Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cessit. Error praecipuus fuit 1), quod veteris legis studiosus observator, hanc, sed pluribus superstitionibus, Samaritanorumque ritibus intermixtam, cum christiana fide consociandam esse pertinaciter assereret. Mundum a Deo conditum non negabat De Iesu Christo autem non una erat Ebionitarum opinio. Purum hominem fuisse, non Deum, consentiebant omnes. Alii quippe fatebantur eum e virgine natum esse; sed negabant ante hanc nativitatem exstitisse Deum, ac Dei Verbum et Sapientiam. Alii cum Ebione dicebant, eum ex Josephi et Mariae consortio, more ceterorum hominum, esse genitum, sanctitatemque bonis operibus acquisivisse sibi. Et haec communior erat Ebionaeorum sententia, quam ipsis tribuunt Irenaeus et Tertullianus, Eusebius et Theodoretus 2). Indeque eruendam esse puto explicationem istorum Irenaci verborum: Ea autem quae sunt erga Dominum, non similiter ut Cerinthus et Carpocrates opinantur: si tamen genuina sit lectio, nec expungenda sit particula negativa. Ut enim hic omittam quod in notis ad hunc locum observavi; quamvis Cerinthus et Carpocrates Iesum ex Iosepho et Maria more aliorum hominum genitum esse vellent, non tamen opinabantur cum bonis operibus sanctitatem sanctitudinisque conferendae vim acquisivisse sibi; sed delapsam in eum supernam virtutem a Deo, sanctitatem ipsi ac per ipsum aliis impertiisse, vimque patrandi miracula. Ebionaei vero nihil simile commenti, nec fictitium illum Christum desuper accersentes, simplicius statuerunt Iesum merum hominem fuisse, cuius una fuerit prae ceteris haec praerogativa, quod bonis operibus studiosius incumbens, maiorem sibi sanctitatem comparaverit. Sic inter utrosque non leve stat discrimen, ut merito scribere potuerit Irenaeus, non similiter opinari.

131. Ex novi foederis libris nullum, praeter evangelium Matthaei, illud videlicet quod hebraice scriptum, secundum Hebraeos dicebatur, idque primis duobus capitibus mutilatum, ac pluribus in locis depravatum, recipiebant. Cetera evangelia non magni faciebant, tov λoiπ☎v σμizgòv Éлоιοvrto λóyov, ait Eusebius 3). Si tamen Mario Mercatori fides, Marci et Lucae auctoritate interdum usi sunt; quum videlicet id e re sua esse existimabant, ut Catholicos, si possent, propriis armis debellarent. Non tantum Pauli epistolas respuebant, sed varia in ipsum convicia iaciebant. E veteri Testamento quaecunque prophetica erant, ceteris curiosius exponere nitebantur, inquit Irenaeus; id est, si bene coniiciam, in varias vanasque allegorias, pro haereticorum more, trahe bant. Plura apostolis supponere veriti non fuerant adulterina scripta1), Alia apostolorum Acta circumferebant et Petri Circuitus, seu libros Recognitionum, quibus falso inscriptum Clementis Romani nomen, foede corruperant. Circumcisionis legaliumque necessitatem sic urgebant, ut sine illis cum sola fide christiana salutem obtineri non posse contende rent sed legalia, ut dixi, variis iisque ridiculis superstitionibus miscebant. Ii sunt potissimum quorum fervidius, immo saepe et furens stu

1) Philastr. Iren. 1. I. cap. 26. n. 2. Euseb. 1. III. cap. 27. Origen, in Cels. 1. V. Euseb. loc. cit. Epiph. §. 3. 2) Iren. 1. III. c. 21. n. 1. Euseb. I. VI. c. 17. Tertull. lib. de Car. Chr. c. 14. Theod. I. II. c. 1. 3) Iren 1. I. c. 26. n. 2. Euseb. 1. III, c. 27. Theod. loc. cit. Epiph. §. 3.

4) Epiphan. §. 15. 16.

