Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dilectione permotus, omnes in universum haereses detegere simul et refellere quinque doctissimis libris constituit: quod ut facilius aggrederetur, sibi primum putavit illorum scripta contentioso studio pervolvenda ; deinde crebris disputationibus cum eis manus conserere, quo, viribus cognitis et exploratis, nullo negotio postea pestifera scripta et dogmata aut propelleret aut perderet.') Quod ei cum ingenti ecclesiae utilitate ex animi sententia successit: nam libro primo omnes veluti perniciosa monstra et crudeles feras (eius exempla et verba usurpamus) e suis lustris educit, ab omnibus perimendas; detractis ovium pellibus, lupos graves aperit persequendos; vafras vulpeculas et canes impuros exuviis regiis, id est aliquot Scripturarum locis detortis, absconditos, palam deridendos offert et fuste quatiendos foras. Aliis deinceps quatuor, variis et seriis congressionibus acutissime et fusissime refellit et damnat.

Tunc quoque notissimum illud dissidium de paschatis die adeo recruduit, ut in manifestum schisma erumpere ac inter Asiaticos et Europaeos contentionis proiectum pomum esse videretur. Asiatici), quorum primas erat Polycrates Ephesius, ex antiqua patrum sucrum traditione pertinaciter censebant more ludacorum decimo quarto die Lunae, in quemcunque diem hebdomadae incidisset, pascha celebrandum: quibus e regione se opponebat Victor romanus episcopus, docens ex principis apostolorum traditione et concilii Romae coacti determinatione, nonnisi dominico die, quo Salvator a mortuis surrexerat, ieiunium solvendum, festumque illud celebrandum3). Congregati ea de re in synodum Galliarum episcopi, quibus praeerat Irenaeus, Victoris partes uno animo sequuntur: coacta etiam sunt nonnulla in Oriente, Asia et Palaestina a sanctissimis episcopis concilia, in quibus romanae ecclesiae mos, nt vere apostolicus, imitandus comprobatur. Ecclesiae Ponti, Palma viro apostolico praeside, atque Achaiae praesidente Bachylo Corinthiorum praesule, B. Petri successorem sequendum omnes iudicant. Quibus permotus Victor huic liti finem semel (ut sibi videbatur) impositurus, plurimas minoris Asiae ecclesias cum aliis finitimis, tamquam alterius fidei, simul a communi unitate ecclesiae amputare cogitat, et in eas graviter per literas invectus, omnes fratres eam incolentes regionem a communione prorsus secludendos edicit). At Irenaeus noluit tam funesti belli spectator otiosus haberi. Nam nominis sui appellationi pulchre respondens, concordiam inter ecclesias omni studio amplexandam, retinendam et propagandam ratus, nunc ad istos, mox ad alios plerosque episcopos litteras dirigit, dissidia compescit, alienatos animos conciliat, et ut externi ritus diversae observationes vinculum pacis et dilectionis non dissolvant, hortatur, rogat, obsecrat. Hinc episcopi romani praeceps consilium ceteris omnibus, etsi cum eo de re controversa sentirent, non placet, sed improbatur. Inter quos Irenaeus gravissimis ad eum suo et fratrum, quibus praeerat, nomine scriptis et directis litteris, hominem graviter et acerbe coarguit, gallica sanctaque libertate obiurgat, et magnopere adhortatur, ut pacis, concordiae et caritatis erga proximos diligentiorem et circumspectiorem curam haberet: atque Aniceti et Polycarpi

1) Praef. in lib. I. adv. haer. 1, 30 et 31. 2) Eus. h. e. V, 22 et 23. 3) Eus. h. e. V, 22. 4) Eus. h. e. V, 24.

exemplo proposito, et multis ac gravibus aliis argumentis, ab abscindendis de corpore Christi tam illustribus ecclesiis virum omnino deterret ac revocat: sicque post turbulentam tempestatem, quae christianas ecclesias iactaverat, magna tranquillitas et serenitas subsecuta est.

