Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ex eo tantum auctoritatem huic versioni conciliare videtur (quod genuinum auctoritatis eius fundamentum est), quod in omnibus, quae protulerunt apostoli, veteris Instrumenti testimoniis, nihil occurrat quod versioni Tv ó repugnet: immo consonent apostolica omnia praedictae interpretationi, et interpretatio consonet apostolicae praedicationi; propheticaque omnia ita annuntiaverint apostoli, quemadmodum seniorum interpretatio continet. Quod quidem argumentum ut valeat, necesse non est ea omnia, quae ab apostolis prolata sunt, testimonia Graecis tŵv ó respondere: sed horum satis probata manet sinceritas et fides, si cum apostolicis quoad sensum conveniant. 4o. Sentire videtur Irenaeus, non Pentateuchum duntaxat, sed et canonicas omnes Iudaeorum Scripturas in graecum sermonem, Ptolemaei regis iussu, conversas fuisse. Utitur enim semper voce indefinita, Scripturas, nec quidquam addit quod eam ad Pentateuchum coërceat. Immo quod scribit, tum Ptolemaeum petiisse a Hierosolymitis interpretatas habere Scripturas eorum; tum eundem separatis ab invicem interpretibus iussisse, ut omnes eandem interpretarentur Scripturam; hocque in omnibus libris fecisse: satis indicat libros omnes, qui ludaeis sacri essent, conversos fuisse. Quum enim existimaret Irenaeus, Ptolemaeum bibliothecam suam omnium hominum dignis conscriptionibus ornare cupiisse; credere consequenter debuit, neglecta ab eo non fuisse prophetarum oracula; dignas certe conscriptiones, quae et ipsae bibliothecam regiam oruarent. Denique si, Irenaeo teste, prophetica omnia ita annuntiaverunt apostoli quemadmodum seniorum interpretatio continet: ergo prophetica omnia, non solum Pentateuchum, interpretati sunt seniores, ex auctoris nostri sententia; quae et eadem fuit lustini martyris, Clementis Alexandrini, Tertulliani, Origenis et aliorum. 5o. Demum, quod cum pluribus ex mox laudatis patribus censet Irenaeus, corruptas fuisse, tempore captivitatis Babylonicae, Scripturas sacras, et ab Esdra postmodum adspirante Spiritu sancto instauratas, haustum videtur, ut iam dixi, ex apocrypho libro quarto Esdrae, cap. 14. ubi narrat auctor, quinque viros, Esdra, quae sibi revelata erant, dictante, plures scripsisse libros. Ut ut sit, ex verbis Irenaei inferri posse non putem, Scripturas tempore captivitatis prorsus interiisse. Non enim ait deperditas fuisse Scripturas, sed corruptas; nec easdem, Deo Esdrae afflante, de integro suscitatas in lucem iterum prodiisse: sed Deum inspirasse Esdrae sacerdoti, τῶν προγεγονότων προφητῶν πάν τας ανατάξασθαι λόγοις, καὶ ἀποκαταστῆσαι τῷ λαῷ τὴν διὰ Μωϋσéws voμodeoiar, veterum prophetarum sermones omnes in ordinem digerere, et restituere populo eam legem quae data est per Moysen. Id igitur vult duntaxat Irenaeus, corruptas tum ignorantia, tum negligentia Iudaeorum scripturas; ab Esdra, Deo inspirante, recensitas atque recognitas, a mendis quae irrepserant, purgatas fuisse; confusosque et perturbato ordine iacentes prophetarum libros; in pristinum ordinem digestos fuisse, ac denique legem longa oblivione veluti sepultam, de novo promulgatam et propositam populo fuisse. Sic Irenaeus a communi ceterorum patrum atque interpretum sententia non recedit.

10. Duarum aliarum veteris Testamenti versionum meminit eodem loco Irenaeus, Theodotionis videlicet Ephesii et Aquilae Pontici, utriusque Iudaei proselyti; sed obiter tantum, et occasione illius Esaiae testi

