Sayfadaki görseller
PDF
ePub

minem perfectum et verum, quem Adamanteni, ob invictam virtutem, appellabant et Gnosin seu agnitionem perfectam: unde illi datum, ut supremum Patrem cognosceret. Sic manifestatum summum Patrem, Matrem et Filium dicebant nugatores isti. Ex Anthropo autem et Gnosi natum lignum dicebant, quod et ipsum Gnosin appellabant, alludentes ad lignum scientiae boni et mali, de quo Genes. II. 9. Deinde ex primo angelo Autogenis satellite, genitum Spiritum sanctum, quem et Sophiam et Prunicum appellabant: qui quidem quum videret ceteros Aeones coniugibus suis copulatos, se autem coniuge destitutum. anxie quaesivit cui coniungi posset; temerarioque impetu, inconsulto Patre, latus primum versus superiores partes, tum versus inferiores, nullamque quae sibi conveniret, inveniens; taedio affectus, ab incepto revocatus, destitit. Sed ex taedio eius natum opus, in quo erat ignorantia et audacia. Hoc autem opus, Proarchontem, mundi huius principem, conditorem et fabricatorem appellabant: qui virtutem magnam a matre furatus, ad inferiora digressus, condiderit firmamentum caeli, in quo inhabitaret, potestates, angelos, caelos et terrena omnia; omniumque malorum, rixarum, contentionum etc. auctor fuerit. His contristata mater Sophia ab eo secessit, sedemque sibi supra firmamentum seu septimum caelum delegit: ut sic inferioris ogdoadis caput evaderet. In his totam Valentinianorum fabuJam, paullulum duntaxat immutatis nominibus, recoctam quisque videt. Cetera de Christo Iesu, resurrectione, bonis operibus etc. dogmata eadem erant quae Valentinianorum. Gnosticos saepe in suis epistolis per stringunt Ioannes apostolus, Iudas, Iacobus, Ignatius et Polycarpus, maxime quod incarnationis mysterii veritatem negarent,

149. E Gnosticis quidam veteri pariter et novo Testamento utebantur, sed mutilis '). Quae enim sibi favere putabant, haec amplectebantur, eaque ab Spiritu veritatis pronuntiata dictitabant: quae vero sibi adversa, reiiciebant, et a mundi huius principe profecta pronuntiabant. Pauli epistolas ad Timotheun repudiabant, quod in iis nominatim damnarentur 2). Sed alii omnes Gnostici legem et prophetas spernebant: immo nec multos dicere pudebat, Servatorem nostrum primum spurcitiarum suarum atque impietatum auctorem fuisse. Quamplurimi penes illos apocryphi, anilibusque fabulis, obscenitatibus et blasphemiis referti libri erant, quorum catalogum reperies apud Epiphanium Haer. xxvi.3) De perditissimis eorum moribus nihil dicam: porcos et canes putares, non homines; adeo abhorrent ab humana natura quae de iis refert mox laudatus Epiphanius. Haec vix fidem obtinere possent, nisi aliunde constaret necessaria principiorum ab iis statutorum consectaria esse; ipseque Epiphanius) ea tum ex libris eorum, tum ex proprio ore duarum mulierum huius sectae zoovaiwv, quae iuvenem adhuc tentaverant retibus suis illaqueare, didicisse se contestaretur. Castiganda proinde recentiorum quorundam audacia et temeritas, qui ut Gnosticos futilibus ducti coniecturis, ab immanibus, quibus accusantur, sceleribus vindicent, Epiphanii antiquorumque omnium fidem elevare non verentur, quasi haec ab hominibus male religiosis in odium ipsius sectae conficta essent.

§. 17.

1) Epiph. §. 6. 2) Clem. Alex. Strom. 1. II. p. 383. 3) Epiph. §. 8. 4) Epiph.

