Sayfadaki görseller
PDF
ePub

eiusdem erroris occasionem praebuit. Alios quosdam presbyteros, lo annis discipulos, eiusdem opinionis propugnatores, sed eiusdem ponderis homines, memorat Irenaeus. 2o. Horum sententiae calculum sic adiecit s. doctor, ut terreni illius Christi regni tempus nuspiam definierit, nec mille, aut certo aliquo annorum numero circumscripserit; immo ne semel quidem protulerit vulgatum illum Apocalypseos locum, Erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis; quo tamen, ceu fundamento, potissimum nitebatur millenariorum sententia. 3o. Id discriminis constituere videtur inter martyrum aliorumque iustorum animas, ut illae singulari praerogativa statim ascendant ad Patrem, ac proinde in caelum recipiantur; aliae vero omnes ad invisibilia loca abeant, corporum resurrectionem exspectantes. Ecclesia, inquit lib. v. c. 33. n. 9. omni in loco, ob eam quam habet erga Deum dilectionem, multitudinem martyrum in omni tempore praemittit ad Patrem. Si martyres praemittuntur ad patrem, ceteris ergo iustis praeeunt, qui prius illuc non perveniunt, quam in terreno Christi regno ex visione Domini, per ipsum paullatim assueverint capere gloriam Patris. 4o. Demum ceteris omnibus gravius est, quod significare videtur Irenaeus, non omnes beatos in caelo futuros, sed aliquos in caelo, aliquos in paradiso, alios in civitate nova Hierusalem; omnes tamen, ubicunque fuerint, Dei conspectu fruituros. Praetereunte, ait, figura hac, et renovato homine, et vigente ad incorruptelam, ut non possit iam veterascere, erit caelum novum, et terra nova, in quibus novus perseverabit homo, semper nova confabulans Deo. Et quoniam haec semper perseverabunt sine fine, Esaias ait sic etc. Et quemadmodum presbyteri dicunt, tunc qui digni fuerint caelorum conversatione, illuc transibunt, id est, in caelos; ali tute paradisi deliciis utentur; alii autem speciositatem civitatis possidebunt: ubique autem Deus videbitur, et quemadmodum digni erunt videntes eum. Esse autem distantiam hanc habitationis eorum qui centum fructificaverunt, et eorum qui sexaginta, et eorum qui trigginta: quorum quidam in caelum assumentur, alii in paradiso conversabuntur, alii in civitate inhabitabunt: et propter hoc dixisse Dominum, multas esse apud Patrem mansiones. Mira haec et insolita parabolae seminantis, et variarum in altera vita mansionum explicatio: haec enim referri ad alteram vitam, seu ad resurrectionem secundam, postquam innovatis iam caelo et terra Deus manifeste videbitur a beatis, orationis contextus perspicue demonstrat. Sed ista, ut et alia quae retuli, naevi sunt, quos contraxit Irenaeus ex nimia in seniores illos, quos identidem citat, veneratione et acriori haereticos impugnandi studio.

123. Dudum exsolevit ea terreni Christi fabula, ut vocat Hieronymus. Hanc tamen suis e ruderibus excitatam instaurare nititur cl. Grabius; non directe quidem, nulla siquidem argumenta eam in rem profert: ecqui proferre posset, nisi straminea, ut ipse loquitur. Sed pias et eruditas doctissimi Feuardentii notas exscribens, eas ubique maligno dente corrodit, insinuatque passim a nullo solide confutatam hactenus fuisse eam millenariorum sententiam, facileque difflari ea omnia, quibus impugnatur, argumenta: immo parum abest, quin eam ipsi Christo et apostolis eius acceptam referat. Forte necessaria Grabio videtur ea fabula, qua fulciatur novum illud Calvini et asseclarum eius dogma, Sanctos invocari

nec posse, nec debere, utpote qui in caelo nondum degentes preces nostras audire nequeant. Dignum certe fabulae fulcrum altera fabula est. An cl. viro animus erat veros Irenaei errores probando, eam, quam s. martyri intulit iniuriam, tot fictitios in annotationibus suis impingendo, compensare? Quam aequa compensatio! dignissima, quae Grabianis notis coronidem imponeret. Operam lusisse me putarem, si has serio refellendas susciperem. Chiliastarum ratiunculae sunt, quas alii tum veteres, tum recentiores iam penitus contriverunt: et si id ab eis praestitum neget Grabius, ideo negat, quia vel legere piguit, vel animo iam invisibili illo chiliastarum loco oberrante legit. Id tamen a cl. viro dissimulandum non erat, sic in eam abiisse sententiam saeculi secundi patres, qui de statu animarum post mortem quidquam scriptis adhuc superstitibus reliquerunt, ut candide monuerint lustinus in Dialogo cum Tryphone pag. 306. edit. Morellianae Paris. 1636. et Irenaeus cap. 31. et 32. huic repugnasse πολλοὺς καὶ τῶν τῆς καθαρᾶς καὶ εὐσεβοῖς ὄντων Χριotiavār próuns, multos etiam e Christianis, qui purae piaeque sunt sententiae; vel, ut loquitur Irenaeus, quosdam ex his qui putantur recte credidisse. A pluribus deinceps aperte impugnata quum fuerit, licet a quibusdam, nec ignobilibus ecclesiae patribus propugnata, praevaluit, semper id quod iam in ecclesia catholica obtinet dogma.

124. Sed tandem huic dissertationi finis imponendus. Breviorem esse voluissem, si licuisset. At longiorem fecerunt tum intricatae locorum multorum difficultates, quae paucioribus verbis elucidari commode non poterant; tum importunae Protestantium, ac inprimis nuperi Irenaei editoris cavillationes, quas, ne nostris auribus obstrepere pergerent, dissolvere operae pretium fuit. Quum enim eiusmodi hominibus antiquius nihil fuerit, quam ut tantae auctoritatis antiquitatisque scriptorem misere discerptum ad partes suas traherent, ut tanta s. doctori fieret iniuria, sinendum non fuit. Si quid aliud in Irenaei doctrina observandum occurrat, vel id in notis textui subiectis annotavimus, et ubi opus fuit illustravimus, vel ex iis quae hactenus diximus facile explicabitur.

QUOMODO

IOAN. SALOMO SEMLERUS

AUTHENTIAM IRENAEI OPERIS ADV. HAER. IN DUBIUM VOCAVERIT EX IPSIS SEMLERI SCRIPTIS OSTENDITUR

AB

ADOLPHO STIEREN.

Quamvis Christ. Guil. Franc. Walchius, cuius eruditissima de authentia librorum Irenaci commentatio huic Apparatui inserenda videtur, ad conscribendam orationem Philippicam eo potissimum consilio se accinxisse dixerit, ut refutaret Semlerum libros adversus haer. in dubium vocantem: viri tamen xoitizwτátov miras nec non singulares opiniones de Irenaci opere accuratius exponere omisit. Qua de caussa nobis quidem liceat, ea de re, uti huius Apparatus ratione iubemur, Semleri seutentiam magis ipsis viri doctissimi verbis, quam nostris explicare. Primum enim notissimus ille Irenaci locus (1, 3), quo de antiquissimae in Occidente romanae ecclesiac praestantia loquitur, Semlero de authentia operis adv. haer. suspicionem commovit. Etenim in historica introductione ad Baumgartenii polemic. T. II. p. 97 ita disputat: Ich gestehe, dass dieser Verfasser mir durch diese und andere Stellen sehr verdächtig worden, indem er ausdrücklich die abendländische Kirche über alle anderen erhebt, welcherlei Behauptung für die Kirchen in Frankreich so unnöthig als in dieser Zeit nicht eben schicklich heissen muss, und nebst einigen andern solchen Stücken und Briefen des Clemens, Ignatius in vorsetzlicher Absicht eingerichtet worden, die kirchliche Dependenz und Hoheit der Bischöfe nach und nach einzuführen. Der Verfasser mag sein wer er will, der lyonische Bischof Irenaeus, den man sonst ohnehin nicht sehr beschreiben kann, hat wohl den Namen zu einem ziemlich später geschriebenen Buche hergeben müssen, das vornämlich die morgenländischen Kirchen an die römische weisen wollte. Wenigstens kann man sehr viel Vermuthung haben, dass diese Stelle spät erst eingeschoben worden; daher sie auch in alten Zeiten zur Behauptung des kirchlichen Vorzugs gar niemalen angeführt worden. Alio loco libri laudati p. 131 ita scribit Semlerus: Wenn man bedenkt, dass Irenaeus in einem besondern Briefe des Bischof Victor zu Rom eigensinnige Härte in erforderter Gleichförmigkeit der Osterfeier sehr gründlich gemissbilligt hat: so schickt sich diese grosse Erhebung, so er in oben angemerkter Stelle (1, 3) dem römischen Bischof beilegen soll, noch weniger. Tum mirum videbatur Semlero, Irenaeum saepissime Seniorum dicta et σύνταγμα πρὸς Μαρκίωνα allegasse. Idcirco ita dixit (1. c. pag. 106): Welcherlei Anführungen ein Verfasser, der zu

[ocr errors]

Lyon schreibt, wohl schwerlich zu machen im Stande gewesen: indem er wirklich sich aus dem Orient solche Schriften hätte müssen von Zeit zu Zeit zuschicken lassen; wie er auch, wenn er gleich ehedem in Asien gewesen, desshalb nicht so gleich alle diese Schriften hätte mitnehmen können. Pag. 131 eiusdem libri Semlerus ea comprehendens, quae effecerunt, ut authentia Irenaei ci in dubium veniret, haec scripsit: Ehe ich von Irenaeus wegkomme, will ich endlich noch kürzlich die Gründe zusammenfassen, warum ich einigermassen zweifle, dass Irenaeus, der bekannte Bischof von Lyon, wie man dies dafür hält, ganz oder völlig Verfasser dieser Bücher sei, und vermuthe, dass entweder diese Bücher nach und nach Zusätze bekommen haben, oder dass ein Anderer unter Irenaei Namen geschrieben und besonders die Rechte des römischen Bischofs zu erheben gesucht habe. Der Verfasser hat alle biblischen Bücher gebraucht; im alten Testamente sogar die Uebersetzung des Theodotion; er citirt mehrmalen eine gewisse Stelle aus dem Jesaias oder Jeremias. (Et commemoratus est Dominus sanctus Israelis mortuorum suorum, qui dormierunt in terra sepultionis et descendit ad eos evangelizare salutem, quae est ab eo, ut salvaret eos), welche Justinus, und sonst niemand, auch anführt und davon vorgibt, dass die Juden solche nachher ausgekratzt hätten; er schreibt viel aus dem Papias ab und hat eine leichte Neigung zu allerlei jüdischen Fabeln, als von den 70 Dolmetschern; von Loths Weibe, das in der Säule noch weibliche monatliche Veränderungen leide; dass Henoch an die Engel, so auf Erden mit den Weibern sich vermischten, eine Gesandtschaft und Predigt_abgelegt habe, welches aus dem Buche Henochs genommen ist. Neben diesen Umständen, die sich für einen abendländischen Verfasser in dieser Zeit nicht wohl reimen, hat sogar Clemens von Alex. B. 7. Stromet. ein grosses Stück aus der Allegorie des Irenaeus (von den Thieren mit gespaltenen Klauen) abgeschrieben, ohne ihn zu nennen; oder man müsste annehmen, dass beide es aus einem dritten Verfasser entlehnt hätten; und so ist es gleichwohl sichtbar, dass der Verfasser im Orient, nicht aber im Occident diese Sachen geschrieben haben muss. Man findet auch deutliche Spuren, dass der Verfasser mit hebräischen Worten etwas bekannt gewesen, wozu im Occident keine Gelegenheit war. Er citirt ein Stück aus dem Hermas, wovon doch Hieronymus zu seiner Zeit noch schreibt: apud latinos paene ignotus est; an den Homerus, Menander, Plato und viele andere griechische Verfasser nicht zu denken, die hier angeführt werden. Er redet oft von den Aeltesten und führt ihre Aussprüche an, wie in den eclogis prophetarum, so dem Clemens von Alex. angehängt sind, dies auch einigemal geschieht. Endlich muss es uns sehr befremden, dass gegen das Ende des 6ten Jahrhunderts der Bischof von Lyon Aetherius nach Rom schreibt, ob er nicht könnte gesta vel scripta Irenaei bekommen; und sogar Gregorius antwortet von Rom, gesta vel scripta b. Irenaei iam diu est, quod sollicite quaesivimus, sed hactenus ex iis aliquid inveniri non valuit; es ist folglich gar keine Abschrift in den vornehmsten abendländischen Kirchen weder lateinisch noch griechisch zu finden gewesen. Die fünf Bücher sind übrigens der Zeit nach wohl nicht eben auf einander gefolgt; Tertullianus kann also einige der ersten gesehen haben; und nun ist Eusebius

der einzige, der vom Irenaeus redet; also im 3ten Jahrhundert sonst niemand. Dass man noch im 3ten und 4ten Jahrhundert häufig unter andern Namen Schriften untergeschoben, ist bekannt genug.