monii, Ecce virgo concipiet, quem ab illis corruptum prava interpretatione merito conqueritur. Et hinc accepta occasione, versionis LXX interpretum fidem et auctoritatem commendat, eo modo quo diximus, eamque ceteris omnibus longe praefert. Hanc in citandis veteris Testamenti locis plerumque sequitur. Si vero interdum ab ea discedere videatur, triplex huius rei caussa afferri potest. 1a. Quod aliquando non ex codice, sed ex memoria citet: idque ex eo patet, quod eadem testimonia diversis in locis saepe proferens, non tamen eodem modo semper scribat, sed hic verbis quibusdam aucta, illic decurtata, prout memoria suggerebat, et occasio ferebat. 2a. Quod non omnes tov ó codices secum invicem in omnibus consentirent. Quanta inter eos codices, Origenis aetate, diversitas interesset, quamque desudandum Origeni fuerit, ut eos secum invicem conciliaret, vel iis resectis quae negligentia vel audacia librariorum perperam addita fuerant, vel iis additis quae male omissa fuerant, docet ipse To. xv. commentariorum in Matthaeum. Quum igitur non iidem essent ubique versionis tuv ó codices, non mirum, si ea, quae ex ea profert Irenaeus, non semper cum nostris exacte conveniant. Qui enim supersunt nobis, pauciores numero sunt; longe plures Irenaei aetate circumferebantur, qui si adhuc exstarent, certius de iis, quibus usus est, iudicare possemus. 3a. Quod latinus Irenaei interpres ea, quae s. doctor Scripturae testimonia allegat, interdum vel minus accurate verterit, vel non ex ipso graeco verterit; sed labori parcens, prout ea in vulgatis Latinorum versionibus legebantur, Irenaei textui inseruerit. Eaedemque rationes valent, non pro veteris duntaxat, sed et pro novi Testamenti locis quae citavit Irenaeus. Nec enim ea semper ex codice protulit, sed interdum ex memoria: nec minor fuit inter novi, quam inter veteris Testamenti codices diversitas, ut saepe conquestus est Hieronymus, et satis patet ex iis omnibus graecis, qui etiamnum supersunt: nec minor fuit in iis vertendis Irenaei interpretis incuria. Haec ex eo potissimum deprehenditur, quod veterem vulgatam Italicam versionem ad verbum non raro sequatur, ut pluribus in locis observavi. Nihil vero necesse est moneam, tantam nusquam exstitisse varietatem inter omnes sive veteris, sive novi Testamenti codices, quibus usa est ecclesia, quosque legit Irenaeus, ut quidpiam dispendii pertulerit sensus: res ipsa per se loquitur, et ei qui loca omnia sive ab auctore nostro, sive a veteribus patribus allegata cum hodiernis nostris sacrae Scripturae exemplaribus conferre voluerit, palam illico fiet totum discrimen in verbis quibusdam, illaeso semper manente sensu, haerere. Id tantum ex hactenus dictis

colligi velim, vix quidquam certi statui posse de iis, quibus usus est Irenaeus, novi praesertim Testamenti codicibus: adeo ut ex iis quae allegat Scripturae locis, ut quid certum et indubitatum concludi non possit, sic vel sic omnino habuisse Irenaei codices; sed eiusmodi argumenta sobrie proponenda sint, et intra coniecturarum limites manere debeant. Ad haec si attendisset cl. Grabius, non ita fidenter pronuntiasset, haec vel illa exstitisse in veteribus ecclesiae codicibus, vel ab iis abfuisse. Quisquis prudens est, et in lectione patrum tantillum versatus, abstinet ab eiusmodi iudiciis, ne temeritatis notam incurrat.

ARTICULUS SECUNDUS.

DE SCRIPTURARUM PERSPICUITATE ET OBSCURITATE.

