Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sunt et facta, in hoc libro quinto ex reliquis doctrinis Domini et ex apostolicis epistolis conabimur ostensiones facere. Haec sequentibus constat verbis: Reliquos igitur sermones Domini, quos quidem non per parabolas, sed simpliciter ipsis dictionibus docuit de Patre, et expositionem epistolarum beati Pauli apostoli in alio libro disponentes, integrum tibi opus praebebimus. Istos scilicet Domini sermones haereticis opponere voluit, qui unum et eundem annuntiant Patrem factorem mundi huius, ut paullo ante scribit. Similiter ex epistolis s. Pauli demonstrare sibi proposuit, illum docuisse unum Deum Patrem, eum qui locutus sit ad Abraham, qui legisdationem fecerit, qui prophetas praemiserit, qui Filium suum miserit, salutem suo plasmati donans, quod est carnis substantia. Et carnis quidem salutem, id est, resurrectionem ac vitam aeternam variis argumentis ipsisque Pauli apostoli dictis demonstrat, et in contrarium obiectam ab haereticis sententiam 1. Corinth. 15. Caro et sanguis regnum Dei non hereditabunt, prolixe explicat Ire naeus a cap. 2. libri v. usque ad caput 15. inque hoc ex ss. litteris probat, quod Demiurgus resurrectionis ac incorruptelae carnis sit auctor; ut adeo mutato, nescio quare, consilio, quod in fine libri v. tractare proposuerat, priori eiusdem parte praestiterit. Promissam vero ex verbis Christi, citra parabolarum involucrum prolatis, demonstrationem de uno Deo, mundi creatore, eodemque Patre Servatoris nostri, cap. 21. demum aggreditur, et ex allegatione legis mosaicae contra tentationes Diaboli primum deducit argumentum, quod est et ultimum: siquidem ex verbis nequissimi spiritus: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me etc. occasionem longius digrediendi cepit, primum de Diaboli mendaciis ac conatu, quo id agit, ut loco Dei adoretur, disserens; deinde a cap. 25. usque ad finem nostri textus, doctrinam de Antichristo huiusque interitum secuturo regno Christi millenario prolixe prosecutus. Reliquae igitur ex verbis Christi et apostoli Pauli scriptis petitae demonstrationes unius et eiusdem in V. et N. Testamento Dei perierunt, quod librarii exosam sequiori aetate millenarii regni doctrinam ulterius describere nollent, ideoque filum abrumperent.

§. 7. De aliis auctoris nostri operibus prolixe agitur Dissertatione VI. in Irenaeum. Unum tamen atque alterum de iis, quorum fragmenta inferius subnexa sunt, scriptis observare haud abs re erit. Agmen ibi ducit clausula libri de Ogdoade, quem non quidem Florino instar epistolae scriptum puto; attamen propter illum Valentini errore abreptum, sive ad confutationem illius, ab Irenaeo elaboratum credo, prout diserte traditum est ab Eusebio lib. v. Hist. Eccles. cap. 20. De cetero quod in Hieronymi Catalogo script. eccles. istud onоvdaoua, uti vocat Eusebius, inscriptum legitur περὶ Ογδοαστῶν, id recentiorum librariorum vel editorum, qui Sophronium, interpretem graecum, secuti sunt, non ipsius Hieronymi erratum fuisse videtur. In manu exaratis enim bibliothecae bodleianae codicibus, nec non in illo, quo Freculphus saec. IX. usus est, de octava scriptum est. Ita igitur Hieronymum puto titulum TεQi 'Oydoάdos latine vertisse; neque sic tamen bene: quippe Octonationem potius cum veteri Irenaei interprete reddere, aut magis latine de octonario Aeonum numero dicere debuisset. Deinde sequitur dicto loco fragmentum epistolae ad Florinum περὶ Μοναρχίας, ἢ περὶ τοῦ μὴ εἶ

