Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ret: sed quod et ipsi Montanistae pascha luna xiv. primi mensis celebrandum esse vellent. Porro utraque Irenaei tum adversus Florinum, tum adversus Blastum epistola eodem tempore scripta videtur. Quo vero anno? incertum. Quum tamen Eusebius utramque ad Commodi imperium et Eleutheri pontificatum referat, sub utriusque finem scriptam fuisse probabilius videtur.

60. De aliis, quas tum ad Victorem papam, tum ad alios scripsit Irenaeus, epistolis de festo paschatis, disseruimus in eius vita. Ex aliqua istarum epistolarum depromtum videtur, quod ex Irenaeo citat auctor Quaestionum et Resp. ad Orthod. inter opera Iustini, Quaest. 115. non flectendum esse genu, neque dominico die, neque 50. illis quae sequuntur pascha. Editum ab eodem Irenaeo πρὸς Ἕλληνας λόγον συντομώτατον καὶ τὰ μάλιστα ἀναγκαιότατον, περὶ ἐπιστήμης ἐπιγεγραμHérov, brevissimum et in primis necessarium librum, seu potius Sermonem, vel Orationem adversus Graecos, vel, ut vertunt alii, adversus Gentes, qui de Scientia inscribebatur, memorat Eusebius 1): cuius mentem perperam accepit, aliisque perperam accipiendi ansam dedit Hieronymus, dum ait in Catalogo, scriptum ab Irenaeo contra gentes volumen breve, et de disciplina aliud: quasi opusculum contra Gentes ab illo de disciplina seu scientia diversum fuisset. Meminit uterque alterius Irenaei Sermonis Marciano fratri nuncupati, qui demonstrationem continebat apostolicae praedicationis, et libelli diaké§ear diagógov, variarum disputationum, vel, ut vertit Hieronymus, variorum tractatuum, in quo epistolae ad Hebraeos, et Sapientiae Salomonis mentionem faciebat, et quasdam sententias ex istis libris adducebat. Quis vero esset auctoris in his omnibus opusculis seu libris scopus, quodve consilium, tacentibus veteribus, dici non potest: soli sagacissimo Dodwello dicere licet, qui plura de iis pro more disputat, nec verbis et coniecturis parcit: sed Dodwellianae coniecturae sunt, quas qui legerit, miratur et dissertatorem multa dixisse ut nibil diceret, lectorem vero multa legisse ut nihil disceret. Pollicitus est Irenaeus 2), nec semel, Marcionem speciatim se confutaturum, huiusque promissi meminit Eusebius 3). At liberatam ab Irenaeo fidem satis significat idem Eusebius, quum eum recenset inter illos qui Marcionem egregiis operibus confutarunt. Citat Maximus) abbas et confessor quosdam Irenaei episcopi lugdunensis Sermones de Fide, ad Demetrium viennensem diaconum, quorum etiam initium et sententias aliquas graece refert. Aliud fragmentum ex Sermone ad Demetrium edidit Feuardentius, sed latine duntaxat: quod quidem a N. Fabro accepisse se dicit; sed unde hic acceperit, dicere omisit. Si graeca adessent, emendatius forte prodire posset. At quum eiusmodi Sermones Eusebio et Hieronymo ignoti fuerint, dubium est an genuini sint Irenaei fetus. Paullo aliter sentiendum puto de iis quae Irenaeo tribuit verbis Oecumenius in Comment. ad 1. Petri epist. cap. 3. Haud dubitem, quin depromta sint ex celebri Lugdunensium et Viennensium de martyribus. suis epistola, quam ab Irenaeo ipso scriptam fuisse valde probabile esse diximus, confirmatque is Oecumenii locus. Hic enim ea desumsisse se

1) Euseb. lib. V. c. 26. 2) Iren. lib. I. cap. 27. n. 4. et lib. III. c. 12. n. 13. 3) Euseb. lib. V. c. 8. Id. lib. IV. cap. 25. 4) Maxim. To. II. p. 152.

dicit ex iis quae scripsit Irenaeus περὶ Σάγκτου καὶ Βλανδίνης, de Sancto et Blandina; non quidem verbo ad verbum, sed compendium verborum faciens: ὡς δὲ διὰ βραχέων παραθέσθαι ἔστι ταῦτα. Εἰ revera quae ibi de Sancto et Blandina recitat Oecumenius, ad ea quae in citata Lugdunensium epistola referuntur, satis quadrant: adeo ut aliunde accipi potuisse non videantur.

