Sayfadaki görseller
PDF
ePub

accipiunt generationis et per hoc inferiora sunt ab eo, qui ea fecit, quoniam non sunt ingenita; perseverant autem et extenduntur in longitudinem saeculorum, secundum voluntatem factoris Dei: ita ut sic initio fierent et postea, ut sint, eis donat. Deo itaque vitam et perpetuam perseverantiam donante, capit et animas (idem de spiritibus paullo ante dixit) primum non exsistentes dehinc perseverare, quum eas Deus et esse et subsistere voluerit. Principari enim debet in omnibus et dominari voluntas Dei; reliqua autem omnia huic cedere et subdita esse et in servitium dedita. Eadem omnino repetit lib. iv. c. 38. n. 3.

106. Nec negotium cuiquam facessere debet, quod lib. 1. cit. cap. 34. n. 3. innuere videtur, a Patre omnium donari in saeculum saeculi perseverantiam his qui salvi fiunt, quasi in nihilum abituri essent spiritus et animae peccatorum. Non enim ex nobis, ait, neque ex nostra natura vita est; sed secundum gratiam Dei datur. Et ideo qui servaverit datum vitae et gratias egerit ei, qui praestitit, accipiet et in saeculum saeculi longitudinem dierum. Qui autem abiecerit eam et ingratus exstiterit factori, ob hoc quod factus est et non cognoverit eum qui praestat, ipse se privat in saeculum saeculi perseverantia. His enim significat Irenaeus, ut ex toto contextu sermonis liquet, impios, qui in modica temporali vita ingrati exstiterunt Deo, qui eum praestitit, iuste non recepturos ab eo in saeculum saeculi longitudinem dierum, quae secundum gratiam Dei datur, quaeque sola vera immortalitas est; sed aeternam sibi mortem, sempiternam videlicet a Deo, beataque vita separationem accersituros. Ubi enim disseruit Irenaeus de naturali angelorum et animarum immortalitate, ad alteram immortalitatis speciem, quae per supernaturalem Dei gratiam acquiritur, iisque duntaxat a Patre omnium donatur, qui salvi fiunt, transit, ad priorem iterum num. sequenti mox rediturus. Id autem esse utrique commune merito statuit, quod utraque Dei voluntati accepta referenda sit; prior quidem, Dei ut auctoris naturae, posterior Dei ut auctoris gratiae: cum hoc tamen discrimine, quod prior immortalitas, si sempiternae felicitatis sit exsors, mors potius quam vita sit censenda. Nam, ut optime ait lib. IV. c. 20. n. 5. Quoniam vivere sine vita impossibile est: subsistentia autem vitae de Dei participatione evenit: participatio autem Dei est videre Deum et frui benignitate eius. Homines igitur videbunt Deum, et vivent, per visionem immortales facti. Nec tamen sentire propterea potuit, penitus interituros seu angelos, seu homines malos, qui lib. II. cap. 33. n. 5. tam diserte scripsit, adimpleto numero, quem Deus apud se ante definiit, omnes, quicunque sunt scripti in vitam, resurrecturos, sua corpora et suas habentes animas, et suos spiritus, in quibus placuerunt Deo. Qui autem, addit, poena sunt digni, abibunt in eam, et ipsi suas habentes animas et sua corpora in quibus abstiterunt a Dei bonitate. Non igitur in nihilum abituri sunt angeli mali et animi impiorum, qui in die iudicii cedent in poenam sempiternam. Sempiterna quippe esse damnatorum supplicia tam clare, quam frequenter pronuntiat. Quoniam, ait eodem lib. c. 28. n. 7. transgressoribus ignis aeternus praeparatus est, et Dominus manifeste dixit et reliquae demonstrant Scripturae. Et lib. 1. c. 23. Dominus in evangelio his, qui a sinistris inveniuntur, ait: Abite maledicti in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus

diabolo et angelis eius; significans quoniam non homini principaliter praeparatus est aeternus ignis, sed ei, qui seduxit et offendere fecit hominem et, inquam, qui princeps apostasiae est, et his angelis qui apostatae facti sunt cum eo: quem quidem iuste percipient etiam hi, qui similiter ut illi sine poenitentia et sine regressu in malitiae perseveran! operibus. Sed nihil clarius iis quae habet lib. iv. c. 28. n. 2. ubi probans maiorem novi Testamenti gratiam, maiorem etiam a nobis perfectionem exigere: Poena, inquit, eorum qui non credunt Verbo Dei et contemnunt eius adventum et convertuntur retrorsum, adampliata est; non solum temporalis, sed et aeterna facta. Quibuscunque enim dixe rit Dominus: Discedite a me, maledicti, in ignein aeternum; isti erunt semper damnati: et quibuscunque dixerit: Venite benedicti Patris mei, percipite hereditatem regni, quod praeparatum est vobis in sempiternum ; hi semper percipiunt regnum et proficient. Hic damnatorum poenam opponit Irenaeus beatorum felicitati; et quemadmodum haec sempiterna est, sic et alteram sempiternam esse statuit. Ubi qui has voces, aeternus ignis, aeterna poena, semper damnati, detorserit ad longissima duntaxat supplicia, sed damnatorum interitu tandem aliquando desitura; advertat, nec Irenaeum, ceterosque Patres, immo nec ipsam Scripturam aliis vocibus designare sempiternam beatorum felicitatem; quas proinde impii, arrepta hinc occasione, similiter detorquere possent ad longam duntaxat felicitatem, aliquando tamen finiendam. Sed uti posteriorem hanc sententiam nullus, si sanus sit, Irenaeo adscripserit; sic nec posteriorem (sic! f. priorem) unquam tribuerit, nisi is qui aut Irenacum nunquam legerit, aut apertissima quaeque patrum dicta, invitis licet ac reluctantibus auctoribus, obscurare gestit, ut iis invidiam faciat. Lege sis quae eo de argumento scripsit eruditissimus D. Matthaeus Petitdidier, T. II. Annotationum in bibliothecam auctorum ecclesiasticorum, pag. 403. et seqq. edit. Paris. 1692.

107. Quod autem Irenaeus loco proxime citato dixit, beatos semper percipere regnum Dei et proficere, in memoriam revocat, quod lib. II. c. 28. n. 3. scribit, obscura quaedam exstare in Scripturis, quae Deo commendanda sint, non solum in hoc saeculo, sed et in futuro: ut semper quidem Deus doceat, homo autem semper discat quae sunt a Deo. Sicut et apostolus dixit, reliquis partibus destructis, haec tunc perseverare, quae sunt fides, spes et caritas. Quam sententiam reprehendit Scultetus, cui consentit et Gallasius, quasi inde sequatur, in vita aeterna nos aliquid edocendos: in qua sola vigebit caritas, non fides, non spes, non in doctrina quotidiana accessio. Sed iniqua est censura. Quod enim s. doctor beatorum scientiam novis augeri posse velit incrementis, a communi theologorum doctrina, cui etiam suffragatur ratio, non recedit; quibus ut constat sanctos, aeternae felicitatis compotes, divinam essentiam et ea omnia, quae cum ea necessario coniuncta sunt, clare contueri: sic pariter certum est, non perfecto aliquo notitiae genere videre, quo quidquid in Deo, eiusque vi ac potentia continetur, eave omnia, quae ex sola et libera Dei voluntate pendent, omnino percipiant. Quum igitur cum infinita omnipotentiae illius amplitudine intelligentiam ac scientiam non adaequent suam; quid vetat ex iis quae Deus extra se libere aut facit, aut facere potest, novam subinde beato

rum scientiae accessionem, quum Deus aperire voluerit, fieri posse? Sic Daniel. x. futuri perinde, ac divinae voluntatis incerti altercantur invicem angeli; quibus etiam extremi iudicii diem ignotum esse Christus affirmat; quem proinde quum aliquando Deo revelante noverint, scientia corum novum capiet incrementum. Quod autem addit Irenaeus, fidem et spem in altera vita mansuras, non moror: palam enim est cordato cuique, fidem et spem bic accipi, non quatenus altera obscuritatem, altera absentiam obiecti habet adiunctam; sed quatenus duntaxat altera firmus est rebus cognitis assensus, altera certa in Deum fiducia. Sed haec obiter dicta sint, ad depellendas malevolorum hominum criminationes.

