Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tiones, quibus difficilia Irenaei loca elucidare conaus sum, ac novam capitum sectionem, novaque lemmata et summulas, quibus auctoris scopus et argumentum oculis exhibetur, in quibus omnibus forte nonnihil opis quibusdam fuerit; praeter haec, inquam, accessere quatuor ampliores locupletioresque, quam hactenus prodierint, indices. Primus est graecarum vocum glossarium seu lexicon; secundus latinarum difficiliorum et ab usu communi remotiorum, quarum significata vel Irenaeo seu eius interpreti propria vel non adeo obvia sunt. Tertius est eorum, quaecumque profert Irenaeus, Scripturae sacrae testimoniorum, adnotata etiam, si quae interdum occurrat, in citando uno et eodem testimonio diversitate, ut ea ratione Scripturae sacrae studiosi Irenaei codices sacros cum nostris comparare facile possint, quidve discriminis (levissimi certe) inter utrosque intercedat, observare. Quartus denique, rerum omnium praecipuarum, quae tum apud ipsum Irenaeum, tum in nostris dissertationibus et notis occurrunt; addito etiam in fine altero pro aliorum notis indice.

[ocr errors]

Haec sunt quae de nova hac Irenaei editione praefari visum est. Exposita iam totius consilii mei ratione, ceterum deinceps lectorem non morabor, quin ipse dispiciat, an opus votis et conatis respondeat. Quod si ita sit, unam hanc esse velim laboris mercedem, de ecclesia quidpiam meruisse; cuius iudicio quaecumque a me prodierunt, libenter subiicio, ea omnia emendare ac revocare paratus, quae emendare ac revocare iusserit.

RENATI MASSUETI DISSERTATIONES IN IRENAEI LIBROS.

DISSERTATIO PRIMA,

DE HAERETICIS, QUOS LIBRO PRIMO RECENSET IRENAEUS, EORUMQUE ACTIBUS, SCRIPTIS ET DOCTRINA.

[blocks in formation]

De Valentini patria et stirpe nihil certum, Epiphanio 1) teste, e veteribus exsculpi potest. Quamvis huius haeresin fuse exagitaverit Irenaeus, haec tamen alto premit silentio. Accepisse se ait Epiphanius, sed auditione sola et fama, non tamen, inquit, usque adeo certa, ut dubium levet, illum Phrebonitem esse, ex Aegypti quadam ora. Ubi pro Phrebonitem, cuius loci nulla apud veteres occurrit mentio, legendum contendit Lambertus Danaeus ad August. de Haeres. cap. xI. Pharbaethitem, cuius sententiae calculum adiicit Petavius in suis ad Epiphanium

1) Epiph. Haer. XXXI. §. 2.

notis. Exstat quidem Pharbaethites inferioris Aegypti nomus, cuius caput urbs Pharbaethus, Bubastico et Busiritico fluminibus conclusus, in meridiem vergens, cuius meminere Herodotus lib. II. cap. 166. Strabo lib. XVII. Plinius lib. v. cap. 9. Sed vereor, ut huius nomi situs cum Epiphanio consentiat, qui Φρεβονίτην τῆς Αἰγύπτου παραλιώτην, Phrebonitem ad maritimam Aegypti oram esse scribit. Longius enim a mari distat Pharbaethites nomus, ac, ne propius accedat, intercedunt Tanites et Neut nomi. Quare si quid et mihi coniicere liceat, lubentius apud Epiphanium legerem Phtenotitem vel Ptenetiten. Phtenotes enim Ptolemaeo nomus erat in Aegypti Delta, supra Meteliten, in austrum vergens, nec procul a mari, cuius caput erat Bovros, Butus. Doctissimo Ilarduino idem esse videtur, qui Plinii Ptenethu, lib. v. cap. 9. idque verum nomen esse credit vir in geographicis peritissimus Christophorus Cellarius, quia in calchedonensi synodo, Act. 1. Heraclius Ptenethensis memoratur. Quidquid sit, Alexandriam profectus Valentiuus 1), ibi Grae corum artibus non mediocriter institutus est. Doctissimum enim fuisse scribit Hieronymus in Ose. cap. x. et in Dialogo contra Marcionitas, qui Origeni vulgo adscribitur, ovz euteλǹs àvýg, vir minime vulgaris dicitur. Quin saltem ingenio peracri et in lectione veterum philosophorum ac poëtarum non parum versatus esset, non negabit quisquis ad eius systema ex tam multis tamque abstrusis ideis, partim a se excogitatis, partim aliunde haustis, sed secum invicem utcumque aptatis fabricatum attenderit. In primis philosophiae platonicae, ad quam potissimum mentem appellebant Gnostici omnes, operam dedisse, testis est Tertullianus 2), pluraque ab ea accepta dogmata demonstrant. Quum in Aegypto et praesertim Alexandriae, plurimi Iudaeorum eo tempore vixerint, hinc verosimile putat Ioannes Franciscus Buddeus, in Dissertat. de haeresi valentin. ad calcem Introductionis ad historiam philosophiae Hebraeorum, excusae Halae Saxonum an. 1702. Valentinum eorum philosophia, qualis eo tempore erat, fuisse imbutum. Auctor quidem est Clemens Alexandrinus 3), discipulos eius, ut magistrum commendarent, gloriatos fuisse, eum praeceptorem habuisse Theodadem seu Theudadem quemdam, B. Pauli apostoli discipulum. Sed quis et qualis fuerit ille Theodades, et quanta fides suspectorum hominum narrationi debeatur, non satis

constat.

II, VALENTINI AETAS.

2. De tempore, quo vixerit aut errores suos disseminaverit Valentinus, paullo acrior est inter eruditos disputatio. Dallaeus, ut epistolas Ignatianas, Puritanis omnibus molestissimas, suppositionis argueret, e re sua arbitratus Valentinum iuniorem facere, nullum lapidem non movit, ut Ignatio posteriorem probaret. Nempe quum in epistola ad Magnesianos verbum Dei dicatur ίδιος, οὐκ ἀπὸ σιγῆς προελθεῖν, aeternum, non a silentio progrediens, his verbis feriri vult Dallaeus Valentinianorum Seyyy. Atqui Sige haec, inquit, ante Ignatii martyrium nondum nata. Primus enim, Irenaeo 5) teste, ab ea, quae dicitur gnostica haeresis,

1) Epiph. Haer. XXXI. §. 2. 2) Tertull. de praescr. haer. cap. 7 et 30. 3) Clem. Alex. Strom. I. VII. Edit. Potter. pag. 898. 4) Iren. 1, 11.

antiquas in suum characterem doctrinas transferens Valentinus, sic definivit: dualitatem quandam innominabilem, cuius quidem aliquid vocari inenarrabile, aliud autem Sigen. At Valentinus usque ad Eleutherii pontificatum vitam protraxit, id est, usque ad annum Christi saltem 177. quo hic ecclesiam regere coepit. Quum vero passus sit Ignatius anno Christi 107. quis credat Valentinum tunc iuniorem, si tamen natus esset, dogmata sua cudere vel saltem spargere sic potuisse, ut sanctissimo martyri in notitiam venire quiverint? Sic Dallaeus. At quod veluti certum ex Irenaeo assumit, Valentinum primum omnium Sigen definivisse, falsissimum esse demonstravi in notis ad cit. cap. 11. Et quisquis id asserit, in veterum Gnosticorum historia peregrinus sit necesse est: apud hos enim Bythi et Siges copulatione nihil frequentius, ut fuse et invicte probavit doctissimus Pearsonius II. Part. Vindic. epist. S. Ignatii. Nec illud verius quod supponit Dallaeus, auctorem epistolae ad Magnesianos ad haereticorum Sigen respexisse: oyny pro simplici silentio accipit, hancque vocem to aidios opponit. Vult nempe, verbum Patris aeternum esse, quod nunquam siluerit, nec silentium, ut homines, aliquando ruperit Pater; sed semper locutus, verbum sibi consubstantiale, aeternum proinde, proferre nec coeperit nec destiterit. Sed missis hisce controversiis, quae nostri non sunt instituti, Valentinum citius, quam putant Dallaeus et Blondellus, prima saltem pestiferorum dogmatum rudimenta protulisse, certissima demonstrant argumenta.

