Sayfadaki görseller
PDF
ePub

triennium cum Feuardentii editione diligenter contuli; utpote cuius usum vir supra modum humanus Dominus Woodward, medicinae Doctor, ac dictae societatis sodalis, mihi benignissime impetraverat. Attamen quum Reverendus D. Battely, canonicus cantuariensis, postea suum Irenaei exemplar, in quo magnam variantium dicti codicis lectionum partem annotaverat, sponte mihi transmiserit, hanc eius benevolentiam tacere nolui, praesertim quod una atque altera ad oram adscripta eius observatione usus fuerim. Fragmentum e codice bibliothecae vindobonensis pag. ultima huius editionis pro singulari humanitate sua mihi transmisit clariss. D. Edmundus Gibson, reverendissimo archiepiscopo cantuariensi a sacris et bibliotheca: quamquam istud antea e schedis eruditissimi D. Ab. Selleri Londini descripseram. Multas vero gratias habeo viro ob eximium candorem, nec minorem eruditionem, mihi dilectissimo D. Ioanni Pottero, collegii lincolniensis socio, qui glossarium graecum integrum fere, me rogante, conficere haud gravatus est, quod ad prolegomena conscribenda temporis praefiniti angustia me adigeret. Ceterum per universum hoc opus, ubi dubius quandoque haesi, praesertim circa loca quaedam Scripturae, ab Irenaeo paullo aliter ac nos ea legimus citata, honoratissimum fautorem meum D. Ioannem Millium, s. theologiae professorem doctissimum, consului, cuius monitis et pereruditis in novum Testamentum annotationibus me haud parum profecisse gratus profiteor. Inter exteros unicus mihi nominandus R. P. Michael Lequien, ordinis praedicatorum theologus parisiensis, cuius inusitatae ad meam omnemque rem litterariam iuvandam alacritati debeo omnia, quaecumque e gallicanis codicibus descripta aut emendata dedi. Hisce igitur, benevole lector, utere et Deum pro mea salute ora.

RENATI MASSUETI

PRAEFATIO.

Ex omnibus sanctorum patrum operibus vix ulla esse Irenaei scriptis bonorum omnium veneratione, studiis, lectione ac curis digniora, mecum ultro fatebitur quisquis christianarum rerum non omnino rudis exstiterit. Quaecumque enim ad auctoritatem scriptoribus ecclesiasticis comparandam praecipua sunt, ea omnia sanctissimum hunc Lugdunensium episcopum splendidissimumque quondam Galliae nostrae lumen commendant. Si antiquitatem spectemus, vir apostolicus 1) fuit, vicinus apostolorum temporibus 2), et ab apostolorum discipulis institutus ; si doctrinam, omnium doctrinarum curiosissimus explorator 3) exstitit, rectae semper catholicaeque doctrinae propugnator 4) strenuissimus et in Scripturae sacrae, priorumque patrum lectione apprime, ut ubique clamant eius scripta, versatus: si sanctitatem denique, vir omnino Spiritus Sancti donis ac caelestibus ornamentis instructus fuit 5), cuius

1) Hieron. in cap. 64. Esa. 2) Basil. lib. de Spirit. S. c. 29. 3) Tertall. lib. cont. Valent. cap. 5. 4) Euseb. lib. III. Hist. cap. 23. 5) Epiphan. Haer. XXXI. §. 33.

scripta, ut Erasmi verbis utar, spirant priscum illum evangelii vigorem, ac phrasis arguit pectus martyrio paratum; quem sanctissimi martyres lugdunenses epistolis suis magnifice commendant; quem denique morum integritas in Pothini primi Lugdunensium episcopi locum suffecit. E pluribus vero quae reliquerat doctrinae pietatisque monumentis supersunt libri quinque quos scripsit adversus haereses Gnosticorum, quae eius tempore in regione lugdunensi, cui praeerat, grassari iam coeperant; eo pluris aestimandi, tum quod ex tot et tantis quibus christianam fidem illustraverat operibus, nihil aliud fere sit reliqui; tum quod pretiosae sint apostolicae aetatis reliquiae, quibus ea, quam discipulis suis tradiderant apostoli et ab his acceperat Irenaeus, doctrina et facile deprehenditur, et ad nos illibata transmittitur. In iis siquidem praecipua quaeque catholicae, quam hodienum profitemur, fidei dogmata de mysteriis sanctissimae Trinitatis et incarnationis, de sacramentis, ecclesiastica hierarchia, divina episcoporum institutione, traditionis auctoritate, Petri eiusque successorum suprema dignitate ac primatu etc. diserte adeo explicantur et confirmantur, ut non veteres tantum, sed quotquot ab apostolicis temporibus ad nostra usque emerserunt haereses hine radicitus exstirpari ac funditus everti valeant. Eapropter a Gregorio Magno diu ac sollicite quaesiti et a ss. patribus ac piis quibusque Catholicis tam sedula manu versati et eo studiosius perlecti sunt. quo puros apostolicae doctrinae latices a fontibus recentes haurire volupe fuit. Hinc ex quo renata in Occidente bonarum litterarum studia, resurgente simul in Irenaei lucubrationes amore, nihil prius habuerunt ii, quibus sacra antiquitas cordi fuit, quam ut eas e bibliothecarum tenebris erutas typis committerent publicique iuris facerent.

