Sayfadaki görseller
PDF
ePub

que suorum successione ab apostolis derivatam, fidemque et traditionem, quam ab iis accepit, illibatam custodiisse: quum aliae omnes sectae temere abrupta successione apostolica, novas sibi ecclesias condiderint, quarum novi sunt auctores ac fundatores: solam denique romanam ecclesiam catholicam esse et universalem, per totum mundum propagatam, ubique perspicuam et insignem, miraque fecunditate gaudentem novos sibi et Christo sponso suo in dies filios, per eos, quos ad remotissimas gentes mittit pastores et doctores, parere: aliis omnibus sectis in angulo orbis, et intra certarum regionum fines conclusis, longeque minus sollicitis de novis Christo gignendis filiis, quam de veteribus pervertendis.

43. Haec, ac potissimum romanae ecclesiae amplitudinem, quum post Irenaeum frequenter in notis suis tam vere, quam pie inculcaverit, aliisque patrum sententiis confirmaverit doctissimus bonaeque memoriae Feuardentius; molestissima eius argumenta eludere, propitiosque sibi, si posset, Irenaeum et Augustinum, cuius etiam auctoritatem obiiciebat Feuardentius, facere pro virili sua conatus est Grabius in notis suis ad Irenaei lib. iv. c. al. LXX. nunc XXXVI. Itaque fatetur Augustinum in certamine cum Donatistis multum in eo fuisse, ut universitatem, ipsumque nomen catholicum, tanquam proprium verae ecclesiae characterem assereret, quo a falsis haereticorum et schismaticorum coetibus, in parte mundi haerentibus, et ab ea, vel ab auctoribus suis denominationem indeptis distingueretur. Atque ita plerumque rem eius aevo et ante se habuisse. Secus vero sentiendum de sequiori ac ultima prope mundi aetate, deque tempore illo (toties a ministris Calvinianis et Lutheranis decantato) meretricis magnae, cuius mentio Apocal. capp. 17. 18. et 19. Quae, inquit, non de s. Ioannis solum, sed et ultima mundi aetate ab ipsis Pontificiis, et quidem societatis Iesu theologis plerisque, in sacram Apocalypsin commentariis, ingenue explicata sunt, nec aliam expositionem admittunt. Tunc sane, addit, qui inductus universitate et amplitudine istius corruptae ecclesiae, ex virgine in meretricem versae, eam amplexus fuerit, nae is misere semetipsum deceperit. Sic cl. Grabius. Cui ego: nae potius is miserrime semetipsum aliosque decipiat, qui frivolis eiusmodi ratiunculis inductus, apertissimis sanctorum patrum testimoniis vim inferat, efficacissimaque eorum argumenta sic infirmet, ut ea vel levissimo spiritu difflare haeretici omnes ac schismatici semper potuerint. Nihil certius, Irenaeum, Optatum, Augustinum, aliosque ss. patres ecclesiae amplitudinem et universitatem obiecisse. At nisi amplitudo haec et universitas, essentialis ac perpetuus sit ecclesiae character, nihil infirmius argumento ab ea amplitudine petito. Quo enim iure huic respondere se posse putat Grabius, valuisse quidem prioribus saeculis, tum quum virgo adhuc esset ecclesia, non valere vero postrema mundi aetate, qua virgo illa in meretricem versa est: eodem prorsus reponere potuisset Gnosticus quivis, Sabellianus, Arianus, Nestorianus, Donatista etc. ecclesiam iam a pristina sanctitate et fide sic defecisse, ut quisquis inductus universitate et amplitudine istius corruptae ecclesiae, ex virgine in meretricem versae, eam amplecteretur, is misere semetipsum deciperet: ac proinde si hac responsione a Catholicorum telis tutum se esse, ac verae Christi ecclesiae ad angustiores redactae limites membrum putet vir doctissimus; fateatur necesse est eodem se clipeo munire merito potuisse perditissimos

quosvis haereticos cum veteres, tum recentiores, ac verae ecclesiae membrorum titulo gloriari. Infelix certe Grabius, qui responsis suis arma ministret haereticis quibuscunque, quorum ictum nulla arte declinare ipse valeat.