ναι τὸν Θεὸν ποιητὴν κακῶν, de Monarchia, sive quod Deus non sit conditor malorum; prout titulum vel summam huius scripti expressit Eusebius citato lib. v. cap. 20. Ex quo Valesius in notis perperam collegit, Florinum duo principia invexisse, et Marcionis ac Cerdonis dogmatibus adhaesisse: et alterum quidem bonorum, alterum mali auctorem affirmasse. Obstant enim verba ipsius Irenaei, Florino exprobrantis: Haec dogmata ne quidem haeretici extra ecclesiam positi proferre umquam ausi sunt. Diversum itaque à Marcionis vel alterius cuiusdam haeretici errore atque magis impium fuit dogma Florini; ac videtur ille monarchiam creatoris mundi, tamquam supremi Dei, ita contra Marcionitas aliosque haereticos asseruisse, ut eundem conditorem atque caussam malorum fecerit, quod sane ne ipsi quidem haeretici istius aevi hactenus ausi fuerant. Irenaeus itaque strenuus bonitatis supremi Dei vindex, monarchiam eius, reiecto altero Deo, malorum principio, ita tenendam Florino demonstravit, ut tamen ipse haud statuatur conditor malorum, sive auctor criminum, quae ab hominibus committuntur; quo nihil magis impium dici potest. Lege clariss. Dodwellum §. 2. Porro epistolam Irenaei ad Victorem, cuius duo fragmenta suo loco subieci, et lóyov de paschate, quem a Iustino allegatum itidem notavi, pro uno eodemque scripto habet vir doctissimus §. 21. Sed quoniam epistolam voce λόγου a nullo scriptore denotatam memini, λόγον περὶ πάσχα μοtius homiliam de paschate ipso hoc festo peroratam interpretor, hancque puto fuisse unam diapógov dialé§eon, quarum Euseb. lib. v. cap. 26. mentionem facit, et Hieronymus de scriptoribus eccles. qui varios tractatus appellat, id est, sermones ad populum in ecclesia habitos; quomodo etiam Sophronius accepit, βιβλίον ποικίλων ὁμιλιῶν reddens. Atque exinde depromtam quoque puto sententiam de meditatione mortis pag. 468. ex Damasceni Parallelis descriptam, ubi ita citatur: vov åyíov Εἰρηναίου ἐκ τῶν δ'. λέξεων. Legendum enim esse διαλέξεων haud dubito: quae coniectura mihi non succurrebat, quum annotationem 4. pag. 468. scriberem. Sic dies diem docet, et plura forte de his aliisque Irenaei scriptis posthaec docebit.

SECTIO III.

DE VARIIS QUINQUE IRENAEI LIBRORUM ADVERSUS HAERESES EDITIONIBUS AC HUIUS NOVISSIMAE RATIONE ATQUE CONSILIO.

§. 1. Irenaei quinque adversus haereses librorum versionem latinam antiquissimam primus in lucem edidit in folio Desiderius Erasmus Roterodamus cum hac inscriptione: opus eruditissimum divi Irenaei episcopi lugdunensis, in quinque libros digestum, in quibus mire retegit et confutat veterum haereseon impias ac portentosas opiniones, ex vetustissimorum codicum collatione, quantum licuit, emendatum, opera Desiderii Erasmi Roterodami, ac nunc primum in lucem editum opera Ioannis Frobeni. Additus est index rerum scitu dignarum. Apud inclitam Basileam anno MDXXVI. cum gratia et privilegio caesareo. Opus istud dedicavit Bernardo, tunc temporis episcopo Tridentino, ad quem data epistola nuncupatoria non modo in principio istius voluminis, sed et in collectione epistolarum Erasmi, Londini anno 1642. excusa, lib. XXVIII. num. 5. legi potest. Epistolam nuncupatoriam sequitur Divi

Irenaei obtestatio ad scribas: Adiuro te etc. non quidem his adversus haereses libris, sed alteri de Ogdoade tractatui ab ipso suffixa. Continuo sequitur textus Irenaei, variis quibusdam lectionibus et graecarum, quas interpres retinuit, atque latinarum vocum minus usitatarum interpretationibus in margine appositis. Praefixit autem quatuor prioribus libris antiquos singulorum capitum titulos, et quatuor posterioribus proprias praefationes seu argumenta, uti vocat.

§. 2. Biennio post, nempe anno 1528. alia ex officina Frobeniana Basileae prodiit editio in folio, mox anno 1534. recusa, in cuius titulo post verba, emendatum opera Desideri Erasmi Roterodami, sequitur: ac nunc eiusdem opera recognitum, correctis iis, quae prius suffugerant; adeo ut ipse Erasmus secunda cura quaedam sustulisse videatur menda. Ceterum ni novi ad istam accessit editionem, nisi quod praefatio lib. v. sit auctior. Post ista enim verba, De Purgatorio nulla mentio, ita pergit: Quin potius videtur etc.

Eodem anno 1534. Parisiis Irenaeum in lucem prodiisse memorat Dupinius in bibliotheca nova ecclesiasticorum auctorum; sed illam editionem videre mihi haud contigit. Vidi vero aliam ab ipso non nominatam Parisiensem 1545. in octava forma, cuius titulus quidem profitetur, libros Irenaer longe castigatiores quam antehac in lucem datos esse. Ast haec fraudi bibliopolae deputo, quia nullas ibi deprehendo emendationes. Ceterum quas Dupinius recenset editiones basileenses 1545. 1548. 1554. ignotas mihi esse fateor: neque tamen id aegre fero, quia recentior Basileensis 1560. in folio mihi ad manus fuit; in nullo tamen praecedentibus praestantior, nisi quod loco nudae adiurationis Irenaei, qua scribas oltestatus est, integra habeat Hieronymi in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum de Irenaeo verba, quae veterum testimoniis suo loco inserui, quodque index rerum sit locupletior, ut vel ex prima littera A patet. Atque ab ista basileensi editione nihil differunt Parisienses in 8.o 1563. et 1567.