3. Scribit Irenaeus 1), Valentinum Romam venisse sub Hygino, increvisse vero sub Pio, nuaoe de ni Iliov, et prorogasse tempus usque ad Anicetum, καὶ παρέμεινεν ἕως Ανικήτου. Consentit et Eusebius in Chronico, ubi certam temporum epocham assignat. Nam ad annum Antonini Pii III. Christi vero 141. Sub Hygino, inquit, Romanae urbis episcopo Valentinus haeresiarches et Cerdo magister Marcionis Romam venerunt. Tum ad annum Antonini Pii VI. Christi vero 144. Pio iam summo pontifice: Valentinus haereticus agnoscitur et permanet usque ad Anicetum. At in Graeco Eusebii paullo aliter: Karà YTEINON Ῥώμης ἐπίσκοπον Ουαλεντῖνος ἰδίας αἱρέσεως εισηγητής, καὶ Κέρδων τῆς κατὰ Μαρκίωνα πλάνης ἀρχηγός, ἄμφω ἐπὶ τῆς Ῥώμης ἐγνωρί Lovto. Sub Hygino Romae episcopo Valentinus propriae haereseos conditor, et Cerdon Marcionis erroris architectus, ambo Romae agniti sunt. Quae tamen non adeo difficile conciliari possunt. Existimo enim Valentinum, quum primum Romam advenit sub initio pontificatus Hygini, catholicam fidem simulasse: nam ea erat, ut observat Irenaeus in praefatione libri primi et alibi, istiusmodi hominum malitia, ut dissimilia nobis sentientes, similia tamen loquerentur, quo facilius abriperent incautos. At vergente ad finem Hygini pontificatu, mentita iniquitas sibi caput attollere coepit, adhuc tamen timidius; donec audacior facta, sub Pio palam erupit. Hinc agnitus haereticus, et ab ecclesia pulsus, in Cyprum insulam, ut ait Epiphanius 2), fugit, ubi ad extremum impietatis prolapsus est, seque in eam, quam tuetur, flagitiorum disciplinam altius immersit. Ibi exitiosae hypothesi supremam manum admovisse, ac demum e vivis excessisse satis probabile. Quo praecise anno diem obierit,

1) Iren. III, 4, 3. 2) Epiph. Haer. XXXI, §. 7.

non liquet. Ex Irenaei tamen et Eusebii verbis certo colligitur, ad tempora Aniceti pervenisse nec diutius vixisse. Haec enim, παρέμεινεν Ews Avixýtov, quae vertit Irenaei interpres, prorogavit tempus usque ad Anicetum, non ulterius prorogasse aperte significant. Quemadmodum idem Irenaeus lib. I. cap. 3. ut diu vixisse Polycarpum indicet, eodem verbo παρέμεινε utitur: ἐπὶ πολὺ γὰρ παρέμεινε, multum enim perse veravit, id est, diu vixit. Emendandus ergo Tertullianus scribens lib. de Praescript. haer. cap. 30. Marcionem et Valentinum neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam romanensem, sub episcopatu Eleutherii benedicti donec ob inquietam semper eorum curiositatem, quam fratres quoque vitabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem cum ducentis sesterciis, quae ecclesiae intulerat, novissime in perpetuum discidium relegati, venena doctrinarum suarum disseminaverunt. Si enim usque ad Eleutherii aetatem pervenisset Valentinus, id procul dubio non omisisset Irenaeus, qui sub hoc pontifice tertium librum suum scribebat; quum maxime novum hinc robur accessisset argumento, quod a novitate haereticorum doctrinae petebat, quos apostolis multo posterius, mediantibus iam ecclesiae temporibus, insurrexisse in suam sententiam demonstrabat. Quae etiam ait in praefatione libri primi, se Valentini discipulorum sententiam, de qua dicturus erat, exploratam habere tum a commentariis, tum a congressibus eorum, qui nunc aliud docent, Ptolemaei videlicet asseclarum; iam tum Valentinum in vivis superstitem non fuisse demonstrant. Sed demum quin Tertullianus gravi anachronismi culpa teneatur, dubitare nos. non sinit, quod Antonini principatum cum Eleutherii episcopatu componat: quum tamen constet, Antoninum vivere desiisse annis saltem quatuordecim antequam romanam sedem conscenderit Eleutherius. Vereor ergo, ut Septimius memoria lapsus Valentinum pro Cerdone scripserit. Quae enim illi tribuit, eadem isti adscribit Irenaeus lib. 1. cap. 4. Nec veterum quisquam alius memoriae prodidit, Valentinum Romae plus semel ecclesia pulsum fuisse; quod Cerdoni contigisse certum est. Quamquam tamen si quis Tertulliani verbis religiosius adhaerens, Valentinum bis ex ecclesia romana eiectum fuisse contenderet, semel scilicet sub pontificatus Hygini finem, iterum vero sub Pio, non adeo repugnarem. At eum in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam romanensem, ibique deinde prima haereseos fundamenta iecisse, quasi a catholica fide nondum recessisset quum Romam advenit, nec alibi terrarum antea agnitus fuisset haereticus; quisquis ex Tertulliano vel cum Tertulliano intulerit, ea asserat necesse est quae cum historiae veritate pugnent.

