Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ματισμῷ involutam et monstrosam de xxx saeculis δολομανίαν illustriorem reddere studui. Haec qui attente considerabunt et editionem hancce nostram cum aliis conferre non gravabuntur, facile opinor dabunt, et sine praeiudicio Erasmiani nominis, et cum fructu aliquo theologiae candidatorum susceptam, et quod vulgo aiunt, ad umbilicum deductam esse Irenaei scriptorum recognitionem.

Cogitanti autem mihi cui tandem egregio virtutum et eruditionis patrono zai Boaßevry Irenaei vetustissimi scriptoris insigne hoc volumen non tam offerrem defendendum (neque enim Irenaeus defensione opus habet, ut quem nemo bonus non amet, nemo malus in Christo quiescentem ty oxiaμazia laedere potest) quam legendum, commodum evenit ut vir clarissimus D. Doctor Isaacus Keller, medici vestri collegii ac praecipue urbis vestrae ornamentum, caussa qikooooing cuiusdam admodum religiosae me conveniens, certiorque de Irenaei librorum editione factus, modis omnibus me hortaretur, ut testandi mei erga praestantiam tuam studii ergo, tibi, D. Bernarde Brande vir praestantissime, Irenaei nobile hoc opus dedicarem. Eius igitur consilium secutus, veteris et apostolicae ecclesiae veluti confessionem ab Irenaeo conscriptam, et mendaciis ac erroribus Gnosticorum oppositam, tibi offero et nominatim consecro, non tantum ut optimi et amicissimi viri iudicio voluntatique satisfaciam, verum etiam ut tibi exhibeam zahv ragazɑradýzy, hoc est egregium depositum, ac formam sanorum ser monum, quam te, pro excellente tua pietate et prudentia, cum iudicio perlegere et ad usum transferre posse non dubito. Sciebam in hoc libro exstare veteris ecclesiae iudicia et cogitationes de Deo, homine, baptismo, eucharistia, sacris litteris, vita aeterna, et de aliis doctrinae caelestis capitibus, quorum cognitio piis mentibus grata et salutaris est. Judicabam quoque virtutes tuas dignissimas esse omnium bonorum virorum congratulatione, applausu et testimoniis eiuscemodi publicis, quae tametsi a pluribus auctoritate, ingenio et sapientia praestantibus proficisci debent, nec tuae praestantiae hactenus defuerunt, ut nostra và ZOTEQizà λóyia non admodum necessaria videri possint: nihil tamen vetat, quominus ipse quoque testatum faciam, quanti te faciant nostri homines, nequaquam a Musis et Gratiis alieni, quantum sibi et gratulentur et polliceantur de tua virtute et sapientia. Quum praecipua hominis vere generosi et ad patriae suae utilitatem nati officia sint rempublicam consiliis moderari, et vera animi fortitudine administrare, et juvare, studia doctrinae tueri adversus imperitos uoouotoors, provehere et alere pia studia docentium et discentium; tu amplissimae reipublicae basileensi (in qua magno cum fructu ecclesiae et reipublicae Tribunitia potestate et auctoritate polles) vigilantia, fide, consiliis, industria, vera animi magnitudine et constantia nusquam dees: academiam vero basileensem, sempiternum et incomparabile regiae urbis vestrae decus, in cuius gremio et complexu, liberalium disciplinarum, veteris historiae, linguarum et iuris civilis cognitionem usumque magnum tibi comparavisti, posteaque reipublicae gubernacula moderanda suscepisti, amore et patrocinio tuo, professores vero omnium ordinum et facultatum benevolentia et liberalitate ea prosequeris, qua digni sunt viri ingenio. virtutibus, sapientia et omni ornamentorum genere praestantissimi. Haec