44. Sed ne quod toties a Catholicis feliciter actum est, hic iterum agere cogar, id unum a Grabio quaeram: an postrema hac mundi aetate societas quaedam in orbe supersit, quae vera Christi ecclesia iure dici possit? Superstitem esse non negabit, puto, si prophetarum oraculis, Christique ipsius et evangelii dictis, quibus perituram nunquam ecclesiam praenuntiatur, fidem habeat. Porro si vera aliqua ecclesia nunc in orbe supersit, talem esse necesse est, iisdemque characteribus insignitam, qualem et quibus notis conspicuam esse voluit Christus. At ex Scripturis propheticis et evangelicis certissimum est, universitatem et amplitudinem proprium esse, essentfalem ac proinde perpetuum illius, qualem constituit Christus, ecclesiae characterem. Id adeo perspicue, efficaciter et invicte demonstrat Augustinus in libro de unitate ecclesiae, ne alios proferam, quos scripsit contra Donatistas, ut prorsus obstruatur os loquentium iniqua. Allatis et expensis Scripturarum utriusque Testamenti vocibus, concludit s. Doctor §. 32. Evangelizata est nobis ecclesia per totum orbem terrarum futura. Hoc in lege et prophetis et psalmis esse praenuntiatum ipse Dominus testificatus est, qui eam coepturam ab Ierusalem, et per omnes gentes permanaturam esse praedixit; testes sibi futuros in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria, et usque in totam terram, quum iam in caelum ascenderet, praenuntiavit. Haec verba facta secuta sunt. Quomodo coeptum sit ab Ierusalem, et deinde processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram, ubi adhuc crescit ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas gentes, ubi adhuc non est, oblineat, Scripturis sanctis testibus consequenter ostenditur : quisquis aliud evangelizat, anathema sit. Aliud autem evangelizat, qui periisse dicit de cetero mundo ecclesiam, et in parte Donati in sola Africa remansisse (iam dicendum est, in parte Calvini et Lutheri in sola Anglia, Belgio et Germania remansisse) dicit. Ergo anathema sit. Aut legat mihi hoc in Scripturis sanctis, et non sit anathema.

45. Respondebunt forte recentiores Donatistae, quod veteres illi apud Augustinum §. 33. Et ista, inquiunt, credimus et completa esse confitemur; sed postea orbis terrarum apostatavit, et sola remansit Donati (Calvini et Lutheri) communio. Sed statim cum Augustino reponemus: Hoc nobis legant, et nihil resistimus. Si autem non ea de Scripturis sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur: credo illa, quae in Scripturis sanctis leguntur, non credo ista, quae ab haereticis vanis dicuntur. Aequissima certe conditio ab Augustino proposita. Quum enim apertissima sint, et, ut Augustini verbis §. 56. utar, nullo interprete indigeant canonicarum Scripturarum testimonia, quae commendant ecclesiam in totius orbis communione consistere; quisquis asserit amplitudinem hanc et universitatem non fore perpetuam verae ecclesiae notam, necesse est tam clara et aperta scripturarum testimonia proferat, quibus assertionem suam probet. Nisi enim Deus fallere nos voluerit, quod absit ut vel cogitemus, commendata ubique et designata ecclesia sua, velut societate quadam, quae prae ceteris omnibus ampli

tudine et universitate insignis foret; debuit pro bonitate sua, alicubi saltem tam disertis verbis monere amplitudinem hanc, temporalem duntaxat ecclesiae notam fore, postrema mundi aetate desituram; ac tandem aliquando futurum esse, ut ecclesia, quae prioribus saeculis orbem totum obtineret, postrema mundi aetate angustioribus septa limitibus, in minima mundi parte coërceretur. Hinc Augustinus §. 72. 75. cuius verba sibi dicta putet Grabius, et quisquis cum ipso misere deceptus tam immaniter errat, Audistis, inquit, pastoris vocem manifestissimam, non solum per legem eius et prophetas et psalmos, sed etiam per os proprium commendantis ecclesiam suam futuram. Et ea quae praedixit, quemadmodum ex ordine consecuta sint, in actibus et litteris apostolorum, quae divinarum Scripturarum Canonem complent, legendo perspicitis. Non est obscura quaestio in qua vos fallant, quos ipse Dominus praedixit futuros atque dicturos, Ecce hic est Christus, ecce illic: ecce in deserto 1), quasi ubi non est frequentia multitudinis: ecce in cubiculis, quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. Habetis ecclesiam ubique diffundi (nec tantum, sed) et crescere usque ad messem, id est, usque ad extremum iudicii diem. Habetis civitatem de qua ipse, qui eam condidit, ait, Non potest civitas abscondi super montem posita 2). Ipsa est ergo, quae non aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est .... Vos autem innitentes tot evidentissimis testimoniis legis, prophetarum, psalmorum, ipsius Domini et apostolorum, de sancta ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis, ut ostendant de Africa (iam de Anglia etc.), quod attinet ad partem Donati (iam Calvini et Lutheri), aliqua manifesta de canonicis libris testimonia. Neque enim, sicut iam dixi, ullo modo fieri posset, ut ecclesia, sicut dicunt, et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura, tot testimoniis tam sublimiter, et tam indubitanter praedicaretur; et de ista, quam volunt, sua, quae usque in finem, sicut contendunt, permansura fuerat, taceretur. Proinde Grabius et asseclae perscrutentur Scripturas (et hic iterum Augustini verba sunt §. 42.) et contra tam multa testimonia, quibus ostenditur ecclesia Christi toto terrarum orbe diffundi, vel unum proferant tam certum et tam manifestum, quam illa sunt, quo demonstrent ecclesiam Christi periisse de ceteris gentibus et in sola Anglia remansisse.... Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid, quo probent esse praedictum, deficientibus a fide christiana ceteris gentibus, in sola Anglia ecclesiam remansuram: attendant illud quod saepe commemoravi, utraque crescere usque ad messem, et agrum esse mundum, messem finem saeculi 3), non nobis, sed ipso Domino interpretante parabolam suam .... Desinant ergo quaerere quod invenire non poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. Sunt enim adhuc nonnullae gentes, in quibus nondum est evangelium praedicatum: necesse est autem impleri omnia, quae de Christo et ecclesia praedicta sunt: oportet ergo et in eis praedicari.

