Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in Gabrielis Philadelphiensis Opuscula pag. 146. usque ad 156 Ceterum Marcum haereticum ab apostolica eucharistiam administrandi formula longe abiisse et propria protulisse deliria, nullum est dubium, ac ab ipso Irenaeo in sequentibus memoriae proditum. - Gratias p.147. agere] Veterem interpretem perinde ac Gallasium ferit adnimadversio Billi notantis, verbum euzagiovɛiv hoc loco consecrandi significationem habere, non gratiarum actionis. Et sane haud parum confirmatur ista notio verbis sequentibus: μικροτέρου τοῦ ὑπὸ τῆς γυναικὸς svragiorηuévov, ut et lustini martyris Apol. II. (sive potius I.) pag. 97. ubi εὐχαριστηθέντος ἄρτον καὶ οἴνου καὶ ὕδατος mentionem facit, et pag. 98. ubi sacrum panem et potum tv di εvyñs λóyov τοῦ παρ' αὐτοῦ εὐχαριστηθεῖσαν τροφὴν nominat. Accedit Clemens Alexandrinus lib. I. Strom. pag. 317. de haereticis in sacro calice solam aquam offerentibus scribens: εἰσὶ γὰρ οἳ καὶ ὕδωρ ψιλὸν εὐzagorovou. Alios ut taceam. Neglecta tamen, licet non reiecta, Billii censura, Petavius veterem Irenaei interpretem secutus, evɣaqıorεiv in Epiphanio gratiarum actionem interpretatus est, notans distinctionem isto sensu post ποτήρια οἴνῳ κεκραμένα apponendam esse; ut scilicet haec non cum verbo εvzaquoteiv, sed cum sequenti ἀναφαίνεσθαι construantur. - Ενίαις τῶν γυναικῶν] Haec et quae p. 152. supra de seductione eximiarum feminarum refert Irenaeus, citavit Hie-et54. ronymus epist. 29. ad Theodoram, quae est Epitaphium Lucinii Baetici, ita scribens: Refert Irenaeus, vir apostolicorum temporum et Papiae auditoris evangelistae Ioannis discipulus, episcopus ecclesiae Lugdunensis, quod Marcus quidam de Basilidis Gnostici stirpe descendens, primum ad Gallias venerit, et eas partes, per quas Rhodanus et Garumna fluunt, sua doctrina maculaverit; maximeque nobiles feminas, quaedam in occulto mysteria repromittens, hoc errore seduxerit, magicis artibus et secreta corporum voluptate amorem sui concilians: inde Pyrenaeum transiens Hispanias occuparit et hoc studii habuerit, ut divitum domos et in ipsis feminas maxime appeteret, quae ducuntur variis desideris, semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Hoc ille scripsit etc. Τῶν ἡμετέρων] Ex p.154. hac voce colligas forte, tam Irenaeum, quam istum, ad quem hos adversus haereses libros misit, Asiaticos fuisse. Απολύτρωσιν] Per redemtionem, quam hic et paullo post memorat, certam orationis formulam intelligendam esse, non modo ipse Irenaei contextus, in quo sequitur: άoɛdoɛ Oɛov xтh. ostendit, sed et Iudaici ritus ratio plane confirmat, quam ex viri docti, Iacobi Rhenferdii Disputatione de Redemtione Marcosiorum et Heracleonitarum §. 21. explicatam dabo. Habent scilicet Iudaei formulam quandam precationis vel confessionis potius quam precibus quotidianis interserunt, qua Deum O. M. vindicem suum et redemtorem celebrant; unde eam Geulah, id est liberationem vel redemtionem appellant; cui tantam vim tribuunt, ut si quis ea rite utatur, illi spem certam faciant beatitudinis aeternae.

