Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Deus: afflatum autem communiter in conditionem ab eo deputari, et facturam ostendi: tantumque differre afflatum a Spiritu, quantum differt quod factum est, ab eo qui fecit; ac proinde afffatum temporalem esse, initium habuisse, creatumque fuisse; Spiritum vero sempiternum esse, sine initio, conditorem ac verum Deum. Erit forte qui minus feliciter Esaiae loca ab Irenaeo explicata esse obtendat: sed hic de genuino Esaiae sensu non disputamus; id tantum iure merito contendimus, sic ab auctore nostro expositum esse prophetam, ut ex verbis eius intulerit, Spiritum sanctum verum esse Deum, ei consubstantialem a quo in humanum genus effusus est.

ARTICULUS SEXTUS.

DE MYSTERIO INCARNATIONIS, christi nativITATE, BAPTISMo, et descensU AD INFEROS, AC B. MARIAE VIRGINIS DIGNITATE ET INTERCESSIONE.

64. Operam, mea quidem sententia, luderet, qui sanam esse et orthodoxam Irenaei de mysterio incarnationis doctrinam longa dissertatione demonstrandum sibi putaret. Scripta siquidem per se loquuntur; et quisquis ea legerit, quae auctor libro praesertim tertio a cap. 16. usque ad 24. disputat, non minus accurate scripsisse fatebitur, quam si post Pauli Samosateni, Photini, Nestorii et Eutychetis tempora vixisset. Haeretici, quibuscum conflictabatur, Iesum Christum Dominum nostrum verum Deum et verum hominem esse negabant: sed Iesum a Christo impie dividentes, alii illum meram hominis larvam exstitisse, quae per Mariam, velut per canalem, transierat; alii, more ceterorum hominum, ex Iosephi et Mariae satu genitum esse: hunc vero in eum, tum quum baptismo tingendus esset, devolasse, mox revolaturum, quum crucifigendus esset, blasphemabant. Haec errorum monstra citatis capitibus ut profliget Irenaeus, totus est, ut probet unum et eundem esse Iesum Christum, Verbum Dei, Deum super omnia, unigenitum Dei Filium, verum Deum ac verum hominem; verum Deum, qui in principio Verbum existens apud Deum, per quem omnia facta sunt, qui et semper aderat generi humano, quique in novissimis temporibus, secundum praefinitum tempus a Patre, unitus suo plasmati, passibilis homo factus fuerit: adeo ut exclusa sit omnis contradictio dicentium: Si ergo tunc natus est, non erat ergo ante Christus: non enim tunc coepit Filius Dei existens semper apud Patrem; sed quando incarnatus est et homo factus, longam hominum expositionem in se ipso recapitulavit, in compendio nobis salutem praestans, ut quod perdideramus in Adam, id est, secundum imaginem et similitudinem esse Dei, hoc in Christo Iesu reciperemus 1). Verum Deum Christum filium Dei vivi, eundem esse et filium hominis. Quoniam enim nemo in totum ex filiis Adae, Deus appellatur secundum eum, aut Dominus nominatur, ex Scripturis demonstravimus. Quoniam autem ipse proprie praeter omnes, qui fuerunt tunc homines, Deus et Dominus et rex aeternus et unigenitus, et Verbum incarnatum praedicatur et a prophetis et apostolis et ab ipso Spiritu, adest videre omnibus, qui vel modicum de veritate attigerint. Haec autem non testificarentur Scriptu

1) Cap. 18. n. 1.

rae de eo, si, similiter ut omnes, homo tantum fuisset. Sed quoniam praeclaram praeter omnes habuit in se eam, quae est ab altissimo Patre, genituram, praeclara autem functus est et ea, quae est ex virgine, generatione, utraque Scripturae divinae de eo testificantur: et quoniam homo indecorus, et passibilis, et super pullum asinae sedens, aceto et felle potatur, et spernebatur in populo, et usque ad mortem descendit: et quoniam Dominus sanctus, et mirabilis consiliarius, et decorus specie, et Deus fortis, super nubes veniens universorum iudex, omnia de eo Scripturae prophetabant.... Hic igitur Filius Dei Dominus noster, existens Verbum Patris, et filius hominis: quoniam ex Maria, quae ex hominibus habebat genus, quae et ipsa erat homo, habuit secundum hominem generationem, factus est filius hominis 1). Clara sunt haec, nullisque vanis haereticorum suffugiis eludenda. Christus et verus Dei filius, et verus hominis filius: verus Deus, propter aeternam ab altissimo Patre genituram; verus homo, propter temporalem, sed praeclaram ex virgine genituram: in quo proinde duplex natura fuerit, duplici geniturae respondens, unica vero persona utramque naturam sic afficiens et copulans, ut unus et idem sit Filius Dei et filius hominis, unum Verbum incarnatum. Hinc naturarum unionem adeo urget contra haereticos, ut interdum asserat, Verbum, qui semper humano generi adest, unitum fuisse et consparsum suo plasmati et carnem factum; hominem vero commixtum Verbo Dei 2). Quae tamen catholice, et salva semper naturarum distinctione, dicta esse propriis locis ostendimus.

