ΤΟΥ ΕΝ ΑΓΙΟΙΣ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ ΕΙΡΗΝΑΙΟΥ ΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΛΟΥΓΔΟΥΝΟΥ ΤΑ ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ. SANCTI IRENAEI EPISCOPI LUGDUNENSIS QUAE SUPERSUNT OMNI A. ACCEDIT APPARATUS CONTINENS EX IIS, QUAE AB ALIIS EDITORIBUS AUT DE IRENAEO IPSO AUT DE SCRIPTIS EIUS SUNT DISPUTATA, MELIORA ET ITERATIONE HAUD INDIGNA. EDIDIT ADOLPHUS STIEREN, THEOLOGIAE ET PHILOSOPHIAE DOCTOR, IN UNIVERSITATE LITTERARUM IENENSI ANