Sayfadaki görseller
PDF
ePub

concludimus, bene vidisse alios viros doctos convenientiam utriusque scriptoris. Temperavit vero sibi Potterus, quominus omnia ex Irenaeo sumta esse contenderet, sed accurate singulas particulas notavit, quae Irenaeo viderentur esse propriae.

II. Eusebii, qui certissime Clementis stromata legit, qui Irenaei graeca recitavit, exemplo patet, veteres de fide librorum Irenaei in suspicionem vocanda ne quidem cogitasse, licet noverint, quae ibi legantur, etiam apud Clementem haberi.

III. Loca utriusque scriptoris admodum a se invicem discrepant.

1) Irenaeus graecam illam interpretationem scribit conditam esse sub Ptolemaeo Lagi; Clemens, sub Ptolemaeo Lagi, aut, quod alii malint, sub Ptolemaeo Philadelpho.

2) Irenaei oratio longe est copiosior et uberior quam Clementis. Divino consilio eam versionem susceptam esse, narrat uterque; sed consilii rationes solus Irenaeus. Collatos secum fuisse singulorum interpretum labores, tradit uterque; eosdem vero apud Ptolemaeum eo consilio congressos esse, solus Irenaeus; consensisse res et verba, uterque tradit; sed ab initio ad finem consensum observatum et divinum opus a gentilibus praesentibus fuisse agnitum, solus Irenaeus. Sub exsilio Babylonico corruptos fuisse sacros ludaeorum libros et veteres hos ab Esdra per inspirationem renovatos, Clemens ait; Irenaeus vero, per inspirationem Esdram ductum fuisse, ut in suum ordinem redigeret omnium prophetarum vaticinia et redderet populo Mosaicas leges.

3) Nec verba graeca ubivis eadem sunt. Pauca adferam exempla. Clemens: πάσαις γραφαῖς; Irenaeus: πάντων ἀνθρώπων συγγράμμασιν ὅσα με σπουδαῖα ὑπῆρχε; Clemens: ἠξίωσε τοὺς Ἱερ. Irenaeus : ᾐτήσατο παρὰ τῶν Ἱερ. Clemens: ἑρμηνεῖσθαι, Irenaeus: σχεῖν μεταBepiquérovs. Ubivis elegantiorem Irenaeo observabis Clementem.

IV. Quodsi vera fateri licet, tum certe Clemens videtur ea in brevem summam contraxisse, quae Irenaeus copiosius tradiderat, hac tamen lege, ut aliorum quoque narrationes consuleret.

Optime denique conveniunt, quae Irenaeus tradit, cum argumenti in quo versatur rationibus. Quum enim Theodotionem et Aquilam ex sua sententia odio rei christianae et Iudaicae amore, in loco Iesaiae vocem non яagIέvos sed vɛãvig vertisse, suspicatus esset, opponit illis interpretationem LXX virorum, eamque et antiquitatis nomine commendat, et quod a Iudaeis condita sit, praedicat. Num quaeso maiorem opportunitatem repetendi illam de origine illius fabulam potuisset nancisci? Neque Irenaeum semel furatum esse, comprobavit Semlerus, nec fas est ubivis furtum suspicari.

Tertius denique superest Irenaei locus, quem ex Clemente petitum fuisse vir cel. contendit. Verissimum est, utrumque eadem recitare verba Platonis 1), Irenaeum 2), ut philosophum magis sapuisse iis ostenderet, qui benignitatem Dei a iustitia divelli vellent; Clementem 3), ut Platonis de felicitate doctrinam explicaret. At furti suspicione utrumque ut liberem, his argumentis commoveor.

1) Lib. IV. de legibus. 2) Lib. III. cap. 25. p. 224. 3) Lib. II. stromat. cap. 22. p. 499.