dium passim perstringunt ac coercent apostoli, Paulus praesertim in epistolis. Baptismo suos initiabant, quem, Hieronymi saltem aevo 1), catholica non improbabat ecclesia. Mysteria vero quotannis celebrabant, in quibus panes azymos, et ad alteram mysterii partem aquam adhibebant. Significare tamen videtur Eusebius 2), ea mysteria non quotannis, sed singulis dominicis diebus ab iis fuisse celebrata. Nam, inquit, Sabbatum et reliquam iudaicam institutionem similiter cum Iudaeis observant: dies vero dominicos pari nobiscum ratione in resurrectionis Salvatoris nostri memoriam recolunt. Plura alia de Ebionitarum erroribus pravisque consuetudinibus ac moribus videre est apud Epiphanium; quae quum nihil aut parum ad scopum nostrum conferant, nullaque expositione indigeant, consulto praetermitto. Observet tantum studiosus lector, Epiphanium non satis accurate distinxisse inter priorum et posteriorum Ebionitarum errores, eosque permixtim omnibus tribuisse, qui tamen in priores non conveniant, sed in posteriores duntaxat: ab his siquidem illorum hypothesin novorum dogmatum et superstitionum accessione interpolatam fuisse puto: et in eo fere solo priores peccasse, quod iudaicis caeremoniis, ritibus ac superstitionibus ultra modum addicti essent et de Christi persona humilius sentirent. Et ea ratione eos Gnosticorum catalogo inserit Irenaeus; non quod Aeonum chimaeris mentem pasti fuerint sed quod in Christo Iesu nihil nisi humanum, nihil substantia divinum agnoscentes, Verbi Incarnationem e medio tollerent, Christique passionis meritum omne funditus everterent.

VIII. DE NICOLAITIS.

132. Nicolaitas a Nicolao, uno e septem prioribus diaconis, quorum mentio fit in Actis apostolorum 3), nomen traxisse, communis omnium sententia est; si unus excipiatur Cassianus), qui nulla veterum auctoritate fretus existimat, eos ab alio quodam Nicolao et nomen et originem accepisse. An vero Nicolaus ille diaconus propudiosae Nicolaitarum sectae fundamenta iecerit, iam in diversa scinduntur opiniones. Alii eum culpa teneri, alii vacare sentiunt. Et quidem Nicolaum primum erroris auctorem et magistrum exstitisse, diserte' asserunt Irenaeus, vetus auctor Additamenti quod ad calcem Tertulliani libri de Praescript. legitur), Hippolytus apud Photium, Hilarius, Greg. Nyss., Philastrius, Hieronymus et Gregorius Magnus 6). Lapsus occasio fuit, si Epiphanium audiamus, hominis intemperantia, continentiae propositi, quod susceperat, minime tenax. Quum enim uxorem haberet, eleganti specie mulierem, a qua aliquamdiu sibi temperasset; continentiae longioris impatiens, ad pristinos amplexus rediit. Ut autem probrosum facinus quaesitis coloribus obduceret, libidinem procacitate cumulans, docuit; Nisi quis singulis diebus luxuriae vacet, sempiternam salutem consequi non posse. Tum zelotypia incensus et inde in nova scelera prolapsus, Nicolaitarum ac Gnosticorum sectae initium dedit, e quibus plures aliae, quarum ob

1) Hieron. in Lucif. c. 9. 2) Euseb. lib. III. c. 27. 3) Act. VI. 3. 5. 4) Cassian. Coll. 18. c. 16. 5) Iren. 1. I. c. 26. n. 3. Tertull. de Praescr. c. 47. 6) Phot. cod. 232. Hieron. in Epist. ad Heliod. ad Sabinian. Diac. et alibi. Hilar. in Matth. c. 25. Greg. Nyss. I. XI. ep. 1. Eunom. Greg. Mag. Hom. 38. in Evang. Epiph. Haer. XXV. §. 1.

scura vel prorsus ignota nomina, novis additis errorum ac spurcitiarum monstris, scaturiere. Qui vero Nicolaum a culpa liberant, nec ipsi pauci sunt, nec infimi in ecclesia nominis. Agmen ducit Clemens Alexandrinus, quem sequuntur Eusebius, Theodoretus, Augustinus, Victorinus Petavionensis) et alii: inter quos recenseri posset Ignatius in epistolis ad Trallianos et Philadelphienses, si ea quae in Nicolai gratiam adducuntur testimonia, ex genuinis, non vero ex interpolatis epistolis depromerentur. Illi omnes censent, haereticos Simonianos, ut auctoritatem sibi ex magno nomine conciliarent, Nicolao calumniatos, eo auctore gloriatos fuisse; arrepta perperam occasione ex facto quod Clemens Alexand. 2) longe aliter atque Epiphanius narrat. Ait nempe, audiisse se, Nicolaum, ut ab obiecta sibi ab apostolis zelotypia purgaret sese, uxore, quae formosa erat, in medium adducta, permisisse cui vellet ei nubere. Inde vero, quasi uxorem publice prostituisset, eiusque promiscuum usum quibuscunque permisisset, occasionem captasse haereticos laxandi frena libidini. Nicolai vero hunc unum fuisse scopum, ut a se amoliretur suspicionem zelotypiae, palamque faceret se ita affectum esse, ut, si fas esset, abdicata uxore, cuivis eam ducendi potestatem largiri paratus esset. Quod quidem vel ex eo demonstratur, quod a coniugali fide nunquam resiluerit et ex eius liberis filiae consenuerint virgines, filius autem caelebs vitam egerit. Alio Nicolai apophthegmate abutebantur haeretici, scilicet, carne abutendum esse: quo tamen id unum significare animus fuerat, carni haudquaquam indulgendum esse, sed eam perdomandam et assidua virtutis exercitatione frangendam. Sua stat utrique parti auctoritas, graviaque utrinque militant rationum momenta. Nicolaum damnat Irenaeus vir apostolicus, absolvit Clemens huic coaevus; uterque ex iis quae ab apostolorum discipulis auditu percipere potuerat; adeo ut hic alterutrius fides elevari non debeat. Tutius igitur, ne temere definiamus, rem in medio relinquere. Illud vero certissimum est, Dei ipsius ore damnatos fuisse Nicolaitas. Sic enim in Apocalypsi 3) Christus episcopum ephesinum alloquitur: Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. Ac proinde tum temporis ecclesiam devastabat ea secta. Cito exstinctam putat Eusebius 1). Probabilius, non ipsam sectam exstinctam, sed sectae nomen duntaxat exstinctum esse. Quum enim scelestissimum quid, adeoque et exsecrandum, catholicis auribus sonaret; eo deposito novus excogitatus Gnosticorum titulus, qui ementita scientiae laude fucum faceret imperitis.