46. At, inquit Grabius, legimus in Apocalypsi futuram esse meretricem magnam, cum qua fornicabuntur reges terrae, et inebriabuntur qui habitant terram, de vino prostitutionis eius etc. quae de ultima mundi aetate ab ipsis Pontificiis explicantur. Sed rursus cum Augustino §. 9.

1) Matth. XXIV. 23. 2) Matth. V. 14.

3) Matth. XIII. 30.

respondebo, illa seponenda esse, quae obscure posita, et figurarum velaminibus involuta (qualia sunt ea fere omnia, quae in Apocalypsi leguntur) et secundum nos et secundum illos possunt interpretari. Est quidem acutorum hominum diiudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur: sed nolumus in has ingeniorum contentiones, in ea caussa, quae populos tenet, nostram disputationem committere.... Aperta veritas clamet, luceat, in obturatas aures irrumpat, dissimulantium oculos feriat, nemo in eis latebris quaerat falsae suae sententiae locum, omnem conatum contradicendi confundat, omnem frontem impudentis elidat. Si quae eiusmodi Scripturae loca habeat Grabius, proferat; sed Apocalypseos interpretationem Deo soli committat, memineritque, quam infeliciter quibusdam e suis cesserit. Quanquam tamen si sacrae huius prophetiae mysteria scrutari liceat, longe facilius quaecunque de meretrice illa magna praenuntiantur, possumus in Protestantes ipsos convertere, et ei, quam fidei et moribus intulerunt, corruptelae accommodare, quam possint in ecclesiam romanam transferre. Sed missis hisce rerum figuris, in quibus, ut rursus ait Augustinus §. 10. quia vel interpretem quaerunt, nolo nostra ingenia comparentur, concludamus: quum in Scripturis hac universitatis amplitudinisque nota designetur ea, quam constituit Christus, ecclesia, nec aliquando desituram eam notam ullibi appareat; si quae hodie in orbe vera supersit ecclesia, eam solam esse quae ceteris societatibus longius latiusque pateat; ac proinde solam romanam esse. Illae quippe singulae in multis gentibus, ubi ista est, non inveniuntur: haec autem, quae ubique est, etiam ubi illae sunt, invenitur').

ARTICULUS QUINTUS.

DE MYSTERIO SANCTISSIMAE TRINITATIS.

47. Totam, quam de sacro trinitatis mysterio tenet ecclesia catholica, fidem paucissimis comprehensam verbis tradidit Augustinus lib. xI. de civit. Dei c. 24. Credimus, inquit, et tenemus et fideliter praedicamus, quod Pater genuerit Verbum, hoc est, Sapientiam per quam facta sunt omnia, unigenitum Filium, unus unum, aeternus coaeternum, summe bonus aequaliter bonum: et quod Spiritus sanctus simul et Patris et Filii sit Spiritus, et ipse consubstantialis et coaeternus ambobus: atque hoc totum et trinitas sit propter trinitatem personarum, et unus Deus propter inseparabilem divinitatem, sicut unus omnipotens propter inseparabilem omnipotentiam. Ita ut etiam, quum de singulis quaeritur, unusquisque eorum et Deus omnipotens esse respondeatur; quum vero de omnibus simul, non tres Dii, vel tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens: tanta ibi est in tribus inseparabilis unitas, quae sic se voluit praedicari. Haec, inquam, catholicae fidei summa, a qua late recessisse Irenaeum calumniantur Sociniani, quorum maxime interfuit tantae auctoritatis virum in partes suas vel invitum pertrahere. De ea minus recte sensisse, imprudentius, quam malignius conquesti sunt e Catholicis quidam. Hunc ab utrorumque criminationibus strenue vindicarunt cl. Georgius Bullus presbyter anglicanus in sua Defensione fidei