I. Irenaeus alibi etiam excitavit Platonis dogmata et dicta 1), quae ex Clemente non accepit.

II. Quid? quod mireris, Platonis effato, quod Clemens simili modo attulit, nullis interpositis verbis statim subiunxit alium Platonis locum ex Timaeo; Clemens vero subiecit alias particulas, quae apud Platonem de legibus sequuntur. Undenam furatus est ille latro Platonis testimonium ex Timaeo; aut cur abstinuit se a surripiendis ceteris Platonis verbis, quae Clemens posuit?

III. Platonis vero iste locus a tot aliis scriptoribus, ab Aristotele, a Plutarcho, a Iustino monente Pottero laudatur; numne a solo Irenaeo ignorari debuit, ut ne in eius libris legi posset, nisi ex Clemente compilatus?

Haec quidem quum ita sunt (sint?) comparata, nullas credo superesse caussas iustas, fidem et auctoritatem librorum Irenaei vocandi in dubitationem.

1) Lib. II. cap. 14. num. 3. p. 133. cap. 33. num. 2. p. 167.

SCRIPTA VIRORUM DOCTORUM QUAE SPECTANT AD QUATUOR

IRENAEI FRAGMENTA

Α

CHRISTOPHORO MATTHAEO PFAFFIO

TUBINGENSI E LATEBRIS BIBLIOTHECAE TAURINENSIS QUONDAM ERUTA ET EDITA.

I.

SCIPIONIS MAFFEII

MARCHIONIS VERONENSIS EPISTOLA PRIOR.

REVERENDISŠIMO PATRI ABBATI BACCHINI SCIPIO MAFFEIUS S. p. d.

1)En tibi incommodum alterum. Cognoscere hinc profecto incipies, non mediocri labori futurum esse tibi, quod me a nugis revocaveris. Pfaff vir inter Teutonos doctissimus misit ad me fragmenta quaedam graeca, quae nondum publici iuris facta sunt atque animadversiones in

illa suas.

Haec sane, ut ob oculos habeas, mitto, cum dubitationibus simul aliquibus meis, ut moneas an hae aequae sint, an prorsus commentitiae, et oraculo vocis tuae confirmentur hoc modo illae, vel dissolvantur. Fragmenta haec praeclara fiunt a nomine Irenaei quo inscripta sunt: verum dubitandum mihi esse videtur, num reapse sint Irenaeo tribuenda. Haustae sunt, ut apparet, ab catenis graecis, quarum nonnullas equidem observavi in Taurinensibus codicibus. Sed in re hac notum est parum fidei, ne dicam nihil habendum esse catenis, saltem quum in illis opus indicatum non est, unde dicta ab iisdem collecta depromta fuere. Propterea vero P. Massuetus declarat multam fidem dandam esse nequaquam fragmentis iis, quae in pulcherrima editione ab eodem facta Irenaei edita voluit, utpote quae ab simili congerie fuere collecta. Atque eo magis de iis dubitari posse crederem, quum iisdem inquam inscriptum purum, putumque nomen sit Eignvalov sine illo additamento, quod dignitatem significat, personamque omnino determinat,

1) Ch. M. Pfaffius quatuor Irenaei fragmenta, quae ex catenis Mss. in bibliotheca Taurinensi adservatis eruerat, misit ad Scipionem Maffeium, qui illa antiquitatis documenta Diario eruditorum, quod Italico idiomate Venetiis edebatur, inserenda curavit. Ita factum est, ut fragmenta illa primum typis expressa legerentur in Giornale de' Letterati ₫ Italia. T. XVI. Art. IV. p. 216. Scipio Maffeius simul addiderat litteras hic iterum typis expressas, quibus et fragmentorum Pfaffianorum authentiam in dubium vocaret et, quae in notis Pfaffii fidei Romanae contraria viderentur, refutare studeret. Epistolae a Maffeio Italico sermone scriptae latinam versionem, quae legitur ad calcem Venetae Irenaei editionis, lectoribus dare placuit.

Ad. Stieren.

id est Επισκόπου Λουγδούνων, sine Λουγδούνου. Verum dubia augentur magis ab ipsa consideratione fragmentorum:

Primum coagmentatio quaedam est sententiarum N. T. id in more fueritne positum PP. vetustissimorum, ignoro. Alterum initio statim laudat constitutiones, quae perperam apostolis tribuuntur. Sed haec ratum habent certumque eruditi unanimi consensu, post Irenaeum inevectas fuisse. Hic autem vocem illam devrégais observes precor, ac doceas, quid quaeso sint secundae huiusmodi constitutiones, quas nusquam memini me vidisse laudatas.

Si Pfaff, qui postremas interpretatur, fortasse putat ita interpretandum esse, quia laudatus textus in fragmento reperitur in octavo libro, qui est ipsarum constitutionum postremus, quas modo habemus, tanto magis hoc fragmentum apparet longe a saeculo secundo distare. Difficultas etiam occurrere in vocabulo άvtítva aliqua mihi posse videtur, quo neque usus est Irenaeus ad eucharistiam significandam, neque ad idem exprimendum certo in illius aetatis documento reperiri posse arbitror. Adhibuit vocem hanc schemate quodam Paulus άvtitνлα τāv åλyivæv, sed non de hoc sacramento loquens, atque in oppositionis cuiusquam sensum magis accepta fuit. Praeterea mihi dubitari posse videtur, fueritne eo tempore in sanctae coenae celebratione invecta invocatio illa Sp. S. quam legere est in hoc fragmento. Non video sane eam meminisse Irenaeum cap. 18. quod veteri in editione erat 34. lib. 4. sed ait ibi tantummodo panem recepisse τὴν ἔκκλησιν (sive ἐπίκλησιν) Tov Oɛov. Neque video eandem martyrem Iustinum meminisse, quem solum eorum temporum liturgiam descripsisse omnes sciunt. In tertio fragmento notanda est licentia quaedam in celebratione festorum et ieiuniorum, quae magis Novatianorum consona videtur haeresi, quam Irenaei, aut cuiuspiam catholici scriptoris sententiae. Satis porro intelligi non potest, quomodo huius potissimum fragmenti sensus, in quo scissurae et schismata nata apparent in ecclesia, propter variam consuetudinem festorum et ieiuniorum, hausti credantur ab ea epistola Irenaei, quae est ad Victorem R. P., in qua, ut videre est apud Eusebium, quaestio vigebat maxima de paschate celebrando, nec lis erat inter Catholicos de variatione ieiuniorum, quae hic a simplicitate nata dicitur, aut a negligentia, qua tamen nihil obstante pax vigebat: zai oidèv čhattov πάντες οὗτοι εἰρήνευσάν τε καὶ εἰρηνεύομεν πρὸς ἀλλήλους, καὶ ἡ διαφωνία τῆς νηστείας τὴν ὁμόνοιαν τῆς πίστεως συνίστησι. Nunc vero ab expositis difficultatibus in textum gradum faciam ad considerandas animadversiones.

Omissa laude debita eruditioni, mihi videor in his anticipationem quandam videre auctoris pro haeresi sua, quae in caussa certe fuit, cur illa in hisce fragmentis, quae sunt reapse non invenerit, invenerit autem quae non sunt. Recte autem colligit his in notis ad secundum fragmen- · tum, ex eo quod alibi Irenaeus dixerit eucharistiam duobus constare, EлIYείov Tε nai ovqaviov, certissime probari praesentiam realem: (ego vero vocabulum niyɛiov interpretor speciem tantum, et non substantiam panis et vini) sed non intelligo qui fieri possit, ut ex textu hoc graeco deducatur antiqua in ecclesia oblationem praecessisse, ac fuisse nonnihil separatum, diversumque a sacramento, et eucharistiam quidem non