133. Dogmata Nicolaitarum theoretica recensere supervacaneum duxit Irenaeus: eadem quippe fuisse quae ceterorum Gnosticorum perspicue innuit lib. I. cap. 11. ut iam de Cerintho agentes observavimus. Ea fusiori stilo prosecutus est Epiphanius, compendio vero retulerunt Augustinus et Pseudo-Tertullianus 5). Sed quae ii Nicolaitis adscribunt, ipsa sunt quae paullo post tribuit Irenaeus Gnosticis in genere. Quum autem eo nomine prae ceteris gloriarentur Nicolaitae, illudque forte

1) Clem. Alex. I. III. Strom. p. 436, Euseb. 1. III. c. 29. Theod. I. III. c. 1. Aug. Haer. 5. Vict. Pet. in Apoc. in Bibliot. PP. 2) Clem. Alex. 1. II. Strom. p. 411. 3) Apoc. I. II. 6. 4) Euseb. 1. III. c. 29. 5) Epiph. Haer. XXV. Aug. Haer. 5. Tertull.

de Praescr. c. 47.

primi omnium sibi vindicassent, non dubitem quin in eos potissimum conveniant, quae in Gnosticos illic refert auctor noster. Sed de his suo loco. Practica vero dogmata paucissimis verbis, sed efficacissimis perstrinxit idem Irenaeus: indiscrete vivunt, inquit; id est, promiscua eis sunt omnia: quod ad Carpocratis principium redit: Nihil suapte natura bonum esse aut malum, sed indifferentia omnia. Nihil mirum itaque, si idolothytis vesci et fornicari [quibus characteribus designat eam sectam Christus ')] nulla eis religio esset. Uno verbo tam effrenis fuit in omni intemperantiae genere eorum libido, ut Pseudo-Tertulliano pudor fuerit dicere.

IX. DE CERDONE.

134. Cerdon 2) Marcionis praeceptor e Syria oriundus fuisse videtur. Nam e Syria Romam venisse, Hygino romanam ecclesiam regente, eodem paene tempore quo Valentinum, id est, circa annum Christi 141. constanter affirmant omnes antiqui. Ibi dolos erroribus miscens, modo catholicam fidem professus, modo abiiciens, modo poenitens, modo apostata, sic Protei instar mutata saepius forma, nullius tenax, ecclesiam diu fatigavit; donec tandem iteratorum lapsuum pertaesa impostorem sacris fidelium coetibus in perpetuum arcuit. Hic, Irenaeo teste, erroris materiam ab iis qui sunt erga Simonem, id est, a Simone, Menandro, Saturnino, aliisque Gnosticorum coryphaeis accepit, cui tamen, ut novum quid proferre videretur, paullo diversam formam induxit. Duo rerum principia, duosque Deos statuit; bonum alterum et ignotum omnibus, quem et Patrem Iesu nominavit: alterum mundi Conditorem, iustum, immitem et cognitum, mosaicae legis auctorem, qui et prophetis apparuit, ac se videndum saepenumero praebuit. Haec si quid a Simonis dogmatibus discrepant, in verbis tantum haeret pugna. Nam quamvis ille ab angelis conditum mundum, veteremque legem sancitam asseruerit; tamen eius successores peculiarem Creatorem et légis auctorem introduxerunt, quem alii Demiurgum, alii Ialdabaoth vocabant; omnes Deum esse, suo modo, dicebant, tum quod saepius eo nomine veniat in veteri Testamento, tum quod supremum sibi in res inferiores vendicasset imperium. At verum Deum, nisi in apertam insaniam prolapsi insitam mortalibus omnibus divinitatis ideam exstinxissent, fateri non poterant, ex quo creatum, a summo Deo debellatum et imperio, quod sibi male usurpaverat, exturbatum esse aiebant. Idem igitur re fuit Simoni et Cerdoni mundi fabricator, angelus videlicet, isque iniquus ac tyrannidem exercens; idem summus Deus et Pater, qui usque ad Christi Domini tempora ignotus manserit. Eadem proinde eiusdem hypothesis consectaria, scilicet reiectaneam esse veterem legem, ut a vero Deo alienam; mortuorum resurrectionem nullam esse; Christum Mariae filium non esse, sed ementita carnis specie vestitum e caelo descendisse, ut mundi opificis imperium ac tyrannidem everteret. Quae dogmata utrique ex aequo tribuunt auctores.