11. Claras et perspicuas esse Scripturas sacras, earumque sensum cuilibet attento et studioso lectori facilem et obvium esse, vulgatus Protestantium error est, quem, mirum si Irenaeo tantae auctoritatis patri non affinxissent. Hunc quamvis in notis suis paullo parcius insinuet el. Grabius, in indice generali ad vocem Scriptura sollicitius inculcat. Scriptura sacra, inquit, omnia quae scire debemus, aperte et citra parabolarum involucrum proponit. Iudaeis quum legitur obscura, et fabulae similis; Christianis vero perspicua. Sed si ea quae ibi indicantur loca conferas, miraberis nihil minus, quam quod spondet index, occurrere. Nec accuratior, ne dicam sincerior fuit vir el. in notula, quam lib. 1. cap. 46. suae editionis pag. 172. (nostrae vero cap. 27. n. 2. p. 155.) subtexuit. Nimirum occasione istorum Irenaei verborum: Quum itaque universae Scripturae et prophetiae et evangelia, in aperto, et sine ambiguitate, et similiter ab omnibus audiri possint etc. tam scite, quam vere sic monuerat Feuardentius: Non vult, ait, omnes Scripturas adeo apertas, et cuivis obvias esse, ut nulla sit in eis obscuritas; quum hoc alibi frequenter affirmet etc. Sed eas adeo perspicue et constanter unum et solum Deum mundi creatorem et rectorem praedicare, ut nemo qui his attenderit, ignorare possit. Recte omnino. Subiungit vero Grabius: Attamen praecedenti pagina aperte et sine ambiguo, ipsis dictionibus in Scripturis posita dicit universe, quae quidem dedit in hominum potestatem Deus, et subdidit nostrae scientiae, prout ibidem loquitur: id est, quae Deus a nobis sciri vel credi voluit. Verum quidem est Irenaeum initio capitis asserere, quaedam esse aperte et sine ambiguo, ipsis dictionibus posita in Scripturis: sed hanc frenaei propositionem universalem esse, hacque s. doctorem complecti voluisse ea omnia quae Deus a nobis sciri, vel credi voluit, Grabii commentaria sunt cum ipso textu e diametro pugnantia. Nimirum postquam Irenaeus capite praecedenti insanam Gnosticorum curiositatem redarguit, qui Scripturas temere scrutati, insulsisque de Deo rebusque divinis quaestionibus atque commentationibus delectati, vano scientiae nomine superbius efferebantur: tum initio capitis sequentis (in quo demonstrandum sibi proponit, ex parabolis, quibus multiplex subesse potest sensus, obscura explicanda non esse, sed ex iis quae clare et aperte posita sunt in Scripturis) subiungit, sensum sanum, et qui sine periculo est et religiosam et amantem verum, quae quidem dedit in hominum potestatem Deus, et subdidit nostrae scientiae, haec promte meditari, et in ipsis proficere, diuturno studio facilem scientiam eorum efficientem. Quaenam vero ea sint, quae dedit in hominum potestatem Deus, et subdidit nostrae scientiae, statim indicat: Sunt autem haec, addit, quae ante oculos nostros occurrunt, et quaecunque aperte, et sine ambiguo, ipsis dictionibus posita sunt in Scripturis. An vero, quisquis ita loquitur, aperte et sine ambiguo, ipsis dictionibus in Scripturis posita dicit universe, quae dedit in hominum potestatem Deus, et subdidit, nostrae scientiae; id est, quae Deus a nobis sciri vel credi voluit? Lippis oculis Irenaeum legerit, qui sic concludat. Id vult s. doctor, quaedam esse, quorum investigationem per

misit nobis Deus, quaeque subdidit nostrae scientiae: ea vero esse 1o. Quae ante oculos nostros occurrunt, res naturales videlicet; non certe ea omnia, quae in Scripturis habentur, utpote quae ante oculos nostros occurrere, nemo sanae mentis dixerit: 2o. Quaecunque aperte et sine ambiguo, ipsis dictionibus posita sunt in Scripturis. Ut ergo quaecunque aperte et sine ambiguo posita sunt in Scripturis, scientiae nostrae atque investigationi permiserit Deus; non hinc tamen, nisi puerili sophismate, concludi potest, ea omnia, quae Deus a nobis sciri vel credi voluit, aperte et sine ambiguo posita esse in Scripturis. Alias eodem iure concludi posset, ea omnia quae Deus a nobis sciri vel credi voluit, ante oculos nostros occurrere, id est, sub conspectum nostrum cadere: alterum enim ab altero non separat Irenaeus; quae tamen conclusio absurdissima foret. Longe quippe diversae sunt hae propositiones: Quaecunque ante oculos nostros occurrunt, et aperte et sine ambiguo in Scripturis posita sunt, ea omnia dedit in hominum potestatem Deus et subdidit nostrae scientiae; et: Ea omnia quae Deus a nobis sciri vel credi voluit, aperte et sine ambiguo, ipsis dictionibus posita sunt in Scripturis. Prima propositio Irenaei est; secunda Grabii solius, non certe s. doctoris.