nimirum caussa est, propter quam sicut olim Darium Persarum regem ferunt, tot Zopyros optavisse, quot grana in punicis malis conspiciuntur: ita optimi quique viri et apud vos, et in vicinia inclitae urbis vestrae, multos Theodoros et Bernardos Brandos Basileae vestrae a Deo aeterno comprecentur, et sibi gratulentur, quod ea quae superioribus annis reipublicae basileensi decesserunt, defuncto hac vita patriae patre et consule prudentissimo D. Theodoro Brando parente tuae praestantiae, ea omnia, Dei beneficio singulari, abunde in filio, non tantum facultatum, sed etiam virtutum paternarum herede, compensata esse intelligant, Deumque optimum et maximum celebrent, quod opera tua et aliorum gravissimorum virorum, ac in primis adfinis tui D. Henrici Petri, viri de republica vestra, et de re litteraria praeclare meriti non tantum evvoulav, societatem et tranquillitatem politicam, iudicia, leges, civium concordiam, urbis decus et libertatem, sed etiam sanctissima studia et optimas artes, in quibus grata de Deo fama sparsa est, fovere, moderari, tueri et velut praeclaram quandam spartam, dignam in qua exornanda boni viri laborent, ad posteritatem transmittere dignatur. Faxit Dominus noster Iesus Christus, ut haec reipublicae et ecclesiae bona et ornamenta diuturna sint, et cum aliis politiis, academiis, et Christi ecclesiis communia. Bene vale, perpetuum patriae tuae ornamentum, et Irenaeum optimum scriptorem in familiam fidemque tuam ɛvτvyās et sereno vultu suscipito. Scripsi Kal. Aprilis 1571.

IACOBI BILLII

DE SUA PRIORUM 18. (21.) IRENAEI CAPITUM TRANSLATIONE SUISQUE IN EADEM SCHOLIIS ADMONITIO.

Etsi veteres graecorum theologorum interpretes magna ex parte, dum verbum verbo reddere student, non satis eleganter quod volunt exprimunt, immo etiam plerumque graeca non assequuntur: tamen eos vel hoc uno nomine non prorsus repudiandos et aspernandos esse semper iudicavi, quod innumerabiles maculas, quae typographorum negligentia optimos quosque auctores occuparunt, consultis illis promtissime deleri posse persaepe sum expertus. Qua quidem in sententia si is quoque fuisset, qui octodecim haec prima D. Irenaei capita non ita pridem latinitate donavit, non tam turpiter et flagitiose tot locis lapsus fuisset: idque potius studuisset, ut ex emendatis latinis depravata graeca, quam ex corruptis graecis emendata latina corrigeret. Quod quoniam facere neglexit, ego amico cuidam, ut ea denuo verterem a me postulanti, hanc qualemcumque operam denegare non potui. Brevissima etiam scholia adieci, ex quibus proclive, ni fallor, erit intelligere, me non temere multa paullo aliter, atque apud Epiphanium habentur, interpretari. Vale, christiane lector, et his fruere.

FRANCISCI FEUARDENTII

COMMONITIO AD LECTORES DE SUA QUINQUE LIBRORUM D. IRENAEI EDITIONE. En beatissimi patris et martyris Irenaei quinque libros, denuo collatos, emendatos et locupletatos nova editione, in publicam studiosorum utilitatem emittimus. Quos etsi quidam adhuc subdubitent, graece ab auctore eleganter, idque ante mille et quadringentos annos, conscriptos, et in rem totius ecclesiae catholicae vulgatos fuisse; non dubitamus tamen id cunctis persuasum iri, qui tot longa egregiaque fragmenta, que ex Epiphanio, Eusebio, Theodoreto et aliis graece ad verbum ex auctore transscripta et scriptis suis quondam inserta, et a nobis opportunis locis recitata, ac velut postliminio eidem restituta, attentis animis expenderint. Accedit gravissimum D. Hieronymi 1) testimonium, qui graecis librorum inscriptionibus ab auctore editis, et a superioribus patribus probatis, Ελέγχου καὶ ἀνατροπῆς τῆς ψευδωνύμου γνώσεως Bißhia érte, Reprehensionis ac eversionis falso nominatae scientiae libri quinque, aliisque permotus rationibus eum inter scriptores graecos annumerat, et graece scripsisse non ambigit. Accedunt phrasis plane graeca, innumerae dictiones formaeque loquendi Latinis non usitatae; graeci auctores tam divini quam humani persaepe ad verbum citati, numquam vero latini: ut etiam a Graecis frequenter citetur, raro a Latinis. Testantur denique nonnulli pii et docti viri, se graecum exemplar in venetiana bibliotheca legisse; alii quoque in vaticana visum ferunt: quae tamen ibi postea frustra quaesita sint.