Quasi potior habenda fides esset vanis neotericorum illorum obscuri nominis ratiunculis, quam Epiphanii, testis non tantum auriti, sed etiam oculati, aliorumque veterum Gnosticis coaevorum testimoniis, qui haereticos ipsos viderunt, audierunt, eorumque libros evolverunt. At, inquiunt, nemo apologistarum, dum ecclesiam christianam a calumniis oedipodeorum concubituum, et thyestearum epularum, quibus eam adspergebant Gentiles, purgat, tanta scelera meminit a Pseudo-Christianis perpetrata: quod tamen e re eorum fuisset non omittere, maxime quum ementitorum illorum flagitia calumniis, quibus veri Christi fideles onerabantur immeriti, ansam praebuissent. Immo Iustinus martyr in Apologia sua priori et ecclesiae lugdunensis et viennensis in epistola sua, apud Eusebium lib. v. cap. 2, disertis verbis asserunt, aut nescire se, aut non credere, flagitia haec ab haereticis aut a quoquam mortalium usquam esse patrata. Sed facilis responsio. Ipsae istae calumniae quae Christianis struebantur, ostendunt Gentiles aliquid saltem de turpissima Gnosticorum vita inaudisse; quod calumniarum occasio fuit. Quum enim eos a ceteris Christianis non distinguerent, omnibus indiscriminatim tribuerunt, quod larvatorum duntaxat scelus fuit. Hinc de Carpocratianis agens Irenaeus 1), conqueritur ipsos ad detractionem divini ecclesiae nominis a Satana praemissos: uti secundum alium et alium modum, quae sunt illorum audientes homines, et putantes omnes nos tales esse, avertant aures suas a praeconio veritatis; aut et videntes quae sunt illorum, omnes nos blasphement. Et Eusebius lib. iv. Hist. cap. 7. similiter scribit, miserorum illorum flagitia Gentilibus ansam praebuisse sacrosancto Dei verbo petulanter impieque obtrectandi: eo plane consilio, ut fama de scelesta ipsorum vitae ratione passim dissipata, turpem ignominiae notam universae Christianorum multitudini inureret. Unde certe accidit, inquit, ut nefaria quaedam opinio de nobis excitata, eaque ab omni ratione alienissima, per infidelium animos longe lateque pervaderet: quod videlicet tum nefando concubitu matres et sorores violare, tum etiam scelerato quodam alimenti genere uti non vereremur. Unde vero tam immania scelerum portenta in Christianorum omnium caput intorquendi ansam captare potuissent Ethnici, nisi saltem eorum aliquid vel ex verorum Christi fidelium querelis, vel ex ementitorum confessione, vel ex fama percepissent? Tam insolens criminatio fidem nunquam apud infensissimos Christianorum hostes obtinuisset, nisi huic aliquam veri speciem obduxisset flagitiosa quorundam vita. Nec quenquam movere debet laudatorum apologistarum silentium, aut Iustini et ecclesiarum lugdunensis et viennensis ignoratio. Id eos latere potuit, quod occulte et clam, non certe palam et publice perpetrabatur: nec mirum, si credere refugerint, quod immane quantum abhorret ab humana natura, vixque porcinae congruit. Deinde id agebant apologistae, ut Christianos, quorum caussam tuebantur, purgarent a criminibus quibus perperam infamabantur; quod et praestiterunt in apologiis suis. Nihil autem attinebat hac occasione Gnosticorum obscenitates, aeterno silentio sepeliendas, commemorare: quum veris Christianis nihil cum larvatis istis, nisi solum nomen, commune esset, ut lustinus observat; illique his, ut citatus Ire

1) Iren. 1. I. c. 25. n. 3.

naeus ait, in nullo communicarent, neque in doctrina, neque in`moribus, neque in quotidiana conversatione. Satis erat, si eorum, quorum vindicias susceperant, innocentia demonstraretur: alios accusare non decebat et in capitis periculum adducere.

XIV. DE OPHITIS ET SETHIANIS.

150 .Aliud Gnosticorum genus memorat Irenaeus, quos alii, ut Theodoretus 1), Ophitas et Sethianos promiscue vocant: quamvis alii, ut Epi phanius 2), inter utrosque distinguant, diversasque ex eis haereticorum sectas constituant; sed praeter Irenaei mentem, qui alios ab aliis haudquaquam distinguit, unique et eidem sectae eadem, quae alii partiuntur, dogmata attribuit. Ophitae seu Anguinei dicebantur ab angue seu serpente, quem numinis instar venerabantur, quod hominibus scientiae omnis auctorem exstitisse crederent: Sethiani vero, quod Seth Adami filium virtutem quandam divinam fuisse arbitrarentur. Eorum haeresis ex male compacta placitorum Nicolaitarum et Valentinianorum farragine condita est: et eapropter a Pseudo-Tertulliano 3) cum illa Nicolaitarum confunditur; ab Irenaeo vero, Epiphanio et Theodoreto a valentiniana schola derivatur, quod valentinianum quidpiam admixtum habeat. Natam proinde post Valentinum necesse est. Primo loco statuebant quoddam primum lumen in virtute Bythi, beatum et incorruptibile et interminatum, quod Patrem omnium et primum hominem vocabant1). Progressam ab hoc Ennoeam, filium emittentis, filium hominis et secundum hominem dicebant. Infra utrumque positum volebant Spiritum sanctum, quem primam feminam et matrem viventium vocabant; qui quidem super segregata elementa, aquam, tenebras abyssum, chaos ferretur. Ex coniunctione primi et secundi hominis Spiritus sanctus, radiis supremi luminis impraegnatus, novum lumen incorruptibile profudit, tertium masculum, Christum, filium primi et secundi hominis et Spiritus sancti, primae feminae. Verum quum universa luminis Spiritui sancto infusi plenitudo capi ab eo non posset, magna eius copia superebulliens secundum sinistras partes deorsum decidit; Christo interim secundum dextras sursum cum matre sua conscendente et in incorruptibilem Aeonem recepto. Haec prima Aeonum tetras, adunatio videlicet Patris omnium primi hominis, Filii secundi hominis, Spiritus sancti primae feminae et Christi filii eorum, vera et sancta ecclesia ab insanis illis, Scripturam pro more depravantibus, appellabatur.