Tum vir piissimus toto conatu studens acquisitas iam Christo animas retinere: ne posthac omni vento doctrinae circumferrentur, sed in ea quam apostoli tradiderant constanter perseverarent, librum edidit, in quo apostolicae praedicationis modum et rationem exponit, eumque fratri cuidam Martiano dedicavit '). Librum rursus alium de disciplina: item librum takéεor diagógov, id est, de variarum rerum disquisitione, in quo tum epistolae ad Hebraeos, tum libri Sapientiae mentionem facit, certaque testimonia ab eisdem depromta citat, ad ecclesiae informationem. Nec satis illi fuit Lugduni magnum Christo gregem consecrasse et devovisse, verum ut et gentes finitimas multorum Deorum erroribus adhuc implicatas, evangelicae gratiae faceret participes, Ferreolum presbyterum et Ferrutionem diaconum, a se prius salubribus praeceptis et exemplis informatos et institutos sanctos viros, ad Vesontii civitatis populos Christo initiandos: deinde Felicem presbyterum, Achilaeum diaconum et Fortunatum ad Valentinam urbem Deo vero praedicatione pietatis nostrae insinuandam delegavit2). Et quo ad plures veri Dei agnitio citius penetraret, librum edidit adversus Gentium errores, quem de scientia inscripsit, brevem quidem illum, ait Eusebius3), summe tamen necessarium. Huiusmodi sanctis laboribus aliquot annos perfuncto sub Antonino principe, toto deinde Commodi imperii tempore, aliquo denique sub Severo, quum iam satis longo cursu bonum certamen certasset fidemque servasset, supererat corona accipienda. Severus igitur Pertinax, in omnes saevus, in Christianos saevissimus, anno imperii nono, Christi ducentesimo sexto), quinta a Nerone persecutione Christianos vexans, plurimos per diversas provincias martyrio coronavit. Lugduni vero omnium maxime saevitum refert Turonensis, taliaque ibidem per tyrannos diabolum bella exercuisse, tantamque multitudinem Christianorum ob confessionem dominici nominis iugulatam, ut per plateas sanguinis christiani flumina currerent, quorum nec numerus, nec nomina colligi potuerunt; sed Dominus eos in libro vitae conscripsit. Tunc et B. Irenaeum diversis poenis affectum, cum omni fere civitatis suae populo, Christo Domino per martyrium carnifex dedicavit, quod 4. Calend. Iulii contigisse scripto mandavit Trithemius: quum iam natus annos circiter sexaginta procurationem evangelii lugdunensis episcopus creatus suscepisset, et ad nonagesimum fere annum, ut aliqui ferunt, pervenisset. Quo autem a Christi nativitate anno martyrio consummatus sit, tam varia est scriptorum sententia, ut id definire non valeam; hoc uno contentus, quod christianam et catholicam fidem, quam hic vivens verbo et scripto asserverat, fortiter pro Christo moriens proprio sanguine subsignavit. Nam Sixtus Senensis lib. 4. Bibliothecae refert martyrium eius ad annum 175., Wernerus in fasciculo ad 184., Pamelius in vita Tertulliani ad 203., Baronius Annalium tomo 2. ad 205., Bergomas in Supplemento Chro

1) Eus. h. e. V, 25. 2) Usuardus in Martyrolog. Sur. To. 2. 23. Aprilis. 3) Ens. h. e. V, 25. 4) Eus. in Chron.

nic. ad 210. Auctor Chronicorum mundi fol. cxvI. de illo peculiariter adiicit: quod positus inter duos colles Irenaeus, quum in uno crucem, in alio idolum tyranni posuissent, ut vel mortem per crucem, vel vitam per idolum eligeret, cum populo suo ad crucem veniens, omnes martyrio consummati sunt.