61. Explicatam ab Irenaeo Ioannis Apocalypsin tradit Hieronymus in Catalogo 1): Quam, inquit, interpretantur Iustinus martyr et Irenaeus. Hinc tamen colligi posse non puto integros ab Irenaeo editos fuisse commentarios in Apocalypsin; nec ea Hieronymi mens fuisse videtur. Respiciebat Hieronymus ad varia Apocalypseos loca, quae in suis quinque libris explicat Irenaeus, et praesertim in quinto, sub cuius finem de milJenario Christi regno et de Antichristo disserens, plura sacri huiusce libri testimonia interpretatur, et ad institutum accommodat. Quidam, Photio teste, Irenaeo adscribebant librum cui titulus de Universo seu de Substantia mundi 2). Sed Caii presbyteri romani et Irenaei discipuli opus esse verisimilius est. De aliis quae ad calcem edidimus Irenaei fragmentis proprio loco diximus. Haec sunt quae de tanti viri scriptis dicenda nobis erant. Iam de variis doctrinae eius capitibus sermo instituendus est.

DISSERTATIO TERTIA.

DE IRENAEI DOCTRINA.

1. Solius supremi numinis est nec falli, nec fallere posse: mortalium omnium, nisi singulari Dei beneficio, solis scriptoribus sacris concesso, eximantur, ea est sors et conditio, ut eos a vero devios error interdum decipiat. Nullum igitur opus adeo castigatum, numerisque omnibus absolutum, quin naevis quibusdam inspergatur, pluribus aut paucioribus, maioribusque vel minoribus, pro maiori aut minori scriptoris diligentia et eruditione. Neutra quidem Irenaeo defuit: ita tamen sibi semper non cavit, ut aliquando non offenderit, sed plerumque levius: sicubi vero paullo gravius, eo magis error condonandus, quo nondum satis ad liquidum exploratis certis quibusdam doctrinae christianae capitibus, vix fieri poterat, ut attentioribus etiam animis nebulas non offunderent praeconceptae quaedam ac communes priorum saeculorum opiniones. Ut vero excusandus non est Irenaeus, ubi lapsus est; sic nec temere culpandus, ubi culpa vacat, nec aliena ei affingenda dogmata quae respuit. Sunt enim homines, quibus omnia auctorum dicta excusanda videntur: sunt et alii qui infesto dente carpunt quidquid minus intelligunt: sunt alii denique qui apud veteres ecclesiae patres videre se putant, quod videre cupiunt, ut erroris consortes habeant. Ne ad eosdem scopulos appellamus, visum est praecipua quaeque doctrinae Irenaei capita, quam breviter fieri poterit, percurrere; et si quid lapsus est, id adnotare; si quid vero alienum adfingitur, id ab eo depellere.

1) Hieron. in Catal. c. 19. 2) Phot. cod. 48.

2. Observat Photius, in aliquibus Irenaei scriptis ecclesiasticorum dogmatum certam veritatem spuriis rationibus fucari. Sic saltem graeca haec interpretor: εἰ καὶ ἔν τισιν αὐτῶν (συγγραμμάτων καὶ ἐπιστολῶν) ἡ τῆς κατὰ τὰ ἐκκλησιαστικά δόγματα ἀληθείας ἀκρίβεια νόθοις λογισμοῖς κιβδηλεύεται. In quae Irenaei scripta, scriptorumque loca digitum intenderit Photius, incertum. Sed si is sit Photii verborum sensus, infirma interdum argumenta, ad probandas certas fidei veritates, ab Irenaeo adhiberi; levissimum vitii genus est, omnibus fere scriptoribus commune, quodque eo difficilius cavere quis potest, quo adversarios studiosius insectatur, ac omnigenis argumentis obruere nititur. Quis enim auctor tantum valeat, ut ea omnia, quibus adversarios refellit, argumenta, totidem demonstrationes sint? Vix fieri potest, quin, si praesertim de una et eadem re multa sint, alia aliis efficaciora vel infirmiora sint. Deinde ut de rationum quarumcunque pondere et efficacia iudicium feramus, aequitatis ratio postulat, ut ad id attendamus in quod potissimum intendebat auctor. Si quidem plures Irenaei ratiocinationes in se ipsis et a scopo auctoris praecisae spectentur, infirmae videbuntur; secus vero, si consilii eius habeatur ratio. Quia in apertis Scripturarum verbis nulla erant vanissimis haereticorum dogmatibus praesidia, alia sibi in parabolis et allegoriis, quas pro libito interpretabantur, comparare sibi studebant. Cassa et futilia esse merito contendit Irenaeus 1). Nam, inquit, parabolae debent non ambiguis adaptari. Absurdissimum quippe est ea quae non aperte dicta sunt, neque ante oculos posita, copulare absolutionibus parabolarum, quas unusquisque prout vult, adinvenit. Ne tamen hoc, infirmo licet, praesidio gloriarentur haeretici, fucumque facerent imperitis; id sibi libro quarto praesertim probandum suscipit, desperatam eorum caussam parabolis nihil iuvari, et si quid valeat id argumenti genus, totum in pravorum dogmatum ruinam cedere. Quisquis ergo queritur, ea interdum a parabolis et allegoriis ad probandas fidei veritates argumenta ab Irenaeo duci, quae parum roboris habere videntur; meminerit et s. doctorem non nescium fuisse, quid quantumque valerent eiusmodi argumenta secundum se spectata: ab eo tamen pro iure suo usurpari, quia usurpandi exemplum primi dederant ii quos refellebat. Unde argumenta erant velut ad hominem, et ex adversariorum principiis et confesso petita, quae efficaciam ab iis ipsis sortiebantur. Ex quo enim parabolis et allegoriis utebantur adversus Catholicos, eo minus argumentorum inde petitorum pondus declinare poterant, quo iis ad dirimendam litem sibi utendum esse primi censuerant. Id si advertisset Gallasius, ab insulsa et inepta censura temperasset, qua Irenaeum vexat, quod hac Christi parabola 2): Propterea omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera; utatur, ut probet, unum et eundem Deum utriusque Testamenti auctorem esse 3) Nam praeterquam quod Irenaei expositionem secuti sunt Chrysostomus, Theophylactus, Hilarius, Hieronymus et alii plures, ut recte adnotat Feuardentius; ut forte adversus alios haereticos non valuisset eiusmodi argumentum, maxime valebat adversus Valentinianos, qui e parabolis efficacia peti posse censebant: ad quos proinde retundendos suf