151. Virtus vero illa exsuperans quae in inferiora delapsa est, quamque Sinistram, Prunicum, Sophiam et masculo-feminam appellant, quum in aquas hactenus immobiles descendisset, movere coepit eas ab imo ad summum, assumsitque ex eis corpus. Quum autem ad huius lumen accurrissent omnia, eique adhaesissent, tanta mole gravata et tantum non absorpta, frustra nitebatur aquarum complexus excutere et ad matris sinum remeare. Interim superni luminis reliquias abscondere pro viribus conabatur: miseram enim angebat timor, ne ab elementis laederetur. At novi luminis accessu roborata, emersit tandem, sursum

1) Iren. l. I. c. 30. Theodoret. 1. 1. c. 14. de Praescr. c. 47. 4) Iren. n. 1. Epiph. §. 3.

2) Epiph. Haer. XXXVII. 3) Tertull. Theodor. loc. cit.

que se extulit: ubi dilatato ac expanso corpore suo, produxit caelum hoc quod apparet, sub quo remansit; servans adhuc aquatilis corporis. formam. Sed superni luminis desiderio semper stimulata, viribus omnibus contendens, superstitibus corporis reliquiis demum expedivit sese. Corpus autem quod exuit, feminam a femina nominant. Habuit et filium nomine Ialdabaoth, quem in ignorantia peperit, cui tamen infudit adspirationem quandam incorruptelae: qua vegetatus, inconsulta matre, angelos, archangelos et virtutes, insuper et filium ex aquis produxit : a quo genitus et alter filius, ab hoc tertius, et sic consequenter usque ad septimum, unoquoque caelum sibi proprium condente ac regente: ut sic fieret hebdomas, octavum Matre tenente locum,

152. Haec fabulae prima pars, in qua platonismus non obscure se prodit. Ibi primum apparet materia prima sub nominibus elementorum, aquae, tenebrarum, abyssi, chaos, quibus designari solet a Platonicis, ut alibi diximus: eaque aeterna, ut videtur, Deoque ipsi coaeva; quae si non Platonis ipsius, saltem discipulorum eius non paucorum opinio fuit. Duo itaque principia coaeterna statuunt haeretici; alterum activum, Deum scilicet, sive lumen primum et incorruptibile; alterum passivum, hoc est, materiam informem. Ab illo lumine seu Patre progressa Ennoia, mens est Patris rerum omnium ideas efformans et in se continens, aeternaque rerum exemplaria, ad quorum normam omnia conduntur. Spiritus sanctus est spiritus universi, seu anima mundi. Primam feminam et matrem viventium vocant haeretici, quia prima generationum omnium ac motuum caussa est. Huius spiritus pars sursum effertur, pars ad ima descendit, aquasque movet: quia materiae subtilioris, quae spiritus universi est, partes aliae aliis subtiliores; aliac aliis, pro variis subtilitatis gradibus, superiores. Quae pars in aquas descendit, ea est quae materiae primae motum impressit, ac in ea cen fermentum abdita, paeneque primum eius mole obruta, paullatim demum vires exseruit, fractisque, quibus detinebatur, repagulis, sese extricans, ei varias formas, figuras ac motus indidit. Sic vulgata tria platonicae philosophiae principia, Deum, mentem et animam mundi, primamque rerum genesin sub mysticis Patris, Filii et Spiritus sancti nominibus, non sine sacrilego religionis abusu, tradebant male feriati homines. Cetera de Aeonibus deliria non moror: facile intelliguntur ex iis quae de Valentinianis diximus.