Sanctas porro corporis eius reliquias studiose collectas, magna religione eius urbis cives ad hanc aetatem usque adservarant, donec HuGnosticorum furor omnium, qui ab orbe condito geniti fuerunt, tyrannorum rabie efferatior et perniciosior, anno Domini 1562 depraedatis ferme universae Galliae templis, Lugdunum et alias varias urbes occupat, depopulatur, diripit, Monasteria praecipue et sacra loca Turcico more devastat, imaginibus, bibliothecis, altaribus, sacramentis, sacris nullis parcit. Proh nefas! Cum vita functis caeloque regnantibus haeretici illi bellum gerunt, S. Irenaei martyris ossa de requie sepulturae tollunt, ab asylo mortis, in quo clarissimum Christi Iesu adventum et resurrectionem gloriosam expectabant, avellunt, in ea iterum saeviunt, iterum debacchantur, iterum, quantum in eis situm fuit, ad martyrii certamen reposcunt.1) 0 tempus! O mores! Qui Gnosticos represserat, eius reliquiae Hu-Gnosticorum cruentatas iam pridem sanguine bonorum ac barbaras manus effugere non potuerunt. Martyrum corporibus, capillis tiaris septies accensac fornaces pepercerunt; ursi, pardi, tigrides, leones saepenumero quae attingere formidarunt; novum ac reformatum (si Deo placet) evangelium ea vel flammis absumit, vel in flumen, sterquilinium aut cloacam proiicit; ad martyrum tumulos, urnas et ossa daemones in oraculis silent, et in corporibus obsessorum distorquentur, rugiunt, confitentur, morborum omnium genera sanantur: at nihil veriti huius defaecatae sectae ac rebellionis antistites post thecarum aurum direptum, pretiosarum reliquiarum B. Irenaei partem aliam in profluentem demergunt, aliam, capitis nempe cranium, pilae more pedibus protrudunt et per vicos plateasque tota die contumeliose deludunt. Quod tandem in rivulo derelictum catholicus quidam chirurgus clam suffuratum domi abdidit, donec ferme post biennium christianissimus et catholicae religionis vindex Carolus rex nonus, urbe recuperata, archiepiscopo, clero, magistratui populoque catholico plenam libertatem reddidit. Qui omnes publica supplicatione indicta, ad domum, in qua latere reliquias didicerant, cum magna religione properant, veneranda ossa colligunt, ad ecclesiam nomini eius sacram reverenter deferunt et asservanda collocant. Haec autem ut maiorem apud posteros fidem haberent, curaverunt diligenter in acta publica referri, a quibus nos haec accepimus.

1) Feu-ardentium, et qui eum secutus est, Massuetum, Calvinianos falsissime accusare docet loannes Rainoldus libro: de Romanae ecclesiae idololatria in cultu Sanctorum (Oxoniae 1596). Annot. Adolphi Stieren.

IOANNIS ERNESTI GRABE PROLEGOMENA

DE VITA ET SCRIPTIS IRENAEI, IPSORUMQUE VARIIS EDITIONIBUS, ET NOVISSIMAE HUIUS RATIONE AC CONSILIO.

SECTIO I.

DE TEMPORE NATIVITATIS ET OBITUS IRENAEI, NEC NON GENERE MORTIS EIUS.

§. 1. Omnia quae ad vitam et scripta Irenaei pertinent, adeo erudite et prolixe exposuit clarissimus Dominus Henricus Dodwellus, Dissert. III, IV, V, et vi. in Irenaeum, ut vix quidquam sit, quod addi queat. Atqui quum dissertationum illarum usus omnibus eruditis, hic in Anglia praesertim, sit in promptu, nullis' fere opus fuisset hanc in rem verbis, nisi de quibusdam dubium, de aliis diversa sententia animo meo insideret. Pace itaque ac venia doctissimi, mihique ob ipsa huic Irenaei editioni benevole praestita adminicula, suo loco nominanda, plurimum colendi amici atque fautoris, et dubitationes et diversas meas aliorumve opiniones proponam; ut studiosus Irenaei lector eas aequa trutina expendere queat. Irenaeum Traiano imperante natum fuisse, Vir cl. Dissert. I. §. 3. optime collegit ex ipsis S. Patris verbis, quibus id, quod sub finem Domitiani contigerat, paene sub suo saeculo (jɛveμ) factum scripsit pag. 449. lin. 21. huius semper posthac a me citandae editionis (nunc lib. v. cap. xxx. num. 3. fi.) Ut autem distinctius perspiceretur, utrum inter initia, vel sub medium, aut finem Traiani ortus fuerit Irenaeus, alia eius verba §. 5. consideranda sumsit, quibus se adhuc puerum et in prima aetate (ĥλızią) S. Polycarpum senio provectum, ac cum eo Florinum in aula regali splendide agentem, in inferiori Asia vidisse atque audivisse memoravit lib. III. adversus Haeres. cap. 3. ac in epistola ad Florinum. Quum itaque Irenaeus lib. I. cap. 39. diversas hominum aetates designans, infantes, parvulos, pueros, iuvenes, seniores nominet, atque iuvenilis aetatis principium anno trigesimo statuat; puerilem idcirco ab anno vigesimo ad trigesimum protendi, vir clariss. §. 6. coniicit, et mox §. 8. demonstrat or ixiav etiam in annum vigesimum primum, aut potius vigesimum quintum cadere. Hunc itaque Irenaeus egisse ei videtur, quum Polycarpum atque Florinum in inferiori Asia oculis usurpavit. Annum autem Christi ei respondentem indagaturus, supponit ulterius §. 10. per avλǹy Baσıkıxýv, in qua tunc splendide vixit Florinus, non regalem, sed imperatoriam aulam intelligendam esse. Cui hypothesi confirmandae haud abs re fuerit parallelum addere locum ex lib. IV. adversus haereses cap. 49: Quid autem et hi, qui in regali aula sunt fideles, nonne ex eis, quae Caesaris sunt, habent utensilia? Non de alio autem quam Hadriano imperatore, et quidem secunda vice in Asiam veniente, Irenaei ad Florinum verba accipienda esse, luculenter ibidem probat, atque fieri non potuisse, ut is secundo in Asiam venerit ante annum Christi 122. Quem proinde cum anno vigesimo quinto aetatis Irenaci componens, hunc anno Christi 97. sub Nerva, vel anno sequenti sub Traiano natum concludit.