12. Tantum abest hic dicat, ea omnia, quae in Scripturis habentur, aperte et sine ambiguo, ipsis dictionibus posita esse; quin potius, postquam ostendit ex parabolis obscuris clara et perspicua Scripturae verba explicanda non esse, subiungit, stultum esse et absurdum, quae non aperte dicta sunt in Scripturis, neque ante oculos posita, copulare absolutionibus parabolarum, quas unusquisque, prout vult, adinvenit. Igitur praeter parabolas, quibus multiplex subesse potest sensus, alia in Scripturis occurrunt, quae non aperte dicta sunt; obscura proinde, nec unicuique facile pervia, sed quae explicatione et interprete indigeant. Ea vero licet obscura, si non a nobis sciri, certe credi Deus voluit. Si autem ab Irenaeo quaeras, quaenam ea sint quae aperte et sine ambiguo posita sint in Scripturis; respondebit, non universe, ut perperam fingit Grabius, sed singulariter, et quantum ad argumentum praesens pertinebat, unum esse et solum Deum, mundi conditorem el rectorem. Quum itaque, inquit, universae Scripturae et prophetiae et evangelia in aperto, et sine ambiguitate, et similiter ab omnibus audiri possint, et sinon omnes credunt, unum et solum Deum, ad excludendos alios, praedicent omnia fecisse per Verbum suum, sive visibilia, sive invisibilia etc., et ipsa autem creatura, in qua sumus, per ea quae in adspectum veniunt, hoc ipsum testante, unum esse, qui eam fecerit et regat: valde hebetes apparebunt, qui ad tam lucidam adapertionem caecutiunt oculos etc. Quam multa autem sint in Scripturis obscurissima, quae explicari a nobis non possunt, fusius docet cap. sequenti, abi probat plures in iis occurrere difficultates, quae solvi a nobis non possint, sed quarum solutio Deo soli humili fide committi debeat: Scripturas quidem perfectas esse, utpote a Verbo Dei et Spiritu eius inspiratas; sed tantis mysteriis abundare, ut ad ea intelligenda revelatione opus sit: adeo siquidem angustos esse mentis nostrae limites, ut in ipsis rebus naturalibus, quarum assiduus nobis est usus, quasque quotidie videmus et contrectamus, caecutiat. Legi verba apud auctorem possunt n. 2. et 3. longiora siquidem loca sunt, quam ut hic exscribantur. Et lib. iv. cap. 26. n. 1. (quo etiam loco abutitur

Grabius) docet, Christum esse thesaurum in Scripturis absconditum, eiusdem Christi adventu et cruce revelatum. Prophetias omnes, priusquam habeant efficaciam, aenigmata et ambiguitates esse hominibus: quum autem venerit tempus, et evenerit quod prophetatum est, tunc prophetias habere liquidam et certam expositionem. Et propter hoc quidem Iudaeis, quum legitur lex in hoc nunc tempore, fabulae similem esse: non enim habent expositionem omnium rerum pertinentem ad adventum Filii Dei, qui est secundum hominem: a Christianis vero quum legitur, thesaurum esse absconsum in agro, cruce vero Christi revelatum esse et explanatum. Ratio est, quia Christiani habent expositionem omnium rerum pertinentem ad adventum Filii. A quo vero habent? Ab eis qui in ecclesia sunt presbyteris, quibus proinde obaudire oportet, his nimirum qui successionem habent ab apostolis; qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum, secundum placitum Patris acceperunt. Nam ubi charismata Domini sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea, quae est ab apostolis ecclesiae successio, et id quod est sanum et irreprobabile conversationis, et inadulteratum et incorruptibile sermonis constat. Hi enim et eam, quae est in unum Deum, qui omnia fecit, fidem nostram custodiunt, et eam, quae est in Filium Dei, dilectionem adaugent.... et Scripturae sine periculo nobis exponunt. Reliqui vero qui absistunt a principali successione, et quocunque loco colligunt, suspecti habendi, vel quasi haeretici et malae sententiae; vel quasi scindentes et elati et sibi placentes; aut rursus ut hypocritae, quaestus gratia et vanae gloriae hoc operantes. Omnes autem hi deciderunt a veritate 1).

13. Videat iam cl. Grabius, utrum haec Irenaei verba, ad quae ipse remittit, caussae suae faveant. Videat, utrum ex s. doctoris sententia, Scripturae adeo perspicuae sint et apertae, ut interprete non indigeant. Videat, utrum earum interpretatio cuiusvis privati hominis iudicio permittatur. Videat demum, et serio perpendat, utrum ea societas, vel in qua natus est, vel cui se adiunxit, tales presbyteros nutriat, quales hic describit Irenaeus, qui successionem habent ab apostolis; qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum, secundum placitum Patris acceperunt; qui et apostolorum doctrinam custodiunt, et cum presbyterii ordine sermonem sanum et conversationem sine offensa praestant, ad confirmationem et correptionem reliquorum etc. Edat, ut cum Tertulliano loquar 2), origines ecclesiarum suarum; evolvat ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis, vel apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. Confingat quidquid libuerit; si candide et sincere agere voluerit, quum devenerit ad Matthaeum Parkerum in Anglia, Lutherum in Germania, Calvinum in Gallia, aliosque eiusmodi recentiores sectarum duces et conditores; deprehendet, eos successionem apostolicam vel ludicra et sacrilega ordinatione invertisse, vel spreta omni ordinatione funditus evertisse. Sed de his postea.

1) Ibid. n. 2. Ibid. n 5. 2) Tertull. de Praescr.

« ÖncekiDevam »