§. 3. Posthaec Nicolaus Gallasius, s. theologiae professor, Genevae 1570. hos Irenaei libros excudi fecit, Edmundo Grindallo episcopo londinensi dedicatos; praemissa praefatione ad lectorem de instituto totius operis, de utilitate colligenda ex lectione veterum doctorum, una cum alphabetica serie graecarum vocum, quae in Irenaeo occurrunt, latine expositarum, ac testimoniis Eusebii atque Hieronymi de vita et scriptis Irenaei. Dehinc omnia fere, quae Epiphanius ex lib. 1. Irenaei citavit, graeca verba apposuit una cum nova latina versione, retenta simul veteri; quam quidem collatis exemplaribus accurate emendatam se dare dicit, Erasmi scilicet editionibus, saepius recusis: neque enim ullis manuscriptis codicibus eum usum esse patet. Quintum porro librum, quem nemo hactenus per sectiones diviserat, ipse in capita distinxit, quibus, ut et aliis quatuor priorum librorum capitibus, summas rerum et sententiarum praefixit: atque ad marginem loca Scripturae ab Irenaeo allegata maximam partem apposuit; denique in fine operis annotationes quasdam adiecit, quarum pleraeque haud magni sunt momenti et ad textum frenaei emendandum aut explicandum nihil fere conferunt. Proxime sequenti anno Ioannes Iacobus Grynaeus Basileae edidit Irenaei adversus haereses opus, quod vocat eruditissimum,

nova

libri primi conversione, singulorum capitum argumentis et variae lectionis observatione illustratum et recognitum, prout inscriptio libri ́sonat. Quam planius declarant sequentia, quae in dedicatoria ad Bernardum Brandum, basileensis reipubl. tribunum plebis primarium, epistola habet verba: Factum est singulari beneficio Dei studioque bonorum et eruditorum quorundam virorum, ut postquam apud superos agere coepit Erasmus, prodiret in lucem Epiphanii, episcopi Constantiae Cypri, eximium opus contra octoginta haereses, in quo quum multa ad verbum ex Irenaei libris descripta exstarent, maximam libri 1. partem ex Epiphanio restituere, et multo meliori Iani Cornarii versione uti nobis licuit. Deinde quum ineptissimae et plerumque ovdiv лgos nos facientes summulae, et libris et capitibus praefixae, errorum potius quam scopi praemonstratrices, exstarent in hoc opere, illis maxima ex parte sublatis, breves TEQIοyàs capitum adieci, ut de consilio Irenaei ac disputationum statibus commonefacerem legentes. Postremo totum opus recognitum, a mendis non paucis vindicatum, cum aliis exemplaribus contuli, variam lectionem notavi in margine, ac ozquatioμg involutam et monstrosam de xxx saeculis doğouavíav illustriorem reddere studui. Ac quod veterem quidem versionem et priscas summulas plane abiecerit, male ab eo factum; postremum autem, de quo gloriatur, prorsus infectum puto: neque enim ullas in margine varias lectiones reperio.

§. 4. Denique Franciscus Feuardentius, theologiae Doctor parisiensis, quinque Irenaei adversus haereses libros, ex veteri manuscripto Domini Ioannis San-Andreani, ecclesiae parisiensis canonici, codice plurimis in locis emendatos et quinque capitibus in fine libri quinti auctos, apud Nivellum Parisiis edendos curavit anno 1575. et 1576. ut ex cl. Dupinii nova ecclesiasticorum auctorum bibliotheca didici: neque enim ipse hanc editionem in oxoniensibus bibliothecis nostris vel Londini invenire potui. Id tamen parum refert: siquidem posterior editio Coloniae Agrippinae anno 1596. excusa, ac ibidem anno 1625. nec non Parisiis 1639. ac posthaec recusa, priori melior est, ut ipse Dupinius animadvertit, quia graeca Irenaei loca ex variis scriptoribus inserta habet. Sed ipsum potius Feuardentium tam de hoc, quam de aliis ad posteriorem editionem suam additamentis praefantem audiamus:

Libri primi decem et octo priora capita, ab Epiphanio quondam ad verbum ex Irenaeo graece transscripta, deinde ex Eusebio fragmenta viginti et duo, ex Theodoreto quatuordecim (lege sedecim), ex Basilio duo, ex Melissa totidem, unum ex Anastasio Nicaeno, suis locis graece, prout ab Irenaeo primum descripta, hinc ab his patribus laudata fuerunt, typis evulganda curavimus. Deinde ad finem operis sex alia ex diversis eiusdem Irenaei operibus fragmenta, ex auctore Quaest. et Responsionum ad Orthodoxos apud Iustinum martyrem, Eusebio et Demetrio Diacopo (Diacono) collecta, graece subiecimus: et tam illa, quam ista maiori parte a laudatissimo viro Iacobo Billio, reliqua a doctiss. interpretibus, Ioanne Christophorsono, Herveto, Erasmo, Fabro, latine reddita, quam decenti fieri potuit ordine collocavimus. Superiora decem et octo libri primi capita graeca idem Billius scholiis, deinde R. P. Fronto Ducaeus, societatis Iesu, tam pius quam doctus theologus, suis notis ad Epiphanii graeca exemplaria contulerunt, emendarunt et illustrarunt.

Nos quoque non solum ad illa, sed ad singula librorum capita et adiecta de novo fragmenta, annotationes locupletissimas addidimus, quibus emendationum rationes reddimus, obscuriora et ambigua plurima loca, multasque graecas et Latinis minus usitatas phrases explicamus, etc. Ceterum novissimae Feuardenti editioni adiecta sunt ad calcem graeca Irenaei loca, quae Halloixius e claromontano Parallelorum Damasceni codice praecipue descripta, in Vita Irenaei cap. 15. ediderat.

§. 5. Hanc nostram quod attinet editionem (cuius suscipiendae primus mihi auctor idem qui praecipuus in Anglia Maecenas fuit, Reverendus Dominus D. Henricus Aldrich, aedis Christi decanus mihi plurimum colendus) exhibet ea antiquissimam versionem latinam, ad exemplar Feuardenti recusam, sed iv. MSS. codicum, quandoque etiam Erasmi ac Gallasi, ut et graecorum exemplarium ope, adhibitis haud raro nostris aliorumque coniecturis, ducentis ferme in locis emendatam, ac rectius, quam hucusque factum fuerat, per commata, cola, parentheses, periodos, capita distinctam. Sistit ea dimidiam prope graeci textus (si citata Scripturae loca demas) partem, ac tam a Feuardentio et Halloixio, quam a Combefisio undique conquisita, denique a memetipso ex editis et manuscriptis Catenis, quas vocant, patrum aliisque codicibus suo loco indicatis, collecta fragmenta, illaque emendatiora, ac suis quaeque locis inserta; additis insuper pluribus deperditorum Irenaei tractatuum haud spernendis particulis ac sententiis, velut ex naufragio collectis. Continet ea selectiores Gallasi, Feuardenti, Billi, Frontonis Ducaei, Leopardi, Scaligeri, Petavii, Halloixii, Valesi, Isaaci Vossi, Cotelerii, Dodwelli, aliorumque, ac meas insuper annotationes textui subiunctas, nec non varias dictorum exemplarium lectiones inferius subnotatas. Porro necessarium visum fuit, duos locupletissimos conficere indices, locorum s. Scripturae alterum, alterum rerum in Irenaei textu occurrentium. Hos sequitur triplex glossarium: latino-graecum, quod graeca Irenaei verba, quae latinis antiqui interpretis vocabulis respondent, ordine recenset; graeco-latinum, quod graecas voces ac phrases rarioris usus exhibet; latinum denique, quo inusitata eaque obscuriora latini interpretis verba usitatis clarioribusque explicantur. Postremo, ne quid ad Irenaei nostri illustrationem deesse videretur, Ioannis Croii specimen coniecturarum et observationum in Irenaeum, Epiphanium, etc. ob exemplarium raritatem recusum ac mantissae loco adie

ctum est.

§. 6. Prius autem quam praefandi finem faciam, amicis, qui de me meoque Irenaeo bene meriti sunt, debitas publice ago gratias. Horum primus est ante laudatus celeberrimus Dominus Dodwellus, qui iam pridem novam operum Irenaei editionem meditatus, isto consilio optimum Isaacii Vossii codicem manuscriptum accuratissime cum Feuardentii exemplari contulit, indeque collectas varias lectiones omnes pro singulari erga me et quoscumque ecclesiasticae antiquitatis studiosos affectu libentissime communicavit, ut et apographum variantium lectionum, quas a Iosua Mercero olim e duobus MSS. codicibus, nescio quibus, erutas, idem Vossius ipsi Domino Dodwello describendas dederat. Codicem Arundelianum in bibliotheca regiae societatis Londini iam asservatum, quem quadringentorum annorum esse arbitror, ipsemet quidem ante

« ÖncekiDevam »