4. Epiphanius expositis Valentini dogmatibus subiungit §. 7. hunc ea in Aegypto propagasse, tum Romam profectum errorem suum in ea urbe dissipasse, ac demum ad Cyprum delatum, ultimum fidei naufragium ibidem passum, animum omnino depravasse. Diu ergo antequam Romam proficisceretur, catholicam fidem abiecerat; si tamen abiecisse dicendus est, quod forte numquam suscepit. Crediderim enim, illius animum Gnosticorum fabulis iam ab initio Alexandriae imbutum, de nova hypothesi, qua sibi nomen faceret, fabricanda citius cogitasse, quam de veteri religione profitenda. Saltem Epiphanius iam eum ab Aegypto, ubi natus

et educatus fuit, haereticum exhibet, catholicum nusquam. Quam igitur haeresin ibi animo conceperat, ibi et spargere coepit, licet forte tum rudiori penicillo delineatam. Nec Aegypti finibus conclusa stitit venenata doctrina; manavit statim per vicinas regiones, multasque Orientis et Asiae provincias occupavit, sive a Valentino ipso, quum Romam proficisceretur, sive a discipulis eius disseminata. Constat siquidem, quum Iustinus martyr dialogum suum cum Tryphone scriberet, iam tum exstitisse in Asiae provinciis certam et constitutam Valentinianorum sectam, auctoris nomine conspicuam. Disputationem illam cum Tryphone Iudaeo, quae scribendi dialogi occasionem dedit, Ephesi habitam fuisse, testatur ipse Iustinus initio. Quum in decursu sermonis obiecisset Trypho1), audisse se, plures eorum, qui se lesum profiteri dicunt et Christiani nominantur, simulacris mactata manducare et nihil se ex eo capere detrimenti dicere, non negat lustinus; immo fatetur tales esse apud Christianos, qui ita sentirent et agerent. Et sunt eorum quidam, inquit, qui vocantur Marcionitae; quidam vero Valentiniani, Basilidiani, Saturniliani, et alii alio praediti nomine, a principe sententiae quisque nomen obtinens. At quid Valentinianos coram homine Iudaeo Ephesi tum commorante, in Graecia autem et Corinthi, ut ipse ait, plerumque agente, protulisset Justinus, nisi in iis regionibus aeque noti fuissent. et in sectam coaluissent, ac ceteri quos nominat? Paucos ex notioribus Gnosticis appellare satis ad institutum fuisset. Porro habitum ac scriptum fuisse dialogum anno circiter Christi 155. paucis annis postquam priorem apologiam Antonino Pio obtulisset, vulgata opinio est. Monuisse siquidem se affirmat, in laudato dialogo, Caesarem, Samaritanos imposturis seduci in errorem, qui Simoni gentis suae mago parerent: quem Deum esse supra principatum et potestatem et virtutem omnem dicunt. 2) Haec vero quum in citata apologia occurrant, nemini dubium esse pot est, quin post apologiam oblatam scriptus sit dialogus. Hanc autem oblatam volunt anno Christi 150. Asserit enim Iustinus, tum quum scriberet, ante annos centum quinquaginta Christianos asseverare Christum sub Cyrenio natum esse 3). Sed quum ea loquendi formula non adeo certum annorum numerum exprimat, quin addi quidpiam aut detrahi possit, nec aliunde constet quo Augusti imperii anno natum Christum vellet s. martyr, scriptam apologiam anno aerae vulgaris 150. hine liquido concludi posse non video, quum maxime verum Christi natalem annis quatuor solidis aeram vulgarem antevertere, iam certum sit apud eruditos.

5. Citius ergo scriptam apologiam arbitror, non quidem anno 141. ut vult Eusebius in Chronico, sed anno circiter 145. Plura siquidem hanc nostram coniecturam firmare videntur, Primum quod Antinoi recens in Deorum numerum relati, Αντινόου τοῦ νῦν γεγενημένου, meminerit. Porro Antinoi apothesis ab Adriano facta est anno Christi 130. si Eusebii Chronico, vel 131. aut 132. si aliis fides; recentis proinde memoriae, si Iustinum anno 145. scripsisse supponamus. Denique quod in dialogo post apologiam, ut diximus, edito, Trypho nomen et genus

1) fust. dial. c. Tryph. Ed. Otton. T. 1. p. 115. et 116. 2) Ibid. T. II. p. 401. et 402. 3) Ibid, T. I. p. 228-230.

« ÖncekiDevam »