Sayfadaki görseller
PDF
ePub

VIII.

QUAE

IOSEPHUS PASINUS

ALIIQUE BIBLIOTHECAE TAURINENSIS CUSTODES
DE IRENAEI FRAGMENTIS A CH. MATTH. PFAFFIO
EDITIS MONUERINT.

(Catalogi MSS. Bibl. Regii Taurinensis Athenaei. Recensuerunt los. Pasinus etc. Taurini 1749. fol. T. I. p. VII.)

Atque hic litteratos homines monitos volumus de fragmentis anecdotis sancti Irenaei, quae supra laudatus Pfaffius edidit Hagae Comitum anno 1715 tanquam ex variis MSS. Codicibus Taurinensibus desumta. Nos enim non ignorantes, quae de hac re scripserat cl. Maffeius, maxima adhibita diligentia intentisque oculis eos omnes perlegimus, in quibus Patrum Catenae haberentur; siquidem ex iis videtur Pfaffius asserere se ea sumsisse: et ne unum quidem verbum invenimus aut aliquid, quod proxime accederet. Pfaffium quidem fraudis et mendacii arguere nolumus, aut quod invida manu folia avulşerit aut quod codices abstulerit. Primum enim summae esset impudentiae; alterum cum non ferendum, tum non effecisset id, quod intendebat; quomodo enim aliis probare potuisset, se vere ea fragmenta ex Taurinensibus Codicibus collegisse. Tertium vero esse nequit, quia ex antiquis regiae bibliothecae catalogis non constat, ullum desiderari Codicem. Forte in ultima non multis abhinc annis Codicum compactione ex incuria et ignorantia bibliopegi aliqua exciderint folia, ubi haec reperirentur fragmenta. Sed cur saltem Pfaffius Codices nominatim non indicavit, unde ea desumsit, quum singuli suis distincti essent notis? et cur scripturae librum ac textum reticuit, cui subiecta esset, quam affert, sancti Irenaei commentatio? Certe id perficere debuisset, ut a se inventis sanctissimi patris fragmentis fidem et auctoritatem conciliaret. Perperam autem confudit πατερικά, γεροντικά, λειμωνάρια, παραδείσους cum Catenis Patrum. Illa enim dicta et facta memoratu digna nobis repraesentant veterum Patrum, eorum praecipue, qui asceticae vitae instituto claruerunt. Hae vero multiplices eiusdem textus scripturae amplectuntur interpretationes, quae in eorum commentariis, aut aliis libris occurrunt.

IX.

CHRISTOPHORI MATTHAEI PFAFFII

ACADEMIAE TUBINGENSIS CANCELLARII

DE CATALOGO MSTORUM CODICUM BIBLIOTHECAE TAURINENSIS EPISTOLA AD CELEBERRIMUM ET LITTERATISSIMUM

VIRUM

IO. ERHARDUM KAPPIUM

LIPSIENSIUM POLYHISTOREM. ')

Desiderasti nuper a summe reverendo D. Cotta nostrate, ut referret mihi, quid editores catalogi Codicum MSS. Taurinensium, hem quam pretiosi! in praefatione de me scripsissent. Ego vero et ipse possideo duo ista volumina, non ita pridem ad me perlata. Multum profecto debet assiduis istis viris respublica litteraria, quod non saltem Codices indicare, sed et pleniorem illorum notitiam dare haud fuerint gravati. Gaudeo florere iam Augustae Taurinorum litteras hebraicas quoque et graecas. Quum primum admitterer, indulgente Serenissimo Sabaudiae Duce magno Victore Amadeo, cuius perpetuum favorem et gratiam expertus fui, ad bibliothecam hanc, archivo regio tum iunctam, curam illius gerebat abbas Machetus, qui mirabatur, me tanto ardere desiderio, illam frequentandi. Quid, aiebat ille, studio teneris, vetustos hos Codices, pulvere et situ squalidos, inspiciendi? Iam enim stat sententia, Codices hosce, qui spatium gratis occupant, quos nemo intelligit vel curat, exigendi ex hoc loco et proiiciendi. Nihil esse addebat, quod attentionem mereatur, quam mensam istam Isiacam et volumina Pyrrhi Ligorii, quae in bibliotheca serventur. Reponebam, vetustos eiusmodi libros MSS. bibliothecarum esse cimelium, quo superbiant; si venia mihi detur, si copia Codices inspiciendi, facile me eorundem pretium determinaturum; meminisse me, Mabillonium post Phil. Labbeum mentionem

1) V. Nova acta eruditorum anno 1752 publicata. Lipsiae. pag. 443 ss.