108. Ad malorum angelorum poenas ut redeam, sentit Irenaeus cos sic ad aeternum ignem damnatos iusta Dei sententia fuisse, ut co tamen ante extremum iudicii diem excruciandi non sint. Eapropter lib. 1. cap. 10. n. 3. Deum commendat, quod magnanimus exstiterit in transgressorum angelorum apostasia. Quod tamen sic explicat Feuardentius, quasi ex s. antistitis mente malis angelis post peccatum concessa fuerit ad resipiscendum, si voluissent, aliquanta temporis mora. Hanc quidem sententiam veterum aliquot fuisse scribit Nemesius philosophus christianus, lib. 1. de Hominis opific. c. 1. In eandem abire videntur Damascenus lib. 1. c. 4. et Rupertus Tuitiensis lib. 1. de Victoria Verbi Dei, cap. 21. et lib. 1, de Glorific. Trinit. cap. 9. et 10. Nec alia Cassiani fait opinio, qui Collat. vin. c. 10. duplex in daemonibus peccatum exstitisse vult, superbiam scilicet et invidiam, ac non nisi post secundum esse deiectos. Sed tam improbabilem sensum, quem ceteri patres reiiciunt, nec admittit ratio, solus in Irenaei mox allegatis verbis animadvertit Feuardentius: nullus alius, nisi vim iisdem inferat, perspiciet. Longe certius, Irenaeum existimasse, in hoc eluxisse Dei patientiam, quod daemonas ante novissimum iudicii diem vindice illo igne cremari noluerit. Quin enim haec sit auctoris nostri sententia, negari non potest. Eam siquidem conceptis verbis in Iustino probat lib. v. cap. 26. n. 2. immo cum eodem asserit Satanam, ante Christi adventum, de sempiterna damnatione sua non adeo certum fuisse, quin adhuc spes aliqua obtinendae per illum salutis affulgeret, atque idcirco nondum immanitati suae et in Deum proterviae frena laxasse, Bene, inquit, Iustinus dixit, quoniam ante Domini adventum nunquam ausus est Satanas blasphemare Deum, quippe nondum sciens damnationem suam: quoniam et in parabolis et allegoriis a prophetis de eo sic dictum est. Post autem adventum Domini, ex sermonibus Christi et apostolorum eius discens manifeste, quoniam ignis aeternus ei praeparatus est, ex sua voluntate abscedenti a Deo, et omnibus qui sine poenitentia perseverant in apostasia; per huiusmodi homines (Gnosticos) blasphemat eum Deum, qui iudicium importat, quasi iam condemnatus, et peccatum suae apostasiae conditori suo imputat, et non suae voluntati et sententiae etc. quidem ab Irenaco Iustini verba, in iis quae supersunt huius operibus, non exstant: at daemonas ignis poenas nondum experiri tradit in utraque Apologia. Nec ca sententia Irenaei duntaxat et Justini propria fuit, sed inter ss. patres, quorum testimonia refert Petavius lib. 1. de angelis cap. 4. maxime communis exstitit. Nimirum his verbis, a Christo iudice in novissimo die proferendis, innixi: Discedite a me, maledicti, in

Citata

ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis cius; sentiunt aeterna quidem iam parata esse daemonibus incendia, iis tamen illos nondum excruciari, sed in exspectatione adhuc esse, dum iudicii dies adveniat.

109. Haec autem veterum opinio, ait doctissimus Petavius eodem libro et capite, §. 19. 20. et 21. etsi hoc tempore recepta non est; quia daemones damnationis suae poenas omnes expendere, quae quidem essentiales vocantur, theologi fere sentiunt; non est tamen erroris, nedum haeresis accusandus, qui asserat diabolum et eius angelos nondum extremo ac summo supplicio cruciari, sive ignis efficientiam experiri, in qua damnationis illorum, quod ad sensum et perpessionem attinet, summa consistit. Hinc s. Thomas 1. p. q. 64. art. 4. ad 4. quum eam commemorasset opinionem, non probat quidem, sed ei nullam imponit erroris notam. Probat vero Caietanus et amplectitur, in Commentariis ad cap. 2. secundae epistolae s. Petri. Quam Caietani sententiam, addit Petavius, catholicae fidei contrariam non esse, certum est. Nam neque Scriptura, neque concilium ullum hactenus docuit, daemones extrema illa supplicia perpeti, quae parata is esse iudex ipse dicit. Viderit ergo cl. Grabius, an vel eruditum, vel sinceri candoris hominem deceret, in suis ad lib. 1. Irenaei cap. 10. al. 4. annotationibus, romanam ecclesiam reprehendere, quod, inquit, ut in aliis, ita et in hoc, a ss. patrum, ipsorumque sui fundatorum, Petri et Pauli sententia discesserit. Crederet quivis haec legens, mox expositae veterum sententiae aperte suffragatos esse Petrum et Paulum, eamque a romana ecclesia aperte damnatam fuisse, vel solemnibus conciliorum eius decretis comprobatam hodiernam plerorumque theologorum sententiam: quod quam abhorreat a vero, evidenter demonstrant quae modo diximus; vidit et ipse Grabius, qui parum sibi constans, ad cap. 26. lib. v. annotationem Feuardentii asserentis, eam veterum sententiam a nullo concilio hactenus proscriptam fuisse, refert et silentio suo probat.