153. Longiora sunt quae de hominis origine, eius casu, malique ortu (qui scopulus fuit ad quem allisi sunt omnes fere priorum saeculorum haeretici) texunt commenta. Summa huc redit: Ialdabaoth, spreta matre, principatum ambibat; reluctabantur ab eo geniti liberi: unde stomachi plenus ad materiae faecem demisit oculos, et virtutem quandam, serpentis specie, quem eius Filium et Nun vocant, dehinc et spiritum et animam et omnia quae in mundo sunt, genuit: indeque nata omnis oblivio, malitia, zelus, invidia et mors. Hinc insulsae gloriationis ansam captans, Patrem se vocavit et Deum et supremum rerum omnium principium. Ut vero insaniam eius castigaret mater, ipsi sexque reliquis virtutibus, ut hominem conderent, mentem iniecit; ut sic ablata a Ialdabaoth vi illa, quam eidem impertierat, in hominem transfunderet. Formatus igitur ab illis homo, longitudine et latitudine immensus et

12

[ocr errors]

humi repens, id est, informis. Huic Ialdabaoth afflat spiritum vitae ; et cum eo lumen, seu ut vocabant, humectationem luminis, Nun videlicet et Enthymesin, quam a matre acceperat: sed dum sibi demit, quod alteri tribuit, tantum proprias vires labefactat; quod callidae matris intentum erat. Homo autem Nu et Enthymesi, h. e. mente et caelestium desiderio locupletatus, quae sola, secundum Gnosticos, salutem percipiunt, statim primo homini, seu supremo Patri, relictis fabricatoribus, gratias egit. At Ialdabaoth acgre ferens ea, quae supra se erant, ad alicuius notitiam pervenisse, feminam condidit, vocatam Evam, cuius formam mirati ceteri genuerunt ex ea angelos. Sed ab ea caelestis mater virtutem a Ialdabaoth inspiratam clam abstulit: nec his contenta, tantum artibus effecit, ut serpens ei primum, tum per eam Adamo re bellionis auctor fieret, vetitum fructum manducare suadens; per quem uterque supremae virtutis divinorumque mysteriorum scientiam adeptus, a mundi opificibus abscessit. Iratus Ialdabaoth, rebelles divina substantia vacuos et maledictos, e caelo et paradiso in hunc mundum deiecit: ubi corpora illorum levia, pellucida et spiritualia, in tardius, obscurius et crassius mutata sunt, debilitata etiam et languore fracta anima. Simili ratione serpens Nus, seductionis instrumentum, in hunc mundum detrusus, angelos illius sibi subiecit, sexque filios, daemones mundanos, genuit, ad imitationem supernae hebdomadis: hominibus semper infestos, quoniam paterno lapsui et infortunio occasionem praebuerant. Ubi vero Prunicus hominum calamitate Ialdabaothi arrogantiam iam satis pro votis ulta est, ad miserationem versa, amissi luminis sensum quendam eis concessit, per quem pristini status memores, praesentisque conscii, animum receperunt, intellexeruntque mortalis corporis mole se tandem aliquando liberandos: unde cibis iam refecti, generationi operam dederunt, ex qua natus primum Cain, tum deinde Abel, quos serpens cum filiis suis statim evertit et in omnem nequitiam praecipites egit. Nec mirum: iis clam adversabatur Mater, ad id unum attenta, ut quod sibi proprium erat, supernum videlicet lumen, salvum fieret. Hinc irato hominibus faldabaoth, quod se non colerent. diluvioque humanum genus perdere volente; luminis quod infuderat sollicita, Noë servavit 'in Arca, a quo nata nova hominum progenies mundum supplevit. Ex iis Abrahamum sibi delegit Ialdabaoth, cum quo foedus iniit; per Moysen Israëlitas eduxit ex Aegypto, legemque sanxit: ac tum ipse, tum filii eius e Iudaeorum gente suos sibi quisque prophetas adsciverunt, per quos vaticinia sua funderent.

Ibi

154. In his omnibus dogmata platonica ad christianae religionis genium et communem Gnosticorum hypothesin, non sine insigni Scripturarum corruptione, utcunque accommodata deprehendere est. superna animarum origo, ceu scintillarum ab igne divino emicantium, sive portionum quarundam a divina substantia deciduarum, cum Platone fingitur. Eae, propter inditi luminis abusum, corporum carceri squallido et tenebricoso includuntur, liberandae suo tempore et pristina luce recreandae: quod platonicum commentum est de animabus, ob amissas, quibus sursum ferebantur, contemplationis pennas, in corpora praecipi tes; ubi refricata paullatim supernorum memoria pristinam felicitatem gradatim recuperant. Ibi etiam mundi fabricatio angelis, non ipsi Deo

« ÖncekiDevam »