De primo horum librorum interprete nondum satis mihi apparet, quid pro certo statuam, quum nullus ad hoc usque tempus illum, quod sciam, indicaverit. Si de re tam ancipite et obscura sententiam ferre licuerit, citra cuiusquam animi offensionem lubens affirmem, auctorem et interpretem eumdem esse, qui quod graece pereleganter et scienter primo scripserit, latine postea, non pari licet sermonis felicitate et lepore, Latinis, inter quos versabatur, impertiverit. Quidni, quum et Tertullianus eidem fere aequalis graeco latioque sermone stilum exercuerit? Athanasius quoque, ac plurimi alii religionis nostrae proceres, utraque lingua non pauca ediderint? Sic enim et horum librorum auctoritas nulla parte vacillabit; sed erit semper augustior et firmior: et quod de se ipso ait, quod in barbara lingua (nam sola graeca ei nativa et propria erat) inter Celtas degens, plurimam operam collocaret (sic!), apertius evadet. Nec parum sententiam istam confirmant duo citati per D. Augustinum ex hoc auctore loci, eadem fere, quae hactenus prodiit, vetustissima certe tralatione. Aut profecto presbyterum quemdam ad manum Irenaeus habuit, qui eius iussu de verbo ad verbum coram, latinae orationis splendore artificioque neglecto, transtulerit; aut, ut idem de scripto suo testatur, ἁπλῶς καὶ ἀληθῶς καὶ ἰδιωτικῶς, id est, simpliciter et vere ac vulgari tunc inter Latinos sermone translatos separatim postea communicaverit, et mentem sensaque auctoris fideliter expresserit. Qui firmioribus coniecturis aut testimoniis certioribus productis, alium primumque interpretem indicaverit, nos sibi magno bene

1) Comm. in cap. 36 Ezech.

ficio gratos et devinctos habebit. Atque haec de sermonis genere ac interprete dicta sint: nunc quid hac potissimum editione novissima praestitum sit, accipe.

Libri primi decem et octo priora capita ab Epiphanio quondam ad verbum ex Irenaeo graece transscripta; deinde ex Eusebio fragmenta viginti et duo; ex Theodoreto quatuordecim, ex Basilio duo, ex Melissa totidem, unum ex Anastasio Nicaeno suis locis graece, prout ab Irenaeo primum descripta, hinc ab his patribus laudata fuerunt, typis evulganda curavimus. Deinde ad finem operis sex alia ex diversis eiusdem Irenaei operibus fragmenta, ex auctore Quaest. et responsionum ad Orthodoxos apud Iustinum Martyrem, Eusebio et Demetrio Diacopo collecta graece subiecimus: et tam illa, quam ista maiori parte a laudatissimo viro Iacobo Billio, reliqua a doctiss. interpretibus Ioan. Christophorsono, Herveto, Erasmo, Fabro latine reddita, quam decenti fieri potuit ordine collocavimus. Superiora decem et octo libri primi capita graeca idem Billius scholiis, deinde R. P. Fronto Ducaeus, Societatis Iesu tam pius quam doctus theologus, suis notis ad Epiphanii graeca exemplaria contulerunt, emendarunt, et illustrarunt. Nos quoque non solum ad illa, sed ad singula librorum capita et adiecta de novo fragmenta annotationes locupletissimas addidimus, quibus emendationum rationes reddimus, obscuriora et ambigua plurima loca, multasque graecas, et Latinis minus usitatas phrases explicamus, et quidquid ad ecclesiae catholicae doctrinam, hierarchiam, ritus, fidemque confirmandam, et antiquas novasque haereses refellendas pertinere deprehendimus; denique quod expunctum vel immutatum a nobis est, ne quid iniuria sublatum sibi quiritentur aliqui, retinemus et observamus. Accessit quoque editioni cum vaticano manuscripto Codice nova collatio, cuius, praesertim vero per illustrem ac eruditum D. Ioannem Sant-Andreanum ecclesiae parisiensis canonicum, nobis pridem commodati codicis veteris attentiore lectione et meditatione, adhuc supra sexcentos locos emendatiores reddidimus. Addita duabus clausulis, nonnumquam unica, et numero quodam signamus: variis adhuc quibusdam lectionibus asteriscis in margine notatis. Ad haec, beatissimi et vere apostolici viri Polycarpi, episcopi smyr-. nensis et martyris, quinque non aspernanda fragmenta ante mille et centum annos a Victore Capuano citata, et Latio donata, a nobis vero in vetustissimo codice reperta et transscripta convenienti sede locavimus. Irenaei nostri ex sanctis patribus collecta encomia, et recentium haereticorum imposturis, maledictis, et in hunc sanctissimum auctorem nostrum confictis criminationibus, post auctoris vitam a nobis tam ex scriplis eius, quam ex aliis scriptis ac historia eccles. fideliter collectam, operis initio praefiximus: sicut ad finem totius operis locupletissimos indices in lectorum commodiorem usum subiungendos curavimus. Denique Leodii, in monasterio S. Jacobi memoriae sacro, repertum a nobis Arnobii catholici cum Serapione Aegyptio Conflictum, utcumque per nos emendatum et annotatum, ac nunquam antea typis publicatum, communi studiosorum utilitati iudicavimus esse communicandum. Multas, fateor, dictiones et phrases minus latinas, hiulcas adhuc sententias et periodos, adeoque non paucos adhuc locos in utroque auctore luxatos, imperfectos et obscuros à nobis relictos invenire licebit; tum quod plurium ac