110. Eiusdem iniqui animi aliud in eo ipso, quod nunc pertractamus, argumento de angelis, specimen edit Grabius. Scribit Irenaeus lib. 1. c. 32. n. 5. ecclesiam nec invocationibus angelicis facere ali quid, nee incantationibus, nec reliqua prava curiositate; sed munde et pure et manifeste orationes dirigentem ad Dominum, qui omnia fecit, et nomen Domini nostri Iesu Christi invocantem, virtutes ad utilitates hominum, sed non ad seductionem perficere. Quisquis totum hoc caput ac praecedens attente legerit, advertet hic ecclesiae miracula haereticorum praestigiis opponi: aliaque puris et mundis orationibus et invocationi nominis Domini nostri lesu Christi tribui; alia vero daemonum invocationibus, incantationibus et magicis artibus. Hoc ipsum est quod cap. praecedenti fusius exposuerat, a Simonianis et Carpocratianis, et si qui alii virtutes operari dicuntur, non in virtute Dei, neque in veritate, sed in perniciem et errorem, per magicas elusiones et universa fraude apud eos errorem et seductionem et magicam phantasiam in speculatu hominum impie fieri: cos fraude universa et adinspiratione apostatica et operatione daemoniaca et phantasmate idololatriae per omnia repletos esse: quae omnia satis superque confirmantnr ex iis quae tum ipse scripsit libro primo de Marcosiis, Simonianis, Carpocratianis, aliis

que eiusmodi pestibus, tum Epiphanius, aliique de iisdem edisseruerunt: in ecclesia autem miserationem et misericordiam et firmitatem et veritatem ad opitulationem hominum perfici etc. Ecce tamen, Grabius his voculis, invocationibus angelicis, in transversum actus, observat, bonos angelos ab ecclesia ad virtutem miraculorum edendam in auxilium vocatos nuspiam legi: immo, inquit, id non factum esse ex hoc ipso Irenaei loco haud inepte colligitur. Immo inepte colligitur; et inepte scribitur in Indice generali, hunc ipsum Irenaei locum indigitando, angelorum invocationes in ecclesia inusitatas fuisse. Malignos spiritus hic intelligi certo certius est, eos nimirum quos mundi huius regimini praepositos arbitrabantur Gnostici, quos, ne nocerent, impense colebant et quos ad suas praestigias exercendas in opem frequenter evocabant. Quod igitur. Irenaeo teste, eiusmodi spirituum invocationibus nihil faciat ecclesia, hinc intulerit Grabius bonorum angelorum invocationes in ecclesia inusitatas fuisse? Praeclarum argumentandi genus: magicis artibus non studet ecclesia, daemones ad exercendas praestigias non evocat. Ergo bonos angelos non invocat. At ii sunt Protestantes plerique, ut arma eis ministrent obvia quaeque ss. patrum dicta. Angelicis invocationibus ecclesiam nihil facere scribit Irenaeus; satis est: bonos an malos angelos intelligat, nihil interest: illico, velut opportunam occasionem nactus, monebit editor, angelorum invocationes in veteri ecclesia. inusitatas fuisse.

ARTICULUS NONUS.

DE HOMINIS PERFECTIONE AC LIBERO ARBITRIO, EIUSQUE AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM DEI CREATIONE. DE PECCATO ORIGINALI ET GRATIAE

DIVINAE NECESSITATE.

111. Inter varios, quibus Irenaei doctrinam infuscari putant, naevos Centuriatores Magdeburgenses 1), et Scultetus, hunc notant, quod non sine errore dixerit, hominem non esse conditum a Deo perfectum et artificem Deum in veteri plasmate quidpiam praetermisisse, quod postea Verbum impleverit. Sed insontem vexat malevolorum hominum censura, quibus, ut et Gallasio, displicuit, ut aperte profitentur, quod Irenaeus hominem liberi arbitrii facultate praeditum esse tam diserte pronuntiet et tam invicte probet, ut nullus effugiis locus sit. Haec enim calumniae caussa; quod explicandum.

112. Gnosticorum hoc erat effatum, ut alibi diximus, homines quosdam natura bonos, quosdam natura malos a Deo conditos fuisse : quo flagitioso principio ab imo ruebat omnis prorsus eligendi potestas, fatalique necessitate sic constringebatur humana voluntas, ut uno duntaxat, sive bono, sive malo, circumscripta ac definita, oppositum velle non posset. Exitiosam doctrinam identidem toto opere refel!it Irenaeus. Sed eam demum libri quarti c. 37. et 39. ab ipsis radicibus convellere aggreditur, ubi principio probandum sibi suscipit, quod liberum hominem Deus fecit ab initio, habentem suam potestatem, sicut et suam animam, ad utendum sententia Dei voluntarie et non coactum a Deo. Vis enim, inquit, a Deo non fit, sed bona sententia adest illi semper. Neque pu

1) Magdeburg. Cent. II. c. 4.

« ÖncekiDevam »