65. Et hinc etiam Mariae dignitatem commendat, Irenaeus 3), quod virgo permanens, verum Emmanuel, qui substantia Deus est, pepererit, et ut verum hominem, sic et verum Deum genuerit; vanosque Theodotionis, Aquilae, aliorumque impiorum conatus dissipat, qui pravis Scripturarum interpretationibus Mariae virginitatem oppugnabant. Hinc a praecipuo illo Mariae decore et illud accersit, quod Mater Dei facta, nostrae salutis prima post Filium mediatrix evaserit: ac per eius fidem et obedientiam, salutem ac redemtionem adeptos nos esse asserit, quae mediatricis conciliatricisque cum Deo partes sunt. Quemadmodum illa (Eva) virum quidem habens Adam, virgo tamen adhuc existens .... inobediens facta, et sibi et universo generi humano caussa facta est mortis: sic et Maria praedestinatum habens virum, et tamen virgo, obediens, et sibi et universo generi humano caussa facta est salutis. Et postea: Quod alligavit virgo Eva per incredulitatem, hoc solvit virgo Maria per fidem1). Et lib. v. c. 19. Quemadmodum illa (Eva) per angeli sermonem seducta est, ut effugeret Deum, praevaricata verbum eius: ita et haec (Maria) per angelicum sermonem evangelizata est, ut portaret Deum, obediens eius verbo. Et si ea inobedierat Deo; sed haec suasa est obedire Deo, uti virginis Evae virgo Maria fieret advocata. Et quemadmodum adstrictum morti genus humanum per virginem, salvatur per virginem: aequa lance disposita, virginalis inobedientia per virginalem obedientiam. Adhuc enim protoplasti peccatum per correptionem primogeniti emendationem accipiens, et serpentis prudentia devicta in columbae simplicitate, vincu

1) Cap. 19. n. 2. 2) Cap. 16. n. 6. Cap. 19. n. 2. 3) Cap. 21. n. 4. et alibi passim. 4) Cap. 22. n. 4.

lis autem illis resolutis, per quae alligati eramus morti. Quae posteriora verba, et quemadmodum adstrictum est morti etc. descripsit Augustinus lib. 1. cont. Iulian. cap. 3.

66. Haec male habent hagiomachos omnes. Incommode dicta putant Magdeburgenses 1). His petulantior Gallasius, in suis ad postremum Irenaei locum annotationibus, in Irenaeum ipsum et ceteros patres, totamque ecclesiam catholicam furit. Moderatior cl. Grabius Irenaei quidem personae parcit, verbis duntaxat vim inferre nititur. Licet, inquit, advocata hic patronam, quae pro altera intercedat, significaret, nihil tamen de B. Maria iam defuncta eam accipere cogeret. Quidni? Si Maria in terris degens, pro ea qua in humanum genus caritate flagrabat, mediatricis ac patronae munere functa est, ac pro hominibus intercessit: an mortuam, sed Deo viventem, cum Deo regnantem, Deo ipsi caritatis fonti altius velut immersam, caritas, quae, apostolo teste, nunquam excidit, sic defecit, ut eorum, quorum antea miserebatur, prorsus oblita, nullas pro ipsis preces fundere dignetur? Certe secus longe sensisseveteres omnes patres et ecclesias, probat, ut alia taceam, Liturgiarúm omnium antiquissimarum, graecarum latinarumque, quas ipse Grabius veneratione dignas existimat, consensus: in quibus B. Mariae auxilium exposcit, eiusque meritis ac precibus veniam peccatorum et beneficia cetera impetrare studet ecclesia. Quare huiusce ratiunculae vanitatem sentiens vir clariss. addit: etsi concedatur, illam nunc pro fidelibus vivis universe consideratis intercedere, id quod moderatiores Protestantium doctores merito admittunt, ne inde quidem eius invocatio a singulis facta probari posset; quod incertum, ne dicam, falsum sit, audiat, vel possitne audire simul tot mille hominum compellationes. Sed si moderatiores Protestantium doctores, teste Grabio, merito admittunt, Mariam, ceterosque Sanctos nunc pro fidelibus vivis universe consideratis intercedere; admittant proinde necesse est, nulla uni Dei et hominum mediatori facta iniuria, alios praeter Christum secundarios, ipsique subiectos mediatores esse posse, quorum proinde de salute nostra sollicitorum praesidium implorare liceat, ut per eos ad principalem mediatorem pateat accessus.

67. Sed, ait, Grabius, beata virgo audire non potest simul tot mille hominum compellationes. Sagacem virum, cuius ea sit mentis acies, ut beatorum intimos animi sensus altissime pervadens, certos limites eorum audiendi ac cognoscendi facultati praefinire valeat! Tanta non fuit ecclesiae per totum orbem, perque omnia tempora diffusae sagacitas, quae sanctos et orare pro nobis, et a nobis invocari posse duxit; rata videlicet preces nostras ab iis audiri et percipi. Tantum ingenii acumine non valuerunt veteres patres, qui plurima quae hic geruntur, beatis explorata esse confidenter asseruerunt. Certe recens non est Grabii, immo Calvini et Petri Molinaei obiectio. Hanc dudum sibi proposuit, solvitque Severianus Gabalitanus, in Serm. vi. de Mundi opificio To. vi. Operum Chrysost. p. 639. Nempe quum dixisset, verissime id de se affirmasse s. Mariam, Beatam me dicent omnes generationes, subinde hoc opponit sibi: Et quid illam iuvat istud, inquies, quum non audiat? Cui sic re

1) Cent. II. cap. 4.

spondet: Immo vero maxime audit, eo quod in loco est splendido mater salutis, fons sensibilis lucis. Basilius lib. de vera Virginit. virginem Deo consecratam admonet, ut non tantum angelos vereatur, sed etiam hominum sanctorum ac patrum spiritus. Et quid singula commemoro, inquit, angelorum innumerabiles multitudines, cumque is sanctos patrum spiritus? Nullus enim eorum est, qui non ubique prospiciat: quum ipse quidem corporis oculis non conspectus, incorporeo tamen visu ad notitiam cuncta complectatur. Augustinus Serm. 316. al. 94. de diversis, loquens de Paulo et Stephano: Ambo, ait, ibi vos videtis, ambo modo sermonem nostrum auditis, ambo pro nobis orate. Theodoretus lib. vIII. de curandis Graecorum affectionibus, ubi de martyribus agit, eorum refellit errorem, qui martyres credebant, nullum sensum eorum habere, quae in terris geruntur; quod ex eo refutat, quod divina quadam et beatissima in sorte constituti sint. Denique, ut citandis patribus finem faciam, eundem errorem refellens Gregorius mag. lib. x. Moral. cap. 19. eodem argumento probat, animas divinae lucis ac felicitatis compotes, rerum humanarum, quas scire ipsarum interest, scientiam non fugere; quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est, quia foris, sit aliquid, quod ignorent. Sic sentiebant boni illi idiotae, christiana simplicitate et humilitate rudes, sic credebant, sic aliis persuadere nitebantur. Si vero imperitiam eorum arguat Grabius, meminerit ab Irenaeo dictum 1): Qui relinquunt praeconium ecclesiae, imperitiam sanctorum presbyterorum arguunt; non contemplantes, quanto pluris sit idiota religiosus a blasphemo et impudente sophista. Tales sunt autem omnes haeretici, et qui se plus aliquid praeter veritatem invenire putant.... semper quaerentes, et nunquam verum invenientes. Tutius igitur cum religiosis illis idiotis imperitum esse, nec curiosius inquirere, quemadmodum fiat, uti preces nostras audiant Sancti; quam cum vanis sophistis semper quaerentibus, et nunquam verum invenientibus sapere. Sufficiat rem certam esse, et in ecclesia semper constitisse: explicandi modus Deo committendus: quamquam tamen consuli ea de re possit Augustinus lib. de Cura pro mortuis gerenda cap. 15. et 16. cuius modestiam in solvendis eiusmodi quaestionibus laudabit et imitabitur probus et prudens quisque.