Prima omnium editio est quam Basileae procuravit Desiderius Erasmus anno 1526. ex tribus exemplaribus; uno quod Romae descriplum ad eum misit Ioannes Faber, duobus aliis e monasteriis commodato praebitis. Quid insuper in hac editione praestiterit, monet in sua epistola nuncupatoria ad Bernardum de Gloss episcopum tridentinum, postea creatum cardinalem a Clemente Papa VII. anno 1529. quam ad editionis nostrae calcem reponi curavimus. At ut homini de litteris ceteroquin tam bene merito plurimum debetur, quod Irenaei libros primus luce donaverit; ita dolendum, quod melioribus codicibus destitutus plura praestare non potuerit. Tot enim mendis, lacunis, mutilisque ac depravatis periodis scatet eius editio, ut Irenaeus saepe in ipso Irenaeo quaeratur illiusque sententiam assequi difficile sit. Secundam curavit Nicolaus Gallasius, Calvinianorum genevensis minister, qui eam Genevae evulgavit anno 1570. Sed quamvis errata, collatis exemplaribus, a se emendata fuisse dicat; quum eadem tamen, quae apud Erasmum, occurrant, palam est nullos consultos fuisse MSS. codices. Novae dumtaxat veteribus additae capitum summulae et inserta quae graece ex Irenaeo trausscripsit Epiphanius, cum nova interpretatione latina eaque parum accurata. Unde Gallasii, ut videtur, consilium fuit, non tam ut cultior et emendatior prodiret Irenaeus, quam ut prolixis ex calviniana doctrina notis viri sanctissimi sententia circumveniretur, et veterum haereseon triumphator reluctans ad novam traheretur aut maledictis laceraretur. Gallasium excepit Ioannes Iacobus Grynaeus ex eadem secta, qui novam

Irenaei librorum editionem Basileae anno 1571. curavit, a praecedentibus nihil diversam; nisi quod antiquam priorum libri primi capitum, quae graece refert Epiphanius, interpretationem latinam temere sustulerit, ut Iani Cornarii versionem substitueret, omisso textu graeco; novaque singulis capitibus argumenta, veteri servata divisione, praemitteret. lis omnibus emendatior quae Francisci Feuardentii, ordinis Minorum, in sacra Facultate parisiensi Doctoris, opera et studio Coloniae anno 1596. prodiit, ibidem ac Parisiis deinceps saepius recusa. Ea enim, quae typis Nivellii anno 1575. et 1576. prodierat, a priorum editionum vitiis nondum satis expurgata erat. Nam praeterquam quod textum latinum ad Vaticani et veteris alterius optimae notae codicis MS. fidem comparatum pluribus in locis restituit, lacunas supplevit ac quinque postremis libri quinti capitibus hactenus desideratis auxit; libri primi priora decem et octo capita, ab Epiphanio quondam ex Irenaeo graece descripta, aliorumque fragmentorum graecorum ex variis auctoribus erutorum copiam non poenitendam verbis latinis adiunxit, subiectis etiam doctissimis Iacobi Billii et Frontonis Ducaei observationibus. At ut prioribus perfectior, nec ipsa tamen numeris omnibus absoluta, immo nec paucis nec levibus vitiis laborat Feuardentiana haec editio. Ut enim nihil de notis dicatur, eruditis quidem, ut ea aetas ferebat, sed prolixioribus et a proposito longius excurrentibus, nihilque aut parum omnino ad textus elucidationem conducentibus; eum in locis bene multis nec feliciter restituit, infelicius explicavit, in pluribus ne quidem quid posset expertus est: ita ut post Feuardentii curas sexcenta superessent, quibus medicam manum admoveri necesse erat; quorum tamen non pauca emendavisset facili negotio, si codices MSS. quibus usus est, paullo attentius consuluisset. Omitto quae in ea editione desiderantur adminicula, quibus lectoris labor minuatur eique via ad facilius investigandum et assequendum auctoris sensum muniatur.