1) August. §. 6.

Nicaenae, et doctissimus noster Domnus Nicolaus le Nourry, in Apparatu ad Bibliothecam maximam veterum patrum To. I. prioris edit. an. 1697. Dissert. vi. cap. 6. §. 2. et seqq. quorum lucubrationibus si nihil addere potuerim, saltem aliquid lucis forsitan inspersurus sim.

48. Ut Irenaei mens certius exploretur, tutior omnium via est penitus inspicere quis fuerit eius scopus, quae adversariorum, quos impugnabat, hypothesis, quid demum adversus eos probandum sibi susceperit? Animo itaque recolat quisquis primam nostram dissertationem, ac potissimum art. 1. §. 5. et seqq. legere gravatus non fuerit, Gnosticos omnes et Valentinianos, quos refellebat Irenaeus, fidem omnem mysterii ss. trinitatis profanis platonicisque suis commentis funditus evertisse: adeo ut ex impurissimis hisce fontibus fluxerit, quae deinceps christianam religionem infecit, Sabelliana et Ariana haeresis. Ad trinitatem usque divinarum personarum, quarum una eademque esset natura ac substantia divina, animum erigere non valentes, statuebant Deum, quem primum ac supremum Patrem appellabant, immensis saeculorum intervallis solitarium, unumque ut natura, sic et persona fuisse, tacite secum cogitantem, unaque sua cogitatione contentum et occupatum. Quum vero exterius sese prodere, orbem condendo, animo constituisset, in actum erupit, qui rerum omnium seminarium, principium, forma et archetypus esset: huncque vocabant Nun, Mentem seu Sensum et Filium unigenitum Patris; parentique suo perfecte similem et aequalem esse dicebant, atque ita comparatum, ut solus magnitudinem Patris caperet; utpote qui a Patre haudquaquam sive re, sive persona distinctus esset; nihilque aliud esset quam Pater ipse sentiens, ac exterius velut effundere sese incipiens. A Nu productum aiebant Verbum, quod rerum spiritalium, angelorum videlicet superiorum principium, auctor et formator esset, angelus ipse a Patre, eiusque Nu, substantia et persona longe diversus: nec enim huic, ut Unigenito, datum capere magnitudinem Patris. A Verbo emissi sunt alii Aeones, seu angeli, a quibus vicissim alii geniti: ab omnibus vero simul conspirantibus productus Salvator, qui inferiorem angelum mundi huius adspectabilis conditorem dirigeret. Quum autem novissimus Aeon supremi Patris magnitudinem temere scrutatus paene periisset; ne idem casus alios subiret, emissum ab Unigenito alterum par Aeonum, seu angelorum, Christus et Spiritus sanctus, a quibus fulciretur munireturque pleroma. Summa proinde, quod ad rem praesentem attinet, huc redit: Patrem Verbo et Spiritui sancto longis saeculorum myriadibus praeexstitisse; Unigenitum illum, quem dicebant, Filium, meram Patris végyetav, efficientiam, actum, aut proprietatem avvлóστατov, non personam ab eo distinctam fuisse: Verbum autem, Spiritum sanctum, Christum et Salvatorem, totidem spiritales naturas et personas, angelici ordinis, a se invicem distinctas, et in tempore conditas, atque divina seu paterna longe inferiores exstitisse: Demiurgum denique, seu mundi opificem, angelum et ipsum fuisse, sed praecedentibus ignobiliorem; qui nec in pleromate, aliorum sede, locum haberet, et densioribus ignorantiae tenebris obvolutus natus esset. Haec sunt haereticorum commenta, quae confutanda sibi suscepit Irenaeus, ac toto opere passim confutat.

49. Et primo quidem quia haeretici variis, quae passim in Scripturis occurrunt, Christi et Verbi nominibus abusi, male distinguebant

« ÖncekiDevam »