emendatiorum codicum auxilio destituti fuimus, tum quod tam veteribus ac sanctis patribus manum temere inferre religio fuit. Ceterum haec solo natali, et quod longe molestius est, musaeo ac nostra bibliotheca exacti, solumque nunc ab illis, mox ab istis commodato inter peregrinandum acceptis libris adiuti contexuimus, et in publicam studiosorum utilitatem emittimus; quae quum acceperint candidi lectores, et his nostris qualibuscumque laboribus fruiti fuerint, studiis nostris bene favere, ac praesertim nostram salutem suis precibus apud communem salvatorem ac iudicem nostrum D. IESUM CHRISTUM Commendare, rogo et obsecro, non recusent.

VITA S. IRENAEI

EPISCOPI ET MARTYRIS EX ILLIUS ET ALIORUM PATRUM Scriptis colleCTA PER F. FRANCISCUM FEUARDENTIUM.

D. Irenaei episcopi lugdunensis ac martyris patriam, parentes, natalem diem et locum habitationis aetatis initio conscribere et pro certo ac explorato nunc exhibere, difficile sane et operosum fuerit: praesertim quum nulli antiquorum, quod sciam, ea litteris prodiderint. Vitae genus et mores supremus dies indicat. Gallum quidem ipsum vocat Oecumenius 1), sed eum functionem episcopi in Gallia respexisse potius, quam natale solum, lubens admitterem: nam quantum coniectura consequi possum, Asianus, non Gallus, Graecus, non Latinus, et forte Smyrnaeus fuit, piis et christianis parentibus ortus. Qui enim a Galliis Smyrnam Asiae minoris oppidum profectus peragratis Cycladibus totum mare Aegaeum parvulus traiecisset, quo Polycarpum illic docentem audiret? Opinionem nostram videtur confirmare nomen graecum Eignvalos, pro more catholico in sacro fonte ei inditum; quod latine expressum pacificum significat. Porro ipsum scripsisse graece non solum ex Iustini martyris, Demetrii, Eusebii, Basilii, Epiphanii, Hieronymi, Theodoreti, Melissae, Anastasii et Damasceni scriptis colligere licet: verum et illius quoque opera id manifestissime testantur, sic ut nihil certius esse constet.

Optimis a pueritia philosophiae disciplinis et artibus praeclare fuisse institutum et imbutum, ostendunt subtiles abstrusarum haereseon investigationes, quibus res perobscuras et confusas summa perspicuitate et electione in lucem producit et repraesentat; acutae item et acres disputationes idem probant, quibus eos refutat. Praeterea ordo rerum tractandarum, quo singulis libris praefationes singulas praefigit; anacephalaeoses etiam illae superiorum et subsequentium hypotheses, demum quod quatuor postremis libris nunc haereses easdem pugnantia inter se continere, nunc apertis rationibus atque traditionibus universarum ecclesiarum adversari commonstrat: et partim a prophetarum vaticiniis, par m apostolorum et evangelistarum testimoniis ductis argumentis (hae

1) Ad 2 Petr. c. 3.

« ÖncekiDevam »