semper fuisse vocatam minimeque vocari promiscue oblationem, et sacramentum. Talia siquidem, neque clare, neque ab his fragmentis deducuntur. Verum, nisi ego fallor, aequivocatio oritur ex eo, quod auctor observationum oblationem laicam cum sacerdotali confundit, id est oblationem communem, quam populus rerum variarum praestabat, ut sustentare se possent hisce ecclesiarum ministri, et pauperes in agapibus, rebusque aliis, cum sacramentali, quam sacerdos praestabat offerens id, quod consecratum revera corpus et sanguis erat Christi. De illa dici fortasse poterit, non tamen sine haesitatione prorsus ulla praecessisse, et recte quidem dici debet variam separatamque fuisse: sed hanc, exploratum est, comitari, et esse, ut quidem est, partem essentialem ipsius sacramenti. Quapropter a primis usque temporibus vocata promiscue fuit oblatio, et sacrificium, cui rei nihil in hisce fragmentis est, quod officere queat. Canon namque apostolicus, quem auctor affirmat clare suam opinionem comprobare, mihi potius improbare videtur, dummodo integer afferatur. Εἴ τις ἐπίσκοπος, ἢ πρεσβύτερος, ἢ διάκονος, ἢ ἐκ τοῦ καταλόγου τοῦ ἱερατικοῦ προσφοράς γενομένης, μὴ μεταλάβοι, τὴν αἰτίαν εἰπάτω. καὶ ἐὰν εὔλογος ᾖ, συγγνώμης τυγχανέτω, εἰ δὲ μὴ λέγῃ, ἀφοριζέσθω, ως αἴτιος βλάβης γενηθεὶς τῷ λαῷ, καὶ ὑπόνοιαν εμποιήσας κατὰ τοῦ προσενέγκαντος, ὡς μὴ ὑγιῶς ἀνενεγ zóvtos. Ex quo apparet non de populari oblatione loqui, sed de oblatione ab uno facta, in quem minime eucharistiam sumentem suspicio cadebat, et ita quidem narrat Iustinus in Apologia, Vulgo II. prope finem: et observatione dignum est quod in ea descriptione quam hic habet de integro ordine liturgiae, declarat actionem offerentis populi, velut ipse loquitur, opulentiorem factam fuisse in fine, et iam sacrificii peracta celebratione: adeo falsum est in hoc respexisse antiquos, quum sacrificium missae appellarint προσφορά.

Sed in hisce animadversionibus doctrinam aliam reperio, quae transigenda omnino non est. Existimat Pfaff in invocatione Sp. S. consecrationem collocatam esse. Non sum nescius, inauditam hanc sententiam non esse, mirorque P. Massuetum in Dissert. 3. pag. 142. eidem favere videri, quemadmodum nonnullus etiam celeber recentior theologus, nisi aliter eius verba interpretanda sunt; nam certum est pugnare cum hac sententia unanimem iam et statutum consensum. In Florentino concilio declararunt Graeci in hac re cum Latinis consentire, hoc est mutationem fieri vi vocum illarum servatoris, et fuse quidem explicarunt sect. 25. scopum diversum precis illius ad Sp. S. in quam rem docte scripsit Bessarion; quamobrem habemus in re hac utriusque ecclesiae consensionem, oppositamque sententiam in censum illorum errorum amandandam putamus, qui a Graecis recentioribus, atque a nobis divisis defenduntur, quos refutavit recentissime et amplissime Abbas Papadopoli in praenotionibus; ex quibus apparet sententiam proborum Graecorum eandem nunc quoque esse; sed si verum est, quod supra indicavi, nempe temporibus Irenaei hanc invocationem in more nondum positam fuisse in sacra mensa, invictissima demonstratio ex hoc colligi poterit. Atque tum invectam non fuisse hanc invocandi consuetudinem, satis apparere mihi videtur ex monumentis illorum temporum, quae hac de re mentionem minime faciunt, atque ex sancto Irenaeo ipso, qui de ea in

« ÖncekiDevam »