidem Basilide ac Saturnilo, Ebione, Cerintho ac Merintho, eorumque socis, tempore esse posteriorem: omnes tamen uno tempore ad humani generis exitium profusos esse; quanquam, inquit, Cerinthus ac Merinthus et Ebion paullulum antegressi sunt. non multum temporis intercessit inter Cerinthum, haereticum in Asia agnitum antequam S. Ioannes evangelium scripsisset, et Basilidem; hic igitur Ioannis aetate vixerit necesse est. Deinde Valentinus et Basilides uno tempore ad humani generis exitium profusi sunt, ita tamen ut hic prior, ille posterior sit. At superius de Valentini aetate disserentes ostendimus, eum ineunte circiter secundo saeculo dogmata sua spargere coepisse ex quo sequitur, Basilidem (a fortiori Saturninum qui huic aliquantulum praeivit) saltem ad loannis apostoli tempora attigisse.

Si

113. Non desunt tamen qui Basilidem iuniorem faciant, eiusque haeresin non nisi Adriani temporibus in lucem prodiisse contendant. Nituntur in primis auctoritate Clementis Alexandrini lib. vII. Strom. pag. 764. Eusebii lib. IV. Hist. cap. 7. et in Chronico, ac Theodoreti lib. I. Haer. Fab. cap. 2. qui Basilidis haeresin conferunt in Adriani tempora. At ex Clementis, Eusebii in Chronico et Theodoreti verbis id tantum inferri posse puto, Basilidem sub Adriani imperio fuisse, scholam habuisse et audacius haeresin disseminasse: non vero haeresin inchoasse,

1) Clem. Alex. Strom. lib. VII. p. 768.

aut tum primum docuisse. Nec ex eo, quod Eusebius in Historia circa Adriani tempora narrationem instituat de Saturnini et Basilidis haeresi, magis concludi potest, eos sub illius imperio coepisse, quam ex eo, quod de Ebionaeis, Cerinthianis et Nicolaitis disserat sub Traiano, inferri posset eorum originem anteriorem non esse. Neque expressiora sunt, ut figatur Basilidiani erroris exordium, Firmiliani verba, apud Cyprian. epist. LXXV. Sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi post apostolos et post longam aetatem adversus ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellaverint. Nam haec longa aetas, ut bene animadvertit Cotelerius 1), dubio procul oratoria exaggeratio haberi debet: quia inter finem loannis apostoli et initium Adriani imperatoris non intercedunt anni viginti. Deinde loquitur Firmilianus de aperta Basilidis adversus ecclesiam rebellione, non de haereseos eius initio. Certum est, viventibus apostolis haereticos velut serpentes in antris delitescentes, sanctissimorum hominum metu repressos, non nisi clam et timidius venenum erroris evomuisse: at audaciam addente apostolorum morte, iam caput attollere, liberius dogmata sua propagare, unitateque palam violata, scholas sibi constituere coepisse. Ex quo sequitur, verissimum esse quod scribit Irenaeus lib. v. c. 20. n. 1. omnes haereticos valde posteriores esse, quam episcopos, quibus apostoli tradiderunt ecclesias. Haec siquidem necesse est ad tempus referamus, quo ecclesias apostoli commiserunt apostolicis viris, non ad illud quo vivere desierunt illi episcopi. Nam certum est tum ex ipso Irenaeo lib. I. c. 3. n. 4. tum ex aliis veteribus, Polycarpum, ab apostolis Smyrnae ordinatum episcopum, Basilidi, Valentino, Marcioni, aliisque haereticis coaevum exstitisse. Verius a fortiori, quod proxime citato cap. n. 3. scribit auctor noster, epistolam Clementis ad Corinthios vetustiorem esse haereticis qui nunc falso docent et alterum Deum super Demiurgum et factorem horum omnium commentiuntur. Verba haec, qui nunc falso docent, aperte demonstrant eum intelligere, non Gnosticos quoslibet, sed Valentinianos duntaxat, quos confutabat.