אמר ר' יוחנן איזהו בן העולם הבא .2 .Codice Berachoth fol. 4. col Dirit R. Ioannes: Quis est filius זה הסומך גאולה לתפלה של ערבית

saeculi futuri? quicunque precibus vespertinis subiungit redemtionem. Ubi voce redemtionis vel liberationis nihil aliud intelligitur, quam for

[ocr errors]

mula de illa liberatione agens. Est autem illa duplex, altera quae matutinis precibus additur, altera quae vespertinis. Quae tempore matutino recitatur, inde ab n (Emet Vejazzibh) incipit, atque ab his initialibus vocibus appellatur. In qua cum saepius mentio fit liberationis, Deique assertoris et liberatio ex Aegypto satis prolixe narratur; tum tandem hac clausula finitur, quae stricte appel

גואלנו יהוה צבאות שמו קדוש ישראל ברוך אתה יהוה גואל :latur

redemtor noster Dominus Sabaoth est nomen eius, sanctus Israelis. Benedictus sis tu, Domine, redemtor Israelis. Vespertinae formulae hoc initium est, (Emeth Veemunah) quae tandem

גואמר כי פדה יהוה את יעקוב וגאלו מיד חזק ממנו ברוך :sic clauditur

Vas

bajo, bau Hn8 Et dictum est, (Ierem. 31, 11.) Quoniam redemit Deus Iacobum et asseruit illum ex manu potentioris ipso. Benedictus sis p.156. tu, Domine, vindex Israelis. — 2 лάqedo̟ɛ] Quod [Billius] ait, istius ad quam redemtio sive precatio directa est, matris nullam superius mentionem factam esse, in eo fallitur. Illam enim nullam aliam hic intelligendam esse, quam Sophiam, quae ultimum inter XXX Aeones tenet locum, et matris Achamoth mater a Valentinianis fingebatur, iuxta cap. 1. huius libri, liquido patet ex fine capitis 18. (21.) ubi de variis Marcosiorum redemtionibus ex instituto agitur, et inter alias hominum in articulo mortis precationes, quibus incomprehensibiles et invisibiles principibus et potestatibus fiant, haec animae e corpore discedentis ad eos, qui circa Demiurgum sunt, oratio refertur: ego sum pretiosum magis quam femina quae effecit vos (i. e. mater Achamoth). Si mater vestra ignorat radicem suam, ego novi meipsum, et scio unde sim, et invoco incorruptibilem Sophiam, nai inαhovpai tir adatov Zogiav, quae est in Patre, mater est autem matris vestrae scilicet Achamoth; cuius ibi sequitur descriptio: et mox in fine istius precationis iterum dicit: Ego autem invoco eius matrem, ἐγὼ δὲ ἐπικαλοῦμαι αὐτῆς τὴν μητέρα. Unde tandem Irenaeus addit: Et de redemtione quidem ipsorum haec sunt, quae quidem in nos venerunt. Πρὸ αἰῶνος] Vetus interpres αἰώνων legit in plurali. Bill. Illius auctoritatem ipse secutus est, ut et Cornarius Épiphani interpres, qui reddidit: mystici ante saecula silenti. Sed parum refert, quomodocunque legatur. Observandum potius, quod vox Alor hoc loco longum aevum, non figmentum Valentinianorum, quod Aeonem vocabant, significare videatur. Ante omnia enim saecula Sigen una cum Bytho exstitisse fingebant, ut ex initio cap. 1. huius libri patet, ubi nota, istis verbis ἐν ἀπείροις αἰῶσι, additum esse χρόνων.

Τὰ μεγέθη διαπαντὸς βλέποντα τὸ πρόσωπον τοῦ Πατρός] Per uɛyén, magnitudines, intelligendos esse angelos, ex hoc epitheto colligitur, quod a Marco angelis expresse adscriptum legitur sequenti pag. 46. lin. 25. ex Matth. 18, 10. Αναστῶσιν άνω τὰς αὐτῶν μορφάς κτλ.] Quaenam sint illae angelorum μορφαί, merito quaeritur. Petavius ipsos angelorum istorum vultus perperam intellexit, indeque in sua Epiphanii versione posuit: Vultus suos in caelum subtrahunt. Significant autem hoc loco formae angelorum imagines, formam eorum repraesentantes, sicuti mox expresse eixóvas appellat auctor istius Marcosiorum precationis, designans spiritales, uti vocabantur, homines,

quos matrem Achamoth ex inspectatione angelorum Salvatoris concepisse, iisque similes peperisse docebant haeretici, supra cap. 1. huius libri §. 8. in fine (cap. 4. n. 5.). Atque exinde facile etiam intelligas sequentia verba: ἃς ἡ μεγαλότολμος usque ad έχουσα. Attractio autem in superiora explicatur paullo post, ubi de Sophia ista matre dicitur: ἀνασπάσασα αὐτούς, εἰς τὸν νυμφῶνα εἰσήγαγε zrλ. quae si cum ultimis §. 12. capitis 1. (cap. 7. n. 1.) verbis conferas, plenum huius orationis sensum plane percipies. Augorégov Αμφοτέρον u] Aliquantum difficile est dicere, quaenam ambo ista sint, pro quibus communem apud iudicem expetit defensionem. Vix tamen dubito, matrem Achamoth, quam uɛyakótokμov ante dixerat et spiritales homines intelligendos esse; ambo enim in thalamum Pleromatis, ubi omnia consummata fuerint, admissum iri docebant supra cap. 1. §. 12. in fine (cap. 7. n. 1.). — Ἐν τοῖς καθ ̓ ἡμᾶς κλίμασι τῆς Podavovoias] Integra Hieronymi [loci a Frontone Duc. supra laudati] verba habes inter testimonia veterum in principio huius operis. Et quatenus is quidem Irenaeum nostrum sequitur, asserens de Marco, quod tractum Rhodanensem haeresi sua infecerit, haud errat, hallucinatus autem est, dum Hispaniarum nobiles feminas addidit, de quibus nihil Irenaeus. Nam fuit quidem Marcus aliquis, Gnosticorum errorum in Hispania disseminator, de quo Sulpitius Severus lib. II. Hist. sacrae cap. 60. scribit: Primus eam (Gnosticam haeresin) intra Hispanias Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphis ortus. Huius auditores fuere Agape quaedam non ignobilis mulier, et rhetor Helpidius. Ast hunc duobus saltem saeculis Marco mago recentiorem fuisse, ex illo ipso Sulpitii loco patet. Nullo enim verbo interposito, citatis subdit: Ab his Priscilianus est institutus, quem saeculo IV. sub Gratiano imperatore et Damaso papa vixisse ex progressu historiae apud Sulpitium liquet et notius est, quam ut probari debeat. Memoratum quoque Helpidium et Priscilianum, ambos laicos, damnatos refert Sulpitius cap. 61. in Concilio Caesaraugustano, quod circa annum 380. celebratum esse ex Tomis Conciliorum constat. Eis φανερὸν ἐξομολογοῦνται] Publicam poenitentiam et satisfactionem in conspectu ecclesiae ex hoc loco colligit Feuardentius; ego vero et confessionem publicam quandoque factam exin demonstrari puto. Cuius usum satis clare quoque docet Origenes Homil. II. in Psalm. 37. (non 32. ut Feuard. citavit), ubi haec habentur verba: Si ergo huiusmodi homo memor delicti sui confiteatur, quae commisit, et humana confusione parvi pendat eos, qui erprobrant eum confitentem et notant vel irrident etc. Si ergo sit aliquis ita fidelis, ut si quid conscius sit sibi, procedat in medium et ipse sui accusator exsistat etc. Item: Si intellexerit et praeviderit (sacerdos) talem esse languorem tuum, qui in conventu totius ecclesiae exponi debeat et cu

rari etc.

MASSUETUS: IIoooέyew avτ@] Desideratur hic aliquod verbum, p.144, forte noinos. Scribit enim Irenaei interpres ad se converti fecit; sic enim legendum, non convertit. Ad se converti] Sic restitui-p.145 mus, iuxta graecum лооσέɣε; sicque restituendum esse dudum monuerat Fronto Duc. In omnibus quidem cum editt. tum MSS. legitur

[ocr errors]

convertit; sed tam manifesto scribarum errato, ut mirum sit id a Feuardentio vel Grabio emendatum non fuisse. Anaxilai enim ludicra] Anaxilai exstitere plures. Nam praeter Anaxilaum seu Anaxilam Messenium, Rheginorum tyrannum, cuius meminere Pausanias in Messen. Iustinus lib. IV. et Macrob. Saturn. lib. II. fuit Anaxilaus historicus, cuius mentionem facit Dionysius Halicarn. initio Antiq. Rom. Alius fuit Anaxilaus comicus, cuius fabulas plurimas citat Athenaeus, qui Anaxilaus dicitur Suidae et Etymologo. Alius denique fuit Anaxilaus medicus, quem laudat Plinius pluribus in locis. Hunc ipsum esse, de quo hic Epiphanius et Irenaeus, haud improbabile videbitur ei, qui utriusque verba contulerit cum iis, quae de illo refert Plinius lib. XXXV. cap. 15. Lusit, inquit, et Anaxilaus eo (sulphure, de quo ibi sermo est) candens in calice novo, prunaque subdiữa circumferens, exardescentis repercussu pallorem dirum, velut defunctorum, offundente conviviis (conviviis hic dictum pro convivis). Ludendi siquidem verbum, quo Plinius utitur, optime convenit cum Irenaei ludricris, et Epiphanii arviois, apprimeque quadrat ad magorum praestigias. Nam ludorum et ludicrorum vox in hac arte propria est. Hinc Minutius Felix, de magis: quidquid miraculi ludunt, per daemones faciunt. Deinde quemadmodum Anaxilaus, ut ex Plinii verbis liquet; sic et Marcus eius imitator, poculo ad magicas imposturas utebatur: adeo ut alter cum altero maximam habeat affinitatem. Scripsisse autem videtur iste Anaxilaus de rebus naturalibus, vel, ut existimat Petavius, de arcanis quibusdam ac miris naturae operibus, ut ex Plinio colligere licet lib. XIX. c. 1. lib. XXVIII. c. 11. lib. XXX. p.116. c. 8. Kengauέva] Vult Petavius distinctionem post hanc vocem apponendam esse, ut ποτήρια οἴνω κεκραμένα, non cum verbo χαριστεῖν, sed cum sequenti άναφαίνεσθαι construantur. Sed malim ego illas voces cum εὐχαριστεῖν construi, quam cum αναφαίνεσθαι. Nam hic vaquotεiv significat consecrare, ut recte vertit Billius, non gratias agere. Vide Dissertationem nostram III. §. 7. init. ubi fusius expendimus quae hic de eucharistia tractat Irenaeus. - Πορφύρεα καὶ ἐρυθρὰ ἀναφαίνεσθαι ποιεῖ] Observat Fenardentius tria Marci praestigiarum exempla hic ab Irenaeo subnecti. Primum paullo clarius explicat Nicetas Choniates lib. IV. Thesauri cap. 6. Ille, ut divus Irenaeus auctor est, vitrea quaedam albi coloris pocula praeparabat: deinde carmine, nescio quo, usus, confestim eorum aliud in rubrum, aliud in purpureum, aliud denique in caeruleum convertebat. Postea confutans istas praestigias addit: Praesentium oculos fascinabat, efficiebatque ut ea, quae conspicerentur, contra se habere viderentur. quam eorum natura ferret. Nec enim pellucida vasorum vitreorum corpora in varios mutare colores potuisset etc. Secundum antem erat, dum ex minore poculo, quod seductis mulierculis porrexerat, multo maius, quod ipse tenebat, adeo explebatur, ut etiam ex ipso supereffundi putarent. Postremum, quando deliria, quae palpitantes et stupentes effutiebant, vaticinia esse sibi persuadebant. Now] Non improbabile censuerim cum Grabio, per ty zάow Marcum intellexisse coniugem Bythi Sigen, quam Charin ab haereticis cognominatam esse, ex principio capitis 1. huius libri apparet. Coniecturam