1) Iren. lib. II. c. 27. n. 1. 2) Matth. XIII. 52. 3) Iren. lib. IV. c. 9. n. 1.

ficiebat parabolam eo sensu explicari, qui cum Christi verbis et instituto non pugnaret. Alia esse clariora Christi dicta, e quibus argumenta duci poterant, probe sciebat Irenaeus: sed haec libro quinto reservabat, ut ipse profitetur initio huius libri, et in fine quarti. Idem dici velim de variis numerorum copulationibus, quibus interdum plus aequo delectari videtur auctor noster. Eiusmodi quidem argutias fastidivit posterior aetas: non ita vero ea, qua scripsit Irenaeus; et huius mores nostris metiri sana ratio non sinit. Allegoricum hoc philosophandi genus a Pythagoricis et Platonicis acceptum, maximo apud Ethnicos, immo et Iudaeos ipsos, in pretio erat: ad quod conformare sese antiquos patres necesse fuit, tum ut superbos animos sibi facilius conciliarent, semel persuasos christianam religionem a recta philosophandi ratione non abhorrere; tum ut eos propriis mucronibus, ubi sese occasio daret, configerent. Et id quidem ab Irenaeo, eo potiori iure usurpatum, quo Gno stici, ut alibi ostendi, Pythagoreorum Platonicorumque principiis imbuti, plurinnum numeris tribuerent, et in variis eorum copulationibus hand exiguum caussae suae praesidium constituerent. Ad quorum proinde philosophemata eo se consilio componit, ut ea in auctorum ipsorum caput retorqueat. Quare quid et quantum valeant eiusmodi rationes, ut aequa lance pensitetur, proponentis aetas, scopus, adversarii, ac litigantium hypothesis prae oculis semper haberi debet: ad quae qui quis aequus attenderit, fateri non dubitabit id egisse ss. patres, quod in iis temporum disputationumque circumstantiis recta ratio ab iis exigebat. Sed quam parum tribueret Irenaeus eiusmodi numerorum rationibus et copulationibus, luculenter patet ex iis quae lib. 1. cap. 25. et 26. disserit. lbi enim ex professo probat, Dei opera res divinas, rationem ac veritatis argumenta ad numeros exigi non debere; sed potius numeros ad res divinas, rationem et veritatis argumenta exigendos esse: curiosamque illam numerorum inquisitionem, et ex iis ducta argumenta infirma esse, ac plerumque vana et periculosa. Non tamen hactenus dictis negaverim, quin apud Irenaeum spuriae quaedam occurrant rationes, quibus revera ecclesiasticorum dogmatum veritas fucetur potius quam illustretur; quales sunt eae quas a Christi aetate et millenario regno petit: sed iis et aliis quibusdam paucis exceptis, ceteris omnibus, si aequitatis ponderibus examinentur, et ad auctoris scopum atque consilium exigantur, pretium constabit et robur. Sed quid et quantum ex eius doctrina iuvari possit catholica fides, iam videamus.

ARTICULUS PRIMUS.

DE SCRIPTURARUM SACRARUM DIVINITATE, CANONE ET VERSIONIBUS.

3. Scripturas sacras Deum ipsum auctorem habere, eiusque Spiritu afflante exaratas esse, tam aperte tamque frequenter profitetur Irenaeus, ut id observare operam fere ludere sit. Scripturae, inquit ), perfectae sunt, quippe a Verbo Dei et Spiritu eius dictae. Et ne diutius quam par sit immorer in re tam manifesta, totus est Irenaeus libro tertio et quarto, ut probet unum et eundem Deum et Patrem, utriusque Testa

1) Iren. lib. II. c. 18. n. 2.

menti, novi videlicet et veteris, auctorem esse; ipsoque, nec alio, per Verbum et Spiritum suum scriptoribus sacris, tum prophetis, tum apostolis et evangelistis afflante, ea omnia quae in Canonem retulit ecclesia, exarata fuisse.

4. Sed quam late Irenaeo pateret sacer hic Canon, quosve libros complecteretur, haud ita facile dictu est. Certum quidem est sequentes veteris Testamenti libros velut sacros et canonicos a s. doctore haberi, et plura ex iis, tanquam ex libris divinae auctoritatis, allegari: Pentateuchum Moysis, Iosuam, ludices; libros quatuor Regum; Psalmos, Proverbia Salomonis; Prophetias Esaiae, Ieremiae, Ezechielis, Danielis, Oseae, - Ioelis, Amos, lonae, Michaeae, Habacuc, Zachariae et Malachiae. Quae ex iis libris testimonia proferat, demonstrat index locorum Scripturae sacrae a nobis concinnatus, ad calcem huius operis. Hoc semel tanquam ex Esaiae, multoties vero tanquam ex leremiae prophetia depromtum allegat: Et commemoratus est Dominus sanctus Israel mortuorum suorum, qui dormierant in terra sepultionis: et descendit ad eos evangelizare salutem, quae est ab eo, ut salvaret eos. Idem allegavit et Iustinus martyr in Dialogo cum Tryphone, velut ex Ieremia, conquestus insuper, Iudaeos, odio Christianorum, sententiam hanc et plures alias e sacris Bibliis erasisse. Ex quibus colligitur eam tunc in quibusdam Bibliorum christianorum codicibus exstitisse, sed paucissimis: vix enim alios praeter lustinum et Irenaeum reperias, a quibus citetur. Iam nullibi librorum sacrorum occurrit. Quin Ieremiae Threnos seu Lamentationes inter canonicas scripturas recensuerit Irenaeus, dubitari non potest. Ut enim ex iisdem Scripturis probet, Christum Filium Dei, et salutem et Salvatorem et salutare vere et dici et esse, verba haec Thren. iv. 20. Spiritus faciei nostrae Christus Dominus, inter alia e libris sacris petita profert; non nominato tamen libro e quo petuntur, sed generatim duntaxat indicata, ut saepe solet, Scriptura, hoc verbo., inquit. Spiritus enim, inquit, faciei nostrae Christus Dominus. Idem dicendum de Baruchi libro, quem ut propheticum et sacrum laudat, non tamen sub Baruchi, sed vel sub generali prophetae, vel sub Ieremiae nomine. Libro quarto, cap. 20. n. 4. probans, unum esse Deum, qui Verbo et Sapientia fecit et aptavit omnia, qui secundum magnitudinem quidem ignotus est omnibus qui ab eo facti sunt, secundum dilectionem autem cognoscitur semper per eum, per quem constituit omnia; scilicet per Verbum eius, Dominum nostrum Iesum Christum, qui novissimis temporibus homo in hominibus factus est, ut finem coniungeret principio, id est, hominem Deo; ait: Et propterea prophetae, ab eodem Verbo propheticum accipientes charisma, praedicaverunt eius secundum carnem adventum, per quem commixtio et communio Dei et hominis secundum placitum Patris facta est, ab initio praenuntiante Verbo Dei, quoniam videbitur Deus ab hominibus, et conversabitur cum eis super terram etc. Quibus postremis verbis manifeste alludit ad ea Baruch. m. 38. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus_est. Sed libro quinto cap. 35. n. 1. finem capitis quarti, et totum caput quintum eiusdem Baruch clare et ipsis verbis refert, velut ex leremia propheta. Significavit, inquit, Ieremias propheta, Circumspice, dicens, ad Orientem Hierusalem, et vide laetitiam etc. Ex qua Irenaei aliorumque patrum

« ÖncekiDevam »