114. Quo anno excesserit e vivis Basilides, non satis constat. In Catalogo Hieronymi, voce Agrippa, legitur: Mortuus est autem Basilides, a quo Gnostici, in Alexandria temporibus Adriani: qua tempestate et Cochebas dux Iudaicae factionis Christianos variis suppliciis enecavit. Quae si sincera sunt, dicendum erit obiisse Basilidem anno circiter 135, quo Iudaea bello ardebat, quod excitarat Cochebae adversus Romanos rebellio. Sed utrum apud Hieronymum legendum sit mortuus est, an moratus est, necdum extra omne dubium positum existimo: sua enim utrique lectioni constant argumenta. Pro moratus est pugnat auctoritas vetustissimi omnium codicis nostri MS. San-Germanensis, Merovingicis characteribus exarati, saeculo circiter septimo. Quam eandem lectionem exhibent MSS. quinque, quos vidisse se testatur Vossius, et plures alii quos contulit doctissimus Martianaeus noster. Facit et pro eadem lectione perfectissima consensio Chronici Hieronymiani cum eius Catalogo. Nam in priori illo ad annum 134. habetur: Basilides haeresiarches in Alexandria commoratur: a quo Gnostici. Cochebas dux ludaicae factio

1) Coteler. Pat. Apost. To. II. p. 470. edit. Paris. 1672.

nis nolentes sibi Christianos adversum Romanum militem ferre subsídium omnimodis cruciatibus necat. Eadem paene utrobique verba sunt. Et quod in priori legitur, commoratur, suadere videtur in posteriori legendum esse, moratus est. Illinc vero repugnant huic lectioni editi omnes, cum MSS. plerisque codicibus, qui praeferunt, mortuus est. Sed quod maius videtur, graeca interpretatio, quae Sophronio tribuitur, quaeque si vere Sophronii est, codicibus omnibus latinis, qui nunc exstant, sine dubio antiquior est, hanc vulgatam lectionem repraesentat: Televτarτος Βασιλείδου, Γνωστικοὶ ἐν ̓Αλεξανδρείᾳ ἐκλήθησαν, ἐν τοῖς χρόvois Adqiavov. Mortuo Basilide, Gnostici in Alexandria vocati sunt, νοις Αδριανοῦ. temporibus Adriani. Deinde neque usque adeo certum est legendum esse in Chronico, commoratur. Quamvis enim Pontacus in aliquibus MSS. commoratur legi doceat (ut in uno cantabrigiensi codice scriptum etiam reperisse se dicit Pearsonius) 1), idem tamen in pluribus commemoratur haberi innuit: quae vox si obtineat, similitudo locorum perit. Sed quidquid sit de lectione, nihil repugnat Basilidem aut vitam finiisse sub Adriani finem, aut prorogasse usque ad Antonini Pii exordia. Vixerit quinqennio aut sexennio plus aut minus, parum omnino refert.

115. Primus omnium Basilidis errores subtilesque praestigias et detexisse et confutasse, occultaque illius et nefanda manifesto prodidisse mysteria videtur Agrippa Castor, qui sub Adriano eruditionis laude florebat2). Valentissimam fuisse illius refutationem memorat Eusebius et ad sua usque tempora pervenisse: dudum est quod tam luculentum opus edax rerum tempus misere consumsit, ne eo frueremur. Auctor fuit, Eusebio teste, Basilidem quatuor et viginti libros in evangelium scripsisse: vigesimi tertii meminit Clem. Alex. lib. IV. Strom. pag. 506. Archelaus vero decimi tertii. Sed utrum in vera Christi evangelia elucubrati essent, an in ipsius Basilidis, incertum. Nam eam fuisse hominis impudentiam, ut et ipse novum evangelium scribere ausus fuisset, docet Origenes 3). Vetus Testamentum cum ceteris Gnosticis reiiciebat. Novum autem, Hieronymo teste in epist. ad Tit. principio, foede mutilabat, resectis non modo pluribus locis, sed integris etiam epistolis, ad Hebraeos, ad Titum et utraque ad Timotheum, quas Paulo abiudicabat ; resecandi vero aut abiudicandi sola ratio fuit, quod his configerentur eius errores. At repudiatis veris prophetis, novos, ut errori fidem conciliaret, supposuerat, eisque barbara nomina Barcabam et Barcoph imposuerat, quibus terrorem simplicioribus iniiceret. Forte fictitius ille Barcoph, is est Parchor propheta, in quem expositionum libros scripserat Isidorus Basilidis filius et discipulus. Fragmentum quoddam ex primo desumtum exscripsit Clemens Alexandrinus, ex quo discimus familiarem fuisse Basilidianis librum alterum, quem Chami prophetiam appellabant).

116. A Simone, Menandro et Saturnino erroris argumenta mutuatus est Basilides; quae tamen, ut nomen sibi faceret, alia ratione tractare et maiore cum pompa enarrare instituit, novis quibusdam additis

1) In addend. ad. Vind. epist. Ignat. 2) Euseb. 1. IV. Hist. c. 7. 3) Origen. Hom. I. in Luc. 4) Euseb. loc. cit. et Hieronym. in Catal. Clem. Alex. lib. VI. Strom. pag. 641.

« ÖncekiDevam »