68. Quam parum tuta sint ea, quae mox praeclusimus effugia probe sentiens cl. Grabius, aliud sibi parare studuit, ceteris tamen nec melius, nec tutius. Advocata, ait, ex Graecо лagánhηtos, consolandi, non intercedendi significationem hoc loco manifeste habet; quod ex quibusdam, non Irenaei ipsius, sed Tertulliani testimoniis probare nititur. Unde concludit, advocatam, id est, consolatricem Evae et totius humani generis ab Irenaeo dici B. virginem, quia haec Deo obediens, secundum Adam, Salvatorem mundo peperit; sicut illa diabolo aures praebens, primum Adamum seduxit, indeque posteris exitii caussa fuit. Sed quid tam fidenter supponit Grabius, Irenaeum graece scripsisse, agánλytos? Ilagάxλntos, inquit, consolandi, non intercedendi significationem hoc loco manifeste habet. Diceres, hominem graeca Irenaei prae oculis habuisse. Quid si contendam, aliud quidvis scripsisse Irenaeum, quod deprecatricem, mediatricem ac sequéstrem significet? Quo argumento coniecturam

1) Iren. lib. V. c. 20. n. 2.

hanc confutabit Grabius? At scripserit Irenaeus лagázλŋτos, haud repugnabo. Sed cur vocis huius significationem a Tertulliano, et non potius ab Irenaeo ipso petit? Si quidem semel duntaxat ea voce usus esset martyr sanctissimus, ferri utcunque posset. At quum eandem aliis in locis usurpaverit, cur ea non conferebat eius editor, ut genuinum vocis sensum ab Irenaeo ipso peteret, Irenaeumque ex Irenaeo explicaret? Lib. I. c. 18. n. 7. scribit Gnosticos existimantes Christum specie tenus hominem exstitisse, adhuc esse sub veteri damnatione, advocationem praebentes peccato, id est, tutelam, patrocinium, defensionem. Eodem sensu ait lib. IV. c. 34. n. 4. Si aliquis Iudaeis advocationem praestans, erectionem templi, quae posteaquam in Babylonem transmigraverint, facta est sub Zorobabel, et discessionem populi, quae facta est post septuaginta annos, dicat hoc esse novum Testamentum, cognoscat etc. Sic et lib. ni. c. 23. n. 8. Qui contradicunt saluti Adae .... advocatos se serpentis et mortis ostendunt. Igitur advocationem alicui praestare, seu, quod idem est, alicuius advocatum esse, Irenaeo est alicuius non tantum consolatorem esse, ut perperam interpretatur Grabius, sed eius patrocinium ac defensionem suscipere, hunc in clientelam accipere, huic praesidio esse atque opitulari. Quae proinde B. virgo Evae ac totius humani generis advocata apud Deum ab eodem dicitur; non alias eo munere fungitur, quam Deum fide et obedientia placando, humanum genus in gratiam cum Deo reducendo, hunc precibus sollicitando, pro susceptis in tutelam clientibus interpellando, deprecando, preces fundendo, ut Dei accersat opem, ac beneficentiam eliciat. Hae illius, qui apud Deum pro aliis advocatum agit, partes, hoc munus; quod pluribus confirmari posset, si necesse videretur: sed dicta sufficiunt ad Grabianae annotationis vanitatem demonstrandam.

69. Antequam tamen a B. virgine discedam, operae pretium est et hic iniquam Grabii criminationem confutem, qua et Mariae sanctitati, et Irenaei doctrinae labem adspergere molitur. Iste lib. III. c. 16. n. 7. ostendens, Christum omnia suo tempore, ut a Patre praefinita erant, peregisse, subdit: Propter hoc properante Maria ad admirabile vini signum (in- nuptiis Cana Galilaeae), et ante tempus volente participare compendii poculo, Dominus repellens eius intempestivam festinationem dixit: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea: exspectans eam horam, quae a Patre erat praecognita. Hinc avidissime captata occasione concludit Grabius, imperfectionem humanae naturae, peccatorum venialium matrem, in B. virgine Maria agnovisse Irenaeum. Iniqua ex omni parte observatio. Quisquis aequus rerum aestimator est, id unum ex Irenaei verbis exsculpserit, B. virginem horae a Patre praecognitae et praedestinatae, qua Christus miracula palam et publice patraturus erat, ignaram, unum a Filio ante tempus obtinere voluisse. Sciebat quidem Filium tandem aliquando palam prodeuntem, vitae sanctitate, doctrina et miraculis orbem illustraturum: iam publico munere fungi, discipulosque colligere coepisse viderat; quare et publicorum miraculorum tempus et horam advenisse putans, de vini penuria monet, ut laborantibus divinitus consulat. Et hoc est quod Irenaeus intempestivam festinationem vocat; non quod Mariae animus praeceps, aut inani gloria stimulatus fuerit: sed quod ipsam horam a Patre praefinitam nesciens, advenisse

« ÖncekiDevam »