§. 2. Hoc ratiocinium consideranti mihi objecere se quidem ipsius Irenaei verba lib. I. cap. 42. Quinque aetates transit hominum genus; primum infans, deinde puer, deinde parvulus, et posthaec invenis, sic deinde senior. Ubi quum puer parvulo praeponatur, puerilis aetas intra annum 10. et 20. ponenda videri posset. Ast verba ibi a librario transposita, ac prior ordo omnino praeferendus videtur, quo parvulus puerum praecedit; praesertim quum huic magis congruat ixia, quae ante vigesimum annum non incepit. Missa itaque ista obiectione, alia proponam, quae mihi persuadent, Irenaeum aliquanto serius, nempe anno Christi vulgari 108. (vero 106.) natum esse. Id equidem constat, Hadrianum imperatorem non ante annum Christi 122. secunda vice in Asiam venisse; non tamen necesse est, isto praecise anno id factum supponere. Immo vero anno 129. (127.) secundum Hadriani in Asiam adventum a Baronio recte adscriptum, ipse eius in quamplurimis adversarius Pagius fatetur, et nummi ab eo ad annum 127. 128. 129. allati satis probant. Idem etiam confirmant Irenaei ad Florinum de Polycarpo verba ab ipso Domino Dodwello §. 12. adducta: Atque in conspectu Dei contestari possum, beatum illum et apostolicum presbyterum, si tale quid audivisset, exclamaturum sane ac obturatis auribus pro more dicturum fuisse: Deus bone, quae me in tempora reservasti, ut haec sustinerem! Quibus citatis, optime subinfert: Plane hic innuit Irenaeus ortum illum haereticorum recentiorum sub Hadriano, quo fuerit Polycarpus ad tantam indignationem excitatus; ortum, inquam, illum, qui in grandaevam Polycarpi aetatem inciderit. Qui enim queritur, sese ad ea usque tempora reservatum, is una innuebat, iam se ordinarios etiam senectutis limites esse praetergressum. Et quia obres hoc Polycarpo fuisse ait, non itaque de uno dumtaxat haeresiarcha intelligendus. Id vult igitur Irenaeus, dum Polycarpi discipulus esset, multos identidem ortos haeresiarchas, et quoties novi exorirentur, toties repetitam esse illam Polycarpi exclamationem. Prodierunt nimirum e Menandri schola omnium sub Hadriano primi Basilides et Saturninus; secuti postea, sed brevi, ut videtur, intervallo Valentinus et Cerdon. Cerdonem denique socutus Marcion, paullo superioribus recentior. De his itaque, excepto Marcione, omnibus intelligendas crediderim Polycarpi illas toties repetitas exclamationes. Atqui Valentinum pariter ac Cerdonem, sub Hygino Romam venientes, haereticum virus spargere coepisse, ipse Irenaeus lib. 1. cap. 28. et lib. I. cap. 4. docet, Hyginus autem iuxta Pearsonii rationes anno Christi 122. post 9. Augusti, aut iuxta ipsius Dn. Dodwelli sententiam anno 123. episcopus Romae creatus fuit. Aliquanto igitur post, exorta iam Valentini et Cerdonis secta, ita exclamare coeperit Polycarpus necesse est; ac proinde anno 127. optime istud martyris ovηθες convenit. Provectior quoque tunc fuit eius actas, 66. scilicet annorum, si iuxta Pearsonii rationes a Dno. Dodwello approbatas, anno Christi 147. martyrio defunctus est; quum contra anno 121. sexagesimum primum egerit annum, quo vix ordinarios senectae limites superasse dici poterat,

§. 3. Sed et ipsius Irenaei historia suadet, ut η eius ziav anno Christi 127. potius quam 122. adscribamus, indeque serius quam anno 97: illum natum statuamus. Constat quippe, eum a lugdu

« ÖncekiDevam »