firmat, quod paullo post ea gratia dicitur, ἡ πρὸ τῶν ὅλων, ἡ ἀνεννόητος καὶ ἄῤῥητος χάρις, quae ante omnia est, ineæcogitabilis et inenarrabilis. Apparere facit] Poculum addidit Feuard. nos ex-p.147. pungimus, quia deest ea vox in omnibus cum editis, tum manu exaratis codicibus et in textu graeco. Satis subintelligitur. Vocatur] Pro invocatur. Sic Horat. lib. I. Od. 2. Quem vocet Divum populus ruentis Imperi rebus? Aaipová tivα лάoedgov] Daemones pa-p.148. Δαίμονά τινα πάρεδρον] redri dicebantur, qui hominibus adsistebant et morbos atque infortunia ab illis avertere credebantur. Magos eiusmodi daemones habuisse adsistentes sibi et obsequentes, quorum ope multa portenta ederent, scribit Tertullian. Apologet. c. 28. Quum illi spiritus ad tutelam duntaxat adsistebant, dicebantur άoɛdoor: quum hominibus somnia iniiciebant, vocabantur ovεigолоμroi: quum eos ad terram elidebant, at deinde tanquam ex morbo comitiali excitati, consulentibus futura praedicerent, appellabantur catabolici. Paredrorum et oneiropomporum meminit Irenaeus huius lib. cap. 23. n. 4. paredrorum et catabolicorum Tertull. lib. De an. c. 28. Τοῦ μεγέθους] Hac voce μέγεθος designari Σιγὴν. sive Χάριν coniicit Grabius: sed rem acu non tetigit vir eruditus. Meye9os angelus est, de quo mox dixit Marcus, quod ὁ Πατὴρ τῶν ὅλων τὸν ἀγγελόν σου διαπαντὸς βλέ πει πρὸ προσώπου αὐτοῦ, Pater omnium angelum tuum semper vi det ante faciem suam. Sic enim angelos paullo inferius describit hic haereticus, τὰ μεγέθη διαπαντὸς βλέποντα τὸ πρόσωπον τοῦ ΠαToós, magnitudines semper videntes faciem Patris. Quod de angelis intelligi fatetur ipse Grabins, probatque ex eo epitheto semper videntes faciem Patris, quod a Marco angelis expresse adscriptum ex Matth. 18, 10. legitur pagina 64. legitur et in verbis quae modo versamus. Horum igitur locus autem tuae magnitudinis in nobis est, sensus est: locus angeli tui in nobis est. Effutiebat enim veterator, ut paulio post refert Irenaeus, se suosque, imagines angelorum, id est, spiritales homines esse, quos mater Achamoth ex inspectatione angelorum Salvaloris conceperat, iisque similes pepererat. - Honestae] Id est, p.149. eleganter cultae, praetextatae, opulentae. Nam, ut observat Asconius Pedianus Ciceronis interpres: Honesti, pro divitibus; vetuste. Kotiooor nuor] Quis sit ille antiquus scriptor quem saepe laudatp.150 Irenaeus, hactenus deprehendi non potuit. Quod incipiat prophe-p.151. tare] Vertendum erat quod prophetatura sit, vaticinia editura sit. Quaecunque evenerint omnia] Gr. tà tνzórta távta, quidquid temere occurrerit, quidquid in buccam venerit. In Merc. II. codd. deest omnia. Vacue] Melius inaniter, et paullo post inani aëre pro vacuo aëre. Calefacta spiritu] Adde ex graec. inani. Quae vacuo aëre] Ita partim ex graeco, partim ex codd. tum editis, tum manu exaratis emendo. In editt. siquidem Erasm. Gall. et Feuard. ac codd. Clarom. Pass. Arund. et Merc. II. legitur quasi e vacuo, ubi quasi e manifesta scribarum incuria scriptum occurrit pro quae. Hoc enim pronomen scribi debuit, tum ut accurate reddatur ψυχὴ κενῷ ἀέρι θερμαινοuév, tum ut verbis legitimus subsit sensus; qui profecto nullus est, si legatur quasi e vacuo, vel ut edidit Grabius quasi vacuo aëre excalefacta est. Ceterum per vacuum aërem intelligitur vanitas.

-

[ocr errors]

« ÖncekiDevam »