Quum ederet Semlerus Tertulliani libros eiusque opus adversus Valentinianos cum Irenaei libris accuratius compararet, ex mirabili utriusque operis consensu nova praeconceptae opinionis argumenta petere non dubitavit. Dissertationis in Tertullianum §. xII (Tom. v, p. 300) ita disputat: Iam novae rei alius superest observatio, quae non parum facit ad illustrandam huius suspicionis rationem. Ista enim Irenaei, quae sunt nostris in manibus, scripta si comparantur cum his Tertulliani nostri, mirifice conveniunt. Scimus autem Tertullianum istum esse illorum primum, qui Irenaei nomen recitant inter scriptores; nempe omnium doctrinarum curiosissimum exploratorem dicebat Irenaeum noster Tertullianus. Si vero ille Irenaeus Lugduni scripsit istos libros adversus haereses: quomodo Tertullianus isto iam tempore hos libros oculis et manibus usurpavit suis? Quo autem iure sic fecit Tertullianus, ut ex graeco illo textu Irenaei sublegeret sua et latine repeteret, quae ille creditur scripsisse graece? Atque sic quidem, ut ne nominaverit quidem Irenaeum, quem tamen latine exscribebat? Viderint lectores, quid statuendum putent de ista caussa; nobis certe non videtur monstro carere.

Postquam Semlerus Irenaei graecum cum Tertulliani latino textu diligentissime contulit, nova, quibus singularem suam sententiam fulciret, documenta ex consensu Irenaei cum Clemente Alexandrino hausta proponit. Vir doctus 1. 1. p. 353 ita pergit: Neque vero omittendum hic est illud problema, satis novum atque minus certe exspectatum, quod longam orationis partem, quae in Clementis Alex. Strom. vii. sub finem habetur, etiam in isto Irenaei corpusculo invenimus, totam atque universam adv. haer. v, 8. In hoc igitur capite (ita pergiť pag. 354) reperimus illa eadem, quae leguntur in isto loco Clementis, cuius omnis ovrάpeia sic omnino cohaeret et coniungitur, ut, si quis comparet, non possit non fateri, hanc orationem hic quasi inter lares et penates versari; sique iam in Irenaeo exstet, furto quasi translatam esse, atque parum commode aut opportune ibi adsuta legi. Viderint iam lectores et statuant ipsi de hac caussa.

Irenaeus lib. v. c. 8.
§. 2 in fine.

Sed et nos in consuetudine huiusmodi homines (eos nimirum qui vitam carnalem et irrationalem agunt) iumenta et pecora irrationabilia dicimus.

§. 3. Praedixit autem figuraliter omnia haec lex de animalibus delineans hominem: quaecunque, inquit, duplicem ungulam habent et ruminant, munda enuntians, quaecunque autem aut utrumque vel alterum horum non habent velut

Clem. Alex. Strom. lib. vir fine.
Edit. Potter. p. 900.

Οπὴν οὖν τινα ὀλίγην ὑποδεί ξαντες τοῖς φιλοθεάμοσι τῆς ἐκκλησίας, ἐκ τοῦ κατὰ τὰς θυσίας νόμου, περί τε Ιουδαίων τῶν χυδαίων, περί τε τῶν αἱρέσεων μυστικῶς δια κρινομένων, ὡς ἀκαθάρτων ἀπὸ τῆς περὶ καθαρῶν καὶ ἀκαθάρτων ζώων θείας ἐκκλησίας καταπαύσωμεν τὸν λόγον. Τὰ μὲν γὰρ διχηλοῦντα καὶ μηρυκισμὸν ἀνάγοντα τῶν ἱερείων καθαρὰ καὶ δεκτά τῷ Θεῷ παραδίδωσιν ἡ γραφή,

« ÖncekiDevam »