Sayfadaki görseller
PDF
ePub

preces quoque ad consecrationem referre. Quae omnia si secum invicem comparemus, differre inter se hic videri poterant nostri, nisi totam rem curatius explicassent, qui ante omnes alios in hoc argumento consulendi sunt, Hen. Höpfnerus et lo. Ad. Scherzerus, ille in Isagoge ad s. coenam p. 112 sqq. hic tum in brev. th. Hülsemanniano p. 864. tum in Syst. Th. p. 389. qui ambo utique asserunt consecrationem eucharisticam non fieri per incantationem quandam magicam a syllabis vocibusque pendulam, quae fere ecclesiae Rom. sit sententia, vel per meram verborum institutionis recitationem, quum consecratio, quae per verba institutionis fit, non sit nude recitativa sed operativa, eiusque vis absoluta haud sit sed hypothetica, ex promissione Christi totoque actu sacramenti dependens, unde et, quod omnino longe est accuratissimum, distinguendum sit inter consecrationem partialem et totalem, destinativam et unitivam, quarum, quae partialis et destinativa sit, per preces verbaque institutionis, et haec ipsa non sine precibus internis recitanda, fiat, totalis vero et haec unitiva tum haec omnia, tum verba consecrationis etiam in distributione efferenda totumque sacramenti actum usumque involvat. Quod dum ponimus, id quoque observamus, B. Lutherum nostrum adeo preces a consecratione destinativa exclusas haud voluisse, ut in formula missae, quam Wittebergae ann. 1523 edidit, ex canone missae precibusque ecclesiae Rom. consecratoriis plura retinuerit. Vid. Opp. Lat. Ien. Tom. II. fol. 589. b. 590. a. Id quod et in Hermanni Coloniensis Bedencken von der Reformation f. 110. observare licet. Nec abs re erit, hic observasse, tempore loannis III. Sveciae regis, in ecclesiis Svecicis introductam fuisse liturgiam quandam sive librum liturgicum ad cynosuram veterum liturgiarum, obstetricantibus Stanislao Hosio, cardinale, Ant. Possevino, Io. Herbesto, Laurentio Norwego et Petro Fechtio, addita tamen repetita corporis Christi oblatione 1), compositam, ubi et canon sive oratio consecratoria exstiterit, ast, quum fraudibus eorum, qui Romanam fidem tum in Sveciam introducere conabantur, regi, Catharinae Jagellonicae marito, commendata fuisset 2), non multo post proscriptam. Adeant, qui imposturae huius liturgicae historiam nosse desiderant, Erici Odhelii theol. Upsal. operis inediti particulam Stregnesiae ann. 1696. 8. editam et in actis erud. Lips. ann. 1697. pag. 82. 83. recensitam. Ceterum, quae circa consecrationem eucharisticam in ecclesia Anglicana habeantur lites liturgiarumque differentiae, in dissert. de oblation. vet. euchar. §. 42. iisque, quae ad liturgiam Grabianam posuimus, luculenter explicavimus, a rev. viro, Sal. Deylingio in sancto Irenaeo evangelicae veritatis confessore ac teste pag. 73. 74. nuper repetita. Sed ne nunc quidem sopita haec controversia apud Anglos est, quum superiore anno Londini prodierit libellus pro restituenda prima Eduardi regis liturgia, ubi xixinois Spiritus Sancti habetur, scriptus sub titulo: Reasons for restoring prayers and directions as they stand in the communion-Ser

1) Vide lo. Baazii inventarium ecclesiae Sueco-Gothorum Lincop. Ann. 1642. editom Lib. 3. Cap. 22. et Dieder. von Staden in praefatione des Kirchen-Hand-Buchs, qui Stadae Ann. 1710. prodiit.

2) Quin ipsemet Rex, si Maimburgio fides, huius Liturgiae auctor exstitit, utpote qui memorante Possevino Ann. 1577. Romanam fidem erat amplexus. Vide Dictionarii Moreriani Supplementum in Jean III. Roi de Suède.

vice of the first English reform'd Liturgy compiled by the Bishops in the 2. and 3. years of the reign of King Eduard VI. sed refutatus in alio quodam, qui inscribitur: No reason for restoring the prayers and directions of Edward VI's first Liturgy by a Non-juror. Quinimo et prima haec Eduardi VI. liturgia denuo prodiit, ita inscripta: The form and manner of consecrating and administring the holy communion, according to the Liturgy of King Edward VI. called the book of common prayer and administration of the sacraments and ceremonies of the Church after the use of the Church of England. London 1717. 8. Denique paucis saltem adiicimus, Picardos quoque sive Waldenses precibus olim consecrasse, quibus Deum rogarunt, ut panem corpus Christi faceret, memorante Seckendorfio in Histor. Luth. scholiis sive suppl. ad indic. 1. num. 58. voce Picardorum col. 2. id quod et confirmat Guido de Perpiniano Lib. 9. de haeresibus, qui narrat, eos non per verba H. E. E. C. M. sed per orationem Dominicam septies repetitam consecrasse, silente tamen, id quod mirum est, hunc ipsorum errorem, qui ceteros omnes diligenter recenset, Aenea Sylvio. Ast calamum hic ponimus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quum Christophorus Matthaeus Pfaffius fragmenta ut ipse loquitur anecdota quaedam in bibliotheca Taurinensi invenisset, eaque ad eos misisset, qui tum temporis Italicis litterariis ephemeridibus operam dabant, ut publici iuris facerent, Scipio Maffeius vir nobilis, ac doctrina, eruditione, veritatisque inquirendae peritia ornatissimus, rei novitate permotus ad celeberrimum Benedictum Bacchini continuo scripsit rationes explicans, quibus ad dubitandum de vero germanoque auctore huiusmodi fragmentorum commovebatur. Quae sane quum Pfaffius audivisset, studuit dubitationibus hisce satis plene facere in praefatione ad eadem fragmenta edita ab ipso Hagae Comitum. At celebris Maffeius Pfaffii responsis minime contentus epistolam alteram eidem Bacchino misit, qua refelleret Christophori rationes: resque non improsperos successus habuit. Pervenit haec quoque ad manus Pfaffii, qui non destitit natam controversiam exagitare, atque adversario suo nervis omnibus etsi non feliciter, non imperite tamen resistere. Scipio non amplius palaestra hac contendere facile voluit tum quod gravissimis occupationibus impeditus non potuit, tum quod alteram epistolam tantum in se virium ac firmamenti habere cognovit, ut non modo Pfaffius, sed nemo ex Pfaffii schola illam refutare ullo modo valuerit. Quod tamen Maffeius non fecit, id proculdubio praestare in animo nobis est non sane momentis eiusdem gravissimis certissimisque nova momenta addendo; sed eadem duntaxat explicando et exponendo. Impellimur siquidem ad hoc efficiendum hominis fama doctissimi, impellimur patriae caritate, impellimur religione, ne canant adversarii nostri (quod audio ex iisdem facere crebro nonnullos) cum Horatio:

Iam Scythae laxo meditantur arcu
cedere campis.

Utque ipsi nos, qui nonnihil in philosophicis rebus valere experti sumus, an in criticis valeamus quidquam probemus te potissimum iudice, cuius est erga me non mediocris benevolentia, studium vero erga te meum, et obsequium erga serenissimam familiam tuam omnium quam maximum ad opus hoc animum applicuimus, nervosque omnes intendimus, ut eidem exitus felix faustusque detur. Quod tum praestitisse cognovero, quum id tibi cognovero placuisse. Quapropter quidquid Maffeius

opposuit, ad certa veluti capita revocare, quoad sciero poteroque, curabo. Facilius namque ex criticae artis praescriptis veluti ex propositionibus et ex ratiocinationibus Maffei ceu ex assumtionibus illius sententiae veritatem colligemus, quam magna cum laude Scipio sustinuit.

Sed ad rem aggrediamur.

1. Si codices, unde opus fuit erutum, in suspicionem venire possint, opus itidem ceu dubium habeto.

Et sane regulam hanc et praescripsere plurimi criticae artis magistri, ut Ioannes Clericus 1) in arte critica auctor lectionis PP. plurimique adhibuere viri criticae artis apprime periti 2). Nam Guilielmus Cave opinatur, capitula, sive praeteritorum sedis apostolicae episcoporum auctoritates: de gratia, et libero voluntatis arbitrio 3), Quesnellum perperam tribuisse Leoni I. R. P. quia id fecit nullo veterum testimonio, nulla vetusti codicis fide suffultus. Praeterea Natalis Alexander nonne affirmavit Eusebium, S. Ephrem, ceterosque Edessenae ecclesiae annales, et monumenta satis non expendisse *), ut iisdem credere debeamus Christi ad Abagarum, et Abagari ad Christum epistolas autographas esse? Fedytus quoque nonne reiecit historiam S. Amabilis a Baileto conscriptam ob id solum, quod ex eo codice hausta fuit, qui iure optimo in suspicionem vocari debet 5)? Ita reiecit Tillemontius opinionem de Barnabae martyrio, quia nititur una Alexandri monachi historia, quem sane multa alia peccasse deprehendit ). Ita Senjoure veluti multi arbitrantur Simeon), quidquid Bernardus de Montfaucon, Maurinus in Diario Italico. affirmat, in dubium vertit ob id unum, quod erravisse illum ait in codicis alicuius antiquitate rimanda, qui exstat Lutetiae Parisiorum publica in bibliotheca societatis Iesu. Ita Turnebius Petrum Victorium satis digna commendatione extollit potissimum quia in explicanda codicum antiquitate diligentissimus fuit $), adeo ut quos antiquos esse dubitavit, eosdem iudicio hominum critico tradiderit. Idem praescripsit Rivetus ex Andreae Hyperii sententia"). Idem tenuit auctor disquisitionis in opera Dionysio Areopagitae tributa. Ergo si codices, unde opus erutum est, in suspicionem venire queant, opus itidem ceu dubium habendum erit 10).

Porro autem Maffeius multiplici ratione ostendit, catenas, unde depromta sunt fragmenta s. Irenaeo adscripta, in suspicionem posse venire. Et primo quidem ex eo, quod generatim catenarum fides dubia sit, ut apparet ex Corderiana, quam multa peccasse certum est, veluti quum Theodoretum appellat, ubi Theodorus erat vocandus, quum Basilii textum quendam laudat, quem ex verbis siquidem, sed collectis omniquaque tanquam ex frustulis compositum fuisse, ratum est. Quae autem hic citantur veluti a s. Ioanne Chrysostomo excerpta, ab iis procul dubio, qui Chrysostomi editionem curarunt in censum falsarum rerum fuere amandata. Sed non errant solum catenae in auctoribus nominandis, errant multo magis in verbis afferendis auctorum, ut ex eadem Corde

3) Proleg. sect. 5.

1) Tom. 2. part. 3. 2) Part. 2. 5) Lett. 3. a. M. Turgot pr. Novemb. 6) S. Bar. Not. 8) Idem tom. 3. p. 139. 9) Lib. 4. cap. 9. et cap. 14.

4) Secul. I. Dissert. 3. 7) Biblioth. Crit. p. 179. 10) Gior. 1708.

riana apparet. Verum quid multa commemoro? Scipio namque id ostendit adeo certe, ut Pfaffius iisdem refragari minime potuerit. Velim autem unusquispiam ita existimet barbaris seculis vel ut aiunt sequiori aetate monachos catenas hasce elucubravisse: quae autem factae sunt collectiones ex pluribus ss. PP. dictis gravibus et cedro dignis, sunt catenis siquidem recentiores, atque ad exemplar illarum factae scholastico seculo, praesertimque concionatorum studiis accommodatae. Quapropter ea PP. ss. opera, quae modo non exstant, tunc quoque amissa erant fere omnia. Unde sanxit doctissimus Massuetus quae ex catenis proferuntur non usque adeo esse certa, ut fidem statim impetrare debeant'). Ait autem diligentissimus Pfaffius fidem ad nauseam usque pertentasse 2) codicum illorum ex quibus traxit fragmenta. Bene est. At proferat quaeso exempla aliqua, quibus et nos certi simus nullo pacto in examinandis iis codicibus quasi oscitantem virum alioqui acutissimum erravisse. Nam certe collectiones huiusmodi sive ex interpretationibus PP. confectae; sive ex selectis quibusdam, et memorabilibus PP. dictis mendosae sunt, et pluribus scatent vitiis, quod de utroque catenarum genere demonstrarunt Possinus, Peltanus, aliique 3): potissimum vero de collectione altera scilicet ex PP. dictis confecta ostendit Bernardus Pezius in dissertatione isagogica ad thesaurum anecdotorum novissimum, quod tamen potest unusquique vel per se ex operibus anecdotis apud Sirmondum commode explorare. Sed novit id quoque Pfaffius, qui aliquando catenas, aliquando collectiones codices illos, unde fragmenta eruit, quae in controversiam vocamus, consuevit promiscue appellare. Igitur non inconcinne Maffeius horum fragmentorum avertiar vertit in dubium.

Secundo loco satis probari non posse, satis autem dubitari posse existimavit Scipio, sintne s. Irenaeo frustula isthaec adscribenda, ex eo nimirum, quod nomen inscriptum habent Irenaei sine consueto additamento illo episcopi Lugdunensis, praesertim quum multi floruerint Irenaei. Quod certe Pfaffius, sequentis canonis veritatem sine ira et studio perpendere si voluerit, ingenue fatebitur.

II. Codicem MS., nomen qui prae se fert scriptoribus multis commune, nisi aliud suppetat argumentum, ex solo nomine huic aut alteri ne tribuito.

Veritas autem huius canonis quamvis ipsa pateat per se, confirmari etiam, variisque exemplis illustrari potest. Nam affirmat Gennadius 4) librum de Ordinatione episcopi, quem Petronius Theodosio adhuc regnante scripsit, a nonnullis non Petronio filio episcopo Bononiensi, sed Petronio patri, qui consulatum cum Arcadio gessit, propter nominis certe similitudinem falso adscriptum fuisse. Ita libros quinque adversus Nestorium, et Eutychen pro defensione synodi Chalcedonensis Vigilii Tapsensis, sive Tapsitani animadvertit Cave sub Vigilii Tridentini nomine aliquoties prodüsse 5): quod nimirum qui editionem curarunt horum librorum nominis similitudine decepti sunt. Ita librum contra Eutychen et Nesto

1) In fragm. s. Iren. Biblioth. Graeca Tom. 7.

2) In praefat. ad ead. fragm. Hag. Comit. 3) Fabric. 4) De Script. cap. 42. 5) Secul. Nestoriano.

« ÖncekiDevam »