1) Apoc. II. 14. 2) Epiph. Haer XLI. §. 1. Philastr. c. 44. Iren. I. I. c. 17. n. 1. Id. lib. III. c. 4. n. 3, Iren. 1. I. c. 27. n. 1. Epiph. §. 1. Tertull. de Praesc. c. 51. Tleodoret. 1. 1. c. 24. Aug. Haer. 21.

X. DE MARCIONE.

135, Quotquot ex antiquis Marcionis meminere, eum et Cerdonis discipulum ac successorem et Ponticum genere fuisse tradunt. Addit Epiphanius'), frequentem de co famam percrebuisse, ex ea Ponti parte quae Hellespontus dicitur, urbe Sinope oriundum fuisse, ac parente natum catholicae communionis episcopo. Nautam vocat Rhodon apud Eusebium2), nauclerum Tertullianus 3): an quod artem nauticam primitus exercuerit? an quod uterque ludens in voce Pontus, Marcionis patriae nomine, quae el Asiae regionem et mare significat, illum nautam aut nauclerum vocet, quasi marinum hominem, in mari natum? Forte hanc fuisse Tertulliani, eiusmodi argutiarum amantissimi, mentem deprehendet quisquis libri primi contra Marcionem initia attente legerit. In virginitate primum, hominum contubernium fugiens, povalov) (non monachorum instituta, quae nondum nota, professus, ut minus attentus vertit Petavius) laudabiliter vixit. Sed quum postea ob stuprum virgini illatum, ecclesia ab ipso patre, episcopo cum primis religioso, ac veritatis et sanctitatis amore flagrantissimo pulsus, veniam et pacem eblandiri nullis precibus posset (procul dubio quia sincerus ex delicto dolor non erat) Romam se post Hygini Papae obitum contulit. Quumque nihilo magis illic quod cupiebat obtineret a presbyteris, vacante tum, uti coniicio, sede, quod inscio patre facere istud ecclesiae leges non sinerent; superbia et invidia fractus, quod nec principem illic locum, nec ecclesiae quidem aditum impetrasset, ad Cerdonem se adiunxit. Quem principem locum, noоɛdρiar, in ecclesia romana ambiret Marcion, incertum omnino. Nisi forte iam inter clericos adscriptus, reumque se stupri praefracte negans, ad primum inter aequales gradum adspiraret. Neque enim probabile est, hominem externum, vixque notum, sacris omnibus interdictum, ac proinde gravi saltem perpetrati criminis suspicione laborantem, adeo desipuisse, ut ad episcopatum ipsum animum adiiceret. Vult quidem Optatus 5) Milevitanus, Marcionem ex episcopo apostatam factum: sed qui episcopus is esse potuit, qui solitariam vitam usque ad lapsum egit?

136. Certum est, Marcionem, quum Romam venit, catholica fide nondum excidisse. Id ex iis quae modo ex Epiphanio diximus liquido patet; clarius adhuc ex Tertulliano), qui diserte asserit, in catholicam primo doctrinam credidisse apud ecclesiam romanensem. Non negabunt, ait alibi, discipuli eius, primam illi fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus: ut hinc iam destinari possit haereticus, qui deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit, quod retro non erat. Desertionem autem hanc accidisse constat, tum quum a presbyteris Romanis repulsam passus, ad Cerdonem, tunc Romae commorantem, confugit. Neque enim ulla ratione defendi posse puto quod doctissimus coniicit Petavius 1); duo distinguenda esse Marcionis tempora: ita ut sub Adriano primum in Ponto et Asia duntaxat nefarium dogma praedicaverit: postea vero sub Antonino maiores trahens spiritus, vehementius in eosdem illos er

1) Epiph. Haer. XLII. §. 1.. 2) Euseb. 1. V. c. 13. 3) Tertull. de Praescr. c. 30. 4) Epiph, §. 1. 5) Optat. I. III. p. 79. edit. Paris. 1631. 6) Tertull. de Praesc. c. 30. ld. l. I. cont. Marc. c. I. 7) Petav. in Animadv. ad Haer. 46. T. II. Epiphan,

« ÖncekiDevam »