Prodiit tandem anno 1702. Oxonii in Anglia, nova, accuratior et elegantior operum Irenaei editio, studio et opera viri clarissimi loannis Ernesti Grabe, variorum ipsiusque notis illustrata et novis fragmentis locupletata. Quin ex eius laboribus saepe profecerimus, dissimulare nec possumus nec volumus. Hanc editionem commendat typorum elegantia, in exquirendis ac colligendis novis fragmentis graecis non indiligens cura et in emendandis locis aliquot felix coniectura. Verum quod in Feuardentio et Gallasio eruditis displicuit, idem viro clarissimo accidisse quisque agnoscet. Nam illius exemplo meliora saepe quum vidisset probavissetque, deteriora tamen secutus, vitiosas aut minus sanas lectiones amplexus est, obviis et nativis in marginem reiectis, ac longe plura, quam emendaverit, loca manifeste corrupta ne tentavit quidem, aut plane infeliciter. Gallasium vero imitatus, ecclesiae anglicanae, cui se adiunxit, dum studet impensius, potior illi cura fuisse videtur, ut Irenaeum etiam invitum et reluctantem anglicanae sectae adiungeret, quam ut opus castigatius daret et emendatius, Hinc tot notarum fastidiosa prolixitas, ut levissima quaeque verba, saepissime nihil ad rem facientia distorqueat, in aliis vero locis parcior, Feuardentii et aliorum notis, iisque nullo delectu adscitis, nihilque ad textus intelligentiam conferen tibus, margines inferiores refercit; proprias suas, si quae sunt, eruditas

licet, quum tamen eruditionis illa supellex ad auctoris sententiam illustrandam parum pertineat, lectorum exiguo fructu auxit maiorem in modum. Hic taceo, quod in dissertatione secunda commodius exponam, quod in oxoniensi editione servata veteri quidem, Irenaeo tamen longe recentiori, at inepta prorsus capitum sectione, lemmata interdum pro arbitrio sustulerit, transtulerit, dissecuerit, pluribusque non raro simul, non sine dispendio plurium capitum iam lemmatibus truncatorum, congestis, vel iisdem bis aut ter repetitis, confusionem magis auxerit, quam minuerit clarissimus Grabius. Quid, quod fragmenta graeca suis quidem locis opportune inserta, sed ita incommode disposita sint, ut perpetuo velut circuitu per paginas oberrare teneantur lectorum oculi, incerti saepe quo ferri debeant? Sed haec forte typographorum culpa est, quibus etiam id imputare debemus, quod tanta sit illius editionis in transmarinis regionibus penuria, ut quum non sine maxima difficultate maiorique pretio comparari posset, eam praelis suis subiicere meditarentur bibliopolae parisienses et amstelaedamenses.

Itaque viris doctrina et pietate conspicuis visum est, non utilem modo, sed necessariam esse novam Irenaei editionem, quae et accuratior esset et a Catholicis inoffenso pede decurri posset. Id laboris a quopiam e nostris suscipi cupierunt, rati videlicet, nec immerito, Irenaeum, apostolicum illum virum, Occidentalium Gallorum lumen, ut vocat Theodoretus 1), tantaeque auctoritatis scriptorem, non mereri minus quam reliquos, ut in eius operum accurata editione nostra versaretur industria; et quod in aliis non poenitendo successu, quae ex congregatione nostra prodierant, editionibus praestitum est, in ista quoque, non minus operosa quam necessaria, praestare conaremur. Id igitur oneris impositum mihi, detrectatum quidem diutius, subii tandem. Quid vero praestare conatus fuerim, paucis explicandum. Tria mihi potissimum praestanda esse duxi: textum emendare ac pristino decori, ut fieri potest, restituere, eundem illustrare ac demum ea omnia lectoribus parare subsidia, quibus labor eorum minuatur. Ad primum quod attinet, quum graecus Irenaei textus, maxima ex parte, temporum iniuria, dudum perierit, unusque fere supersit latinus, iam instar archetypi; in hunc curas omnes contuli, ut emendatissimus quam fieri poterat, et ab inspersis librariorum culpa naevis abstersus prodiret. Hunc ad novos tres MSS. codices, a nullo hactenus recensitos, attentissime exegi. Primum e bibliotheca claromontani collegii Soc. lesu acceptum, utendum mihi praebuit vir doctissimus, cuius humanitatem numquam non experti sumus, R. P. Ioannes Harduinus, eidem bibliothecae praefectus. Is optimae notae codex, quum ante annos ut minimum 800 scriptus sit, teste eruditissimo piae memoriae D. Ioanne Mabillonio, perito, si quis umquam, talium rerum aestimatore, omnium, ad quos priores editiones factae sunt, videtur antiquissimus. Mutilus tamen est; avulsis enim postremis foliis pluribus, extremis fere decem capitibus decurtatus manet liber quintus. An casu, an improvido scioli cuiuspiam (cui forte displicuerit millenariorum error ab Irenaeo propugnatus) zelo id acciderit, obscurum est. Certum est integrum olim fuisse codicem; quum pars vigesimi sexti capitis adhuc supersit. Cetera

1) Theodoret. Dial. I. pag. 33.

deinceps ad libri finem interierunt. Hinc Claromontanum codicem diversum esse a Feuardentiano manifestum videtur: hic enim integer fuit, ille vero multo emendatior. Alterius codicis varias lectiones toto libro primo et prioribus octo libri secundi capitibus Passeratii manu descriptas ad oram unius exemplaris editionis Erasmi, ab uno e reverend, patribus Dominicanis vici S. Honorati, huius urbis, amico meo accepi. Quin e MS. codice, eoque perantiquo, ac bonae notae, et a Feuardentiano, Claromontano et Vossiano diverso excerptae sint, nullus ambigendi locus mihi est, nec aliis erit, qui eas cum laudatorum codicum lectioni bus contulerint. Quis sit ille codex et ubi nunc delitescat, hactenus deprehendere non potui; amissum non adeo aegre ferrem, si ceteras varias lectiones ad libri sui marginem notare perrexisset Passeratius. Tertius codex quo usus sum, recens ac chartaceus, annos quadringentos non excedit, nec posteriora quinque libri quinti capita continet. Is Romae asservatur in bibliotheca eminentissimi cardinalis Otthoboni; quem quidem vir optimus ac de litteris tam bene meritus D. Bianchinus, pro singulari sua in nos humanitate, communicavit cum RR. PP. Domino Guillelmo La Parre, congregationis nostrae in Curia romana procuratore generali, eiusque socio D. Claudio de Vic, qui varias eius lectiones pro sua benignitate describere et ad me transmittere dignati sunt.

In subsidium accesserunt ii codices, quibus in adornandis editionibus suis usi sunt tum Franciscus Feuardentius, tum clarissimus Ioannes Ernestus Grabius, quorum varias lectiones ad oram editionis suae non indiligenter (Grabius praesertim) adscripserunt. Et quidem veterem illum, quo Feuardentius usus est, frustra quaesivimus, neque utrum perierit, an in alicuius bibliothecae forulis delitescat, scire potuimus. Sunt qui existimant eum in Vossii manus devenisse; sed utriusque lectiones conferenti, diversos esse statim apparebit. Alium codicem in bibliotheca vaticana asservatum citat Latinus Latinius, variasque eiusdem lectiones refert, et post eum Feuardentius; sed iam in illa bibliotheca desiderari, tum ex iis qui eam diligenter perlustrarunt, tum ex amicorum litteris accepi. Quatuor, ut dixi, MSS. codicibus usum se esse profitetur Grabius, illo nimirum qui Isaaci Vossii fuit, optimo codice supra laudato, ́ quem accuratissime cum exemplari Feuardentii contulit Dodwellus, indeque collectas varias lectiones cum eodem Grabio communicavit; Arundeliano, in bibliotheca regiae societatis Londini iam asservato, quem quadringentorum annorum esse arbitratur; et apographo variantium lectionum, quas a losia Mercero olim e duobus MSS. codicibus, nescio quibus, ait Grabius, erutas, idem Vossius Dodwello describendas dederat. Sed neque Grabius neque Vossius neque alius quisquam, praeter Iosiam Mercerum, duos illos codices vidisse se dicit, nec, ubi iam exstent, indicat. Quas vero ex apographo refert eorundem varias lectiones Grabius, secum illae adeo in omnibus fere consentiunt, ut ex uno et eodem codice excerptae esse videantur, aut saltem ex duobus, quorum alter ex altero descriptus fuerit; uterque vero, si duo sint, ex recenti codice, eoque non adeo bonae notae. Et nisi me fallat coniectura, puto Ottho bonianum codicem superius memoratum, esse ipsum autographum ex quo primum transcriptum fuerit apographum, et ex hoc aliud: utrumque vero quum in Iosiae Merceri manus devenerit, ceu totidem diversos codices

« ÖncekiDevam »