1

526

IX. CH. MATTH. PFAFFII EPISTOLA

eorum fecisse in Itinere Italico 1). Admissus igitur in superius receptaculum (in inferiore enim exstabant libri impressi) mox observavi, adesse Codices MSS. omnis generis, queis litterae maxime sacrae augeri possint, veniamque nactus, illos nullo ordine dispositos nec ullo consignatos catalogo tractandi non saltem, sed et describendi aliqua, quae inedita noveram, ex quibus eminet epitome Lactantii, martyrium s. Theodori Tyronis, aliaque, descripsi, alia cum editis contuli, et variantes lectiones notavi, denique et pro ratione temporis, quod mihi restabat, et veniae mihi prolixe primum datae postea restrictae catalogum Codicum confeci, quo tamen longe illustrior et plenior est ille, quem docti illi Taurinenses ante biennium dederunt. Nec tempus nec locus mihi suppetiit, volumina scribendi tum. Quin imo et tandem tum illustri viro, Scipioni Maffeio, tum mihi, nescio quo fato, aditus ad bibliothecam non amplius tam liber, ut antea, fuit. Post abitum meum fuere, queis bibliotheca magis patuit, missus et Codicum MSS. praecipuorum index alphabeticus fuit a Iosepho Roma, Ord. Minim. cuius nomen nescio cur dissimulent editores Taurinenses, queis homo imperitus audit, ad cel. Montfauconium, qui illum bibliothecae bibliothecarum Mstorum novae Tom. II. f. 1393 sq. A. 1739 Parisiis inseruit. Vides, caussari eruditissimos viros, qui a. 1749. Augustae Taurinorum catalogum Codd. MSS. bibliothecae huius, quae academiae Taurinensi vel tandem cessit et huius in aedes ex palatio regio translata fuit, varia, tum occasione anecdotorum Irenaei, quae ex Codicibus MSS. Taurinensibus, patrum fragmenta exhibentibus, non praecise eiusmodi catenis, quae explicationes horum et illorum librorum biblicorum, ex his et illis patribus desumtas, continent, vel aliis alius generis collectaneis, ex patribus extractis (non enim varia ista collectaneorum genera confundere licet, vel nos confudimus), descripsimus et Hagae Comitum edidimus, tum quoad epitomen Lactantii, ex Codice MS. Taurinensi erutam, quam Parisiis obstetricante Nourrio vulgavimus. Miror virorum modestiam et humanitatem, aequitate prorsus perfusam, qua nolunt suspicari, vel me anecdota ista, quae tamen, quum tam amice cum impressis Irenaei consentiant, sua radiant authentica luce, finxisse, vel Codices, in quibus iacuerint, abstulisse aut folia excidisse, atque existimare, contigisse forsan, ut in nova compactione Codicum ex incuria et ignorantia bibliopegi aliqua exciderent folia, in quibus haec fragmenta exstiterint. Ego vero, quum scribant, se fragmenta ista Irenaei in nullo Codice Taurinensi adhuc exstante invenisse, licet maximo stu dio omnes Codices evolverint, non possum viris tam doctis et huic negotio apprime attentis quidquam tribuere negligentiae, sed pro eo, quo ipsorum probitatem et assiduitatem colo, affectu feror potius ad credendum, fuisse, qui post meum abitum improbam Codicibus pluribus manum iniecerint. Quod enim aiunt, omnes Codices fuisse numeris suis distinctos dudum et catalogis consignatos, id ego quidem testari non possum, qui nullis numeris distinctos Codices, catalogos nullos inveni, ita ut mirer oppido, qui asseverare possint, omnes adhuc exstare Codices, qui

1) §. 15. ubi haec invenies: bibliotheca palatii multis referta est Codicibus variarum linguarum, sed qui in acervum cum editis congesti sunt ob nuperum incendium, quod multos libros corrupit.

in antiquis notati fuerint catalogis. Iam et in eo catalogo, quem egomet confeci, exstare video, quae in impresso nupero non inveniuntur. Non vacat iam, illa hic exscribere. Quaesivi in catalogo inter alia quoque Origenis philosophumena, sed non inveni notatum Codicem, ex quo collectas variantes lectiones misi olim ad cel. Wolfium, meum quondam in itinere Belgico et Anglicano socium, novissimum libelli huius editorem. Nunquam credideram, fore ut eiusmodi in me vibrarentur tela. Aliam viam ingressus erat vir illustris, Scipio Maffeius, qui tamen et ipse Codices Taurinenses mecum et post me tractavit et avdevtíav saltem horum Irenaei fragmentorum vocavit in dubium. Norunt eruditi, quae in Diario literatorum Italico Venetiis cuso mihi opposuit, quae et peculiari dissertatione, primitiis meis Tubingensibus postea inserta, refutavi. Siluit per annos bene multos vir doctissimus et mea laude maior atque ex acie discessit, donec a. 1734, quo nova Venetiis data operum Irenaei editio fuit, monachum contra me suis sub auspiciis pugnaturum conduceret, Fr. Franciscum Mariam Leoni, qui ad calcem novissimae editionis huius tres contra me epistolas adiecit haud politas admodum, in quibus quum acriter in me invehatur, nec nisi recoctam cramben apponat, refutandis non admodum ero studiosus. Quod ad epitomen Lactantii spectat, quam putant viri docti nimia celeritate a me descriptam fuisse atque a me haud feliciter emendatam, ipsa docet Parisiensis editio, me verba Codicis annotasse semper sub finem paginae. Ast et post hanc denuo contuli illum et exactas lectiones omnes transmisi postea ad Bünemannum, et ante triennium quoque ad Nicolaum Lengletum Dufresnoy theologum Parisiensem doctissimum, qui novam operum Lactantii editionem Parisiis a. 1748 dedit. Haec inspicientibus satis, quod est, faciet. De emendationibus, contra quas et calamum strinxit Davisius, dispiciant eruditi. Quod restat, optandum foret, ut viri eruditi in anecdotis determinandis et auctoribus scriptorum avovýμov indicandis studium, quod poterant, collocassent omne. Descripsi inter alia et acta Theodori Tyronis martyris nondum edita, quae, quum Antverpiam a. 1715 transirem, dedi Iesuitis, acta SS. compilantibus, pergratum ipsis munus. Video etiam, recensere viros doctos Tom. 1. §. 108. explanationem liturgiae graecae, et addere sine ullius auctoris nomine, quem nec nominant ipsi. Sed norunt liturgiarum gnari, esse hunc libellum Nicolai Cabasilae, archiepiscopi quondam Thessalonicensis, quem Graecum dedit Fronto Ducaeus, Latinum Gentianus Hervetus, bibliothecis patrum insertum. Si tempus, quod altioribus negotiis mihi destinandum est, suppeteret mihi, partim ut totum hunc catalogum perlegerem, partim ut eundem cum meo totum conferrem, plura sane mihi occurrerent, partim obelo transfigenda, partim supplenda. Quidquid autem huius sit, multum, uti sub initium fassus sum, praestantissimis viris debet respublica litteraria, quod catalogum MSS. Codicum bibliothecae Taurinensis, quae nunc academica est, pleniorem nobis exhibuere. Habeo adhuc in scriniis meis plura anecdota, e Codicibus Taurinensibus descripta. Si arderem adhuc impetu isto, qui olim me incessit iuvenem, anecdota edendi, darem ista luci. Sed iam senex facile capio, non edenda esse anecdota, nisi quae internum et praecipuum secum pretium vehant. Habui et Chrysostomiana varia, quae cum Montefalconio, postremo operum Chrysostomi editore, communicavi,

528 IX. CH. MATTH. PFAFFII EPISTOLA AD IOAN. ERHARDUM KAPPIUM LIPSIENSEM.

Parisiis quum versarer. Sed quem fugit, nulli patrum plura fuisse supposita, quam Chrysostomo? Rogandi tamen videntur editores catalogi Taurinensis, ut Amphilochii Quaestiones ad Photium cum huius responsionibus, quae in Codice Taurinensi bene scripto exstant, in lucem prodire sinant cum versione latina, ita tamen ut iustum libro constituatur pretium, cuius fragmenta a Wolfio data ipsius ostendant praestantiam.

Atque haec sunt iam, quae desideriis tuis dare volui, celeberrime Kappi, bona pace mea novis actis eruditorum inserenda, si ita visum fuerit, currente abs me calamo scripta Tubingae die 15. Oct. a. 1751.

« ÖncekiDevam »