Sayfadaki görseller
PDF
ePub

At, inquit Dodwellus, ratiociniis collegit falsissimis. Falsissima quidem sunt ratiocinia quae auctori Chronici affingere placuit: sed ea fuisse huius ratiocinia, aliis argumentis quam frigidis coniecturis ab ipso limine probandum erat. Donec id praestiterit Dodwellus, nobis, quibus non licet esse tam perspicacibus, per eius humanitatem licebit cum auctore Chronici sentire.

49. Alio argumento, quo fere persuasum se dicit, probare nititur cl. Grabius in suis in Irenaeum prolegomenis, eum adhuc presbyterum, ante annum 177. quo Romam a martyribus lugdunensibus missus est, haereticorum refutationem integram edidisse. Id deducitur ex ortu sectae Cataphrygum, quae Phrygiae Asiaeque ecclesias vexavit: quem Eusebius in Chronico anno 17. Marci, Christi 171. adscripsit. Duos sane, inquit, priores Irenaei libros praecessisse, inde colligitur, quod in his nullam huius sectae, sed haereseos Tatiani tanquam novissimae fecerit mentionem: illam non omissurus, si Asiam, in quam hos mittebat libros, iam tum turbare coepisset. Contra libro m. et v. pseudo-prophetas istos leviter perstringit ); unde illos post excitatas ab iis turbas scripserit necesse est: neque enim longum inter priores et posteriores libros intercessit intervallum. Sed tantum abest haec Grabii caussam iuvent, quin potius omnino evertant. Nam si Cataphrygas lib. I. et Iv. perstringat Irenaeus, et si inter priores et posteriores Irenaei libros non longum intercesserit intervallum; scribi posteriores quum non potuerint ante annum 177. vix et priores potuisse, fateatur necesse est Grabius. Quamvis enim iam ab anno 171. emersissent Cataphryges; non tamen ante annum 177 quo martyres iam in carcerem coniecti erant, eorum sectae fama ad Lugdunensium aures pervenit. Certe si prius pervenisset, citius quid de novis prophetis sentiebant, martyres scripsissent; commodiori, quam omnium difficillimo, tempore id acturi. Quod vero Irenaeus libro primo Cataphrygum mentionem nullam fecerit, nihil mirum. Huic animus erat Valentini discipulorum sententiam exponere, et ut rem a capite repeteret, referre fontem et radicem eorum; arguere videlicet a Simone veteribusque Gnosticis, ceu patribus et proavis, ortum accepisse Valentinianos, et in medium afferre dogmata ipsorum, ut superius vidimus. Quid autem ad hoc Irenaei consilium conducebat Cataphrygum mentio? Nihil quidquam a Gnosticis et Valentinianis acceperant, nullum tunc temporis catholicum dogma oppugnabant, solam ecclesiae unitatem scinde bant. Immerito proinde Irenaeus inter Gnosticos et Valentinianos recensuisset homines, qui nihil affine habebant cum ea falsi nominis scientia, quam detegendam et evertendam sibi proposuerat. Nec opportuniora Grabii caussae ea, quibus Irenaeus prooemium libri m. incipit, verba: Tu quidem, dilectissime, praeceperas nobis etc. nec non quae in prooe mio lib. v. exstant: Quoniam postulasti a nobis, obedientibus tuo praecepto; quoniam in administratione sermonis positi sumus: ex quibus eruere se posse putat, Irenaeum tunc presbyterum, necdum episcopum fuisse: neminem quippe episcopo praecepturum, ut calamum in haereticos acueret; vix etiam Irenacum se praecepto obedientem professurum etc. Ut enim omittam, quod inter amicos ipsa consilia et preces prae

1) Iren. lib. I. c. 11. n. 8. Lib. IV. cap. 33. n. 6.

cepta habentur; plus aequo urget vir doctissimus verbum praecipio, quo usus est Irenaei interpres. Irenaeum quippe graeco verbo Tαqαivέw usum fuisse ex eo colligo, quod in prooemio libri primi amicum monens, ut, quum Valentinianorum mysteria ex se didicerit, omnibus iis, qui secum versantur, patefaciat; addit, xai nagawéons avrois prλáξασθαι τὸν βυθὸν τῆς ἀνοίας, quae vertit interpres: et praecipias eis observare se a profundo insensationis. Ubi παραινέσης vertit praeci pias: quum tamen Taqαivéw latine, non proprie praecipio, sed hortor, suadeo, consilium do etc. significet. Ex quo coniicere licet, idem verbum locis citatis usurpatum ab Irenaeo, eodem modo ab imperito interprete redditum fuisse. Sed quocunque verbo, aut quacunque voce usus fuerit Irenaeus; quo sensu praecepisset amicus, et quo sensu obediret ipse, perspicue declarat in eodem prooemio, quum ait, dilectione se adhortante conaturum et amico et omnibus, qui cum eo sunt, Valentinianorum doctrinam exponere. Et postea: Quae tibi cum dilectione scripta sunt, cum dilectione percipies. Qui ideo se morem amico gerere dicit, quia dilectio adhortatur et impellit, sola caritatis lege constrictum se aperte significat. Et certe si superiorem agnovisset Irenaeus eum, in cuius gratiam scribebat, nunquam commissurus fuisset, ut illum dilectissimi nomine compellaret, uti compellat semper, ac tam familiariter eo uteretur, atque usum fuisse librorum praefationes demonstrant. Eo modo simplices presbyteros cum episcopis egisse, nullis exemplis probabitur. Eccui, quaeso, potiori ac meliori iure, quam episcopo, conveniunt ea verba praefationis libri v. quibus abutitur Grabius: quoniam in administratione sermonis positi sumus? At, inquit vir doctissimus, in лoOtaola ecclesiae potius, quam in administratione sermonis, se positum dixisset Irenaeus, si iam tum summus ecclesiae lugdunensis sacerdos fuisset. Immo in gooταoia ecclesiae positum se manifeste dicebat iis temporibus, qui in administratione sermonis constitutum se significabat. Nullis enim aliis quam episcopis, quatuor prioribus saeculis, creditam fuisse administrationem sermonis in Occidente, invicte demonstratur ex Cypriani epistola 56. ex Optato sub finem operis contra Donatistas, ex vita D. Hilarii Arelatensis a Cypriano eius discipulo conscripta, ex Possidio in vita S. Augustini; multisque aliis eorum temporum monumentis facile probari posset, si quod operae pretium foret.

50. Certum igitur ac probatum manere debet, quidquid dicant Dodwellus et Grabius, ab Irenaeo iam episcopo conscriptos fuisse quinque libros detectionis et eversionis falso cognominatae agnitionis. An vero simul et eodem tempore omnes, an per intervalla prodierint? Alia difficultas est, quam paucis sic explico. Primo quidem breve quoddam opus scribere, quo retectis Valentinianorum dogmatibus, argumenta quaedam ad ea evertenda opportuna subiungeret, animo sibi constituerat, rei difficultate laborisque magnitudine nondum satis explorata, Irenaeus. Quantum nobis virtutis adest, inquit in praefatione libri primi, sententiam ipsorum, qui nunc aliud docent, dico autem eorum, qui sunt circa Ptolemaeum, compendiose et manifeste ostendemus, et aliis occasiones dabimus, secundum nostram mediocritatem, ad evertendum eam, Hinc postea amicum hortatur, ut quae simpliciter et vere et idiotice ad se scripta sunt, ipse augeat penes se, ut magis idoneus, quasi semen et

initia accipiens et in latitudine sensus sui in multum fructificet ea, quae in paucis dicta sunt. At vixdum labori incubuerat, quum latiori, quam existimaverat, sese aperiente disputandi campo, mutato proposito, ad maioris moliminis opus se contulit. Id in fine libri primi significat, quum ait: Quum igitur haec sic se habeant, quatenus promisi, secundum nostram virtutem inferemus eversionem ipsorum, omnibus eis contradicentes in sequenti libro: enarratio enim in longum pergit, ut vides. Spes enim prima fuisse videtur eversionem detectioni in eodem libro subiungere. Eapropter in prooemio libri m. amico praeter exspectationem id eventurum esse dicit, ut crescente operis mole, maiora et ampliora quam speraverat postulaveratque ad evertendos haereticos argumenta sit accepturus. In hoc autem tertio (libro), ait, ex Scripturis inferemus ostensiones, ut nihil tibi ex his quae praeceperas desit a nobis; sed et, praeterquam opinabaris, ad arguendum et evertendum eos, qui quolibet modo male docent, occasiones a nobis accipias. Quae enim est in Deo caritas, dives et sine invidia existens, plura donat, quam postulet quis ab ea. Itaque suscepto maioris operis consilio, quo quinque libris plenius et uberius confutarentur vanae omnes haereticorum argutiae, priores duos absolvere festinavit; utpote quibus satis pro tempore et pro amici votis falsi nominis scientiam retegeret everteretque. Absolutos confestim ad amicum misit, dum interea tres alios, quos iam in animo habebat, ad umbilicum perduceret; qui singuli, statim atque unicuique summa manus imposita, haud exspectato sequenti, missi sunt. Omnia haec constant tum ex praefationibus, tribus posterioribus libris praefixis, tum ex uniuscuiusque libri fine, tum ex lib. 1. cap. 2. n. 6. cap. 8. n. 3. cap. 11. n. 2. et cap. 28. n. 4. in quibus sequentes libros expresse pollicetur. Iis omnibus maxime probabile fit, quod iam dixi, totum opus partim sub Eleuthero pontifice, partim sub Victore scriptum fuisse.

51. Graeco idiomate exaratum fuisse adeo certa demonstrant argumenta, ut mirum sit aliquam ea de re dubitationem Erasmi et aliorum quorundam eruditorum mentem subire potuisse. Eusebius plura Irenaei fragmenta historiae suae inserta graece refert: nusquam tamen monet, uti Tertullianum et alios quosdam auctores latinos citans se fecisse dicit, ea e latino in graecum sermonem a se conversa fuisse. Et quotquot e scriptoribus graecis Irenaeum citant (frequenter vero citant), graece certe legerunt; nec alio sermone conscriptos eius libros legisse se satis aperte significat Photius, qui vix alios quam graecos auctores in Bibliotheca sua recenset. Hieronymus etiam, licet Latinus, qui Irenaei libros accurate legerat, et quo proinde sermone scripti fuissent probe noverat, eum tamen e Latinorum numero perspicue excludit, ut inter Graecos annumeret. Nam auctores commemorans qui chiliastarum errori faverant : Latinorum, inquit ), Tertulliani, Victorini, Lactanti; Graecorum, ut ceteros praetermittam, Irenaei tantum lugdunensis episcopi faciam mentionem. Et alibi eiusdem erroris fautores recensens, nominatis Tertulliano, Lactantio, Victorino Petavionensi et Severo: Et ut Graecos nominem, addit, et primum extremumque coniungam, Irenaeus et Apollinarius.

1) Hieron. in Prologo lib. XVIII. in Esa. To. I. no. edit.

At, inquit Erasmus, in sua epistola nuncupatoria, quam Irenaci a se adornatae editioni praemisit, dubitare licet, utrumne natione Graecum dixerit Hieronymus, an scriptorem Graecum. Immo dubitandi locus nullus est, quin Hieronymus eodem sensu atque eadem prorsus ratione Graecum dixerit Irenaeum, atque Graecum dixit Apollinarium et Latinos Tertullianum, Victorinum, Lactantium, ad quorum certe nationem haudquaquam, sed ad scripta duntaxat attendebat. Ecquid hic nationes ad Hieronymi scopum faciebant? Animus non erat nationes a nationibus secernere, sed scriptores a scriptoribus, et eos recensere ac distinguere qui tum ex iis qui latine scripserant, tum ex iis qui graece, in chiliastarum sententiam abierant. Deinde, vel ipse titulus Irenaei libris praefixus, graece scriptos fuisse probat. Genuinum hunc esse, de detectione et eversione falso cognominatae agnitionis, supra ostendimus. Qui quidem ut graece, qualem repraesentant Eusebius et Photius, non inelegans; sic latine quidpiam adeo barbarum et obscurum sonat, ut hunc nusquam, sed alium quemvis et commodiorem et clariorem et magis latinum operi suo facile praefixisset quisquis latine scribens prima latinae linguae rudimenta delibasset. Sed et e graeco in latinum conversum esse demonstrat ipsa scribendi diversitas: interdum enim scribitur de detectione, interdum de redargutione, de exprobratione vel traductione falso cognominatae agnitionis, aut falsae agnitionis, falso dictae scientiae etc. quae scribendi varietas procul dubio orta est ex diversa interpretatione vocum ἐλέγχου et ψευδωνύμου γνώσεως. Nullam autem eiusmodi varietatem apud Graecos reperies. Titulum prorsus eodem modo scribunt Eusebius, Photius et Damascenus, περὶ ἐλέγχου καὶ ἀνατροπῆς τῆς yevdovýμov proɛog. Certo argumento graece scriptum fuisse, non latine. 3o. Hieronymus, optimus stili aestimator, testatur in sua ad Theodoram viduam epistola, Irenaei libros adversus haereses doctissimo et eloquentissimo sermone compositos esse. At nisi in lingua latina rudis omnino fuerit Hieronymus, id de latinis Irenaei libris nec cogitare, nec asserere potuit. Stilus siquidem barbarus est, incomtus, asper et salebrosus, soloecismis scatens, auctorisque mentem multis in locis, aut non satis, aut male omnino exprimens. E contrario vero graecus textus, qui superest, elegans est, nitidus et gravis, verbisque constat propriis, significantibus, ac tum ad res ipsas, tum ad Irenaei mentem et scopum accommodatissimis. Quis autem credat, hinc Irenaeum graece doctissimum, acerrimique iudicii virum, patrio neglecto idiomate, eo scripturum, quod male adeo calluisset, ut hoc animi sensa eloqui non valeret; illinc vero graecum interpretem lectis barbare omnino et obscurissime scriptis latinis libris, auctoris sensum facilius ac felicius assecuturum, quam auctor verbis explicare potuerit? Sed, inquies, Irenaeus ipse in praefatione libri primi stilum simplicem ac vulgarem, omni verborum artificio ac dictionum ornamento destitutum, hac excusatione deprecatur, quod apud Celtas commoratus, in barbarum sermonem plerumque vacaret. Ita est: sed tantum abest hinc infirmentur argumenta nostra, quin potius iis novum robur accedat. Si enim latine scripsisset Irenaeus, haud magis ferenda videretur celtici sermonis excusatio, quam si Gallus quivis apud Batavos vel Anglos latine scribens, inelegantem et impolitam orationem hac excusatione deprecaretur; quod apud Batavos vel Anglos commo

4o

ratus, in peregrinum sermonem plerumque vacaret. Valeret quidem Galli huius excusatio, si patria lingua scribens desuetudinem caussaretur: at inepta prorsus, si de latina sermo sit, quae Batavis 'et Anglis aeque familiaris est, ac Gallis. Sic licet Irenaeus apud Celtas degeret, et celtica lingua interdum loqueretur; haud tamen excusandus foret, quod latine scribens, inculte et indiserte id faceret: quia lingua latina tunc temporis Lugdunensibus familiaris erat, et multo familiarior quam nobis. Quisquis vel mediocriter graece peritus in textum Irenaei latinum oculos iniecerit, facile deprehendet, revera graecum sermonem esse, in quo identidem aliqua latini species animadvertitur. Nam orationis modus, dictio, verborum constructio, phrasis, syntaxis etc. hominem arguunt qui graeca prae oculis habens, in latinum converterit; sed ita imperite et serviliter, ut verbum pro verbo reddiderit, servato graecorum ordine, genere et regimine. Graecus fuerit Irenaeus, latini sermonis rudis; an tamen adeo hebes, latinarumque vocum inops, ut ignoratis iis quae passim obviae sunt, faciles, omnibus notae et vel pueris ipsis tritae, iis hellenismos longe petitos, obscuros et difficiles, latinis auribus asperrimos, mentibusque fere impervios substitueret? An difficilioris erat operae scribere, Nus vel a Nu geniti, Valentinus, Ptolemaeus, vel Valentini, aut Ptolemaei discipuli; quam qui sunt circa vel erga Nun, Ptolemaeum, Valentinum; ostendere posse, quam habere ostendere; creatio vel creatura, quam conditio; principium, quam initium; ablativos absolutos, quam genitivos, et sexcenta eiusmodi, quae propriis locis notare non omisimus? Graecus erat Ammianus Marcellinus, graece longe magis quam latine doctus, et ideo in iis quae latine scripsit interdum obscurus: durioribus tamen eiusmodi hellenismis abstinuit. Quid, quod latinis vocibus ea significata tribuuntur, quae quidem graecae iis respondentes facile admittunt, ipsae vero latinae prorsus respuunt? Pertransiens alicubi scribitur pro legendo percurrens, perexivimus pro enarravimus, incipio hoc facere passim pro hoc facturus sum, principalis pro antiquus, aliquid, pro partim etc. Quis in his et aliis eiusmodi vocibus non paucis latinum auctorem deprehendat? Quis potius hic non agnoscat latinum interpretem. sed imperitum et nullius iudicii, qui prae oculis habens textum graecum, et in eo voces διερχόμενος, διεξήλθομεν, μέλλω τοῦτο Tolεiv, ágzatos, vì etc. lexicaque puerili modo consulens, e variis cuicunque voci subiunctis significationibus eam, quae prius obvia fuerit, imprudenter acceperit? Quid demum, quod latini textus auctor Irenaei sensum haud assecutus, alienos saepe affingit? An de propria mente ipsi Irenaeo non constabat? Certe erroris alia caussa esse non potuit, quam quod interpres aut vitioso codice graeco usus, aut similitudine vocum deceptus male legerit, vel a graecorum sensu aberrans alienum supposuerit. Sexcenta eiusmodi exempla observavimus in notis nostris. Sic interdum pro φυτὰ legit φύλλα, γένεσιν pro φύσιν, ἔτι pro ὅτι, ἑκάστου pro ἐσχάτου, τρόπῳ pro τόπῳ, ᾗ pro ἤ, ἐξ ἧς pro ἑξῆς, 888. pro inoous, quasi singulae huius vocis litterae totidem notae arithmeticae essent, et alia eiusmodi multa. Sed latini illius hallucinatio in nomine 'Exigaris hic omitti non debet. Arbitratus appellativum esse, vertit clarus; quum certum sit haeretici nomen proprium esse, cuius sententiam refert Irenaeus lib. 1. cap. 11. n. 3. Tam immanis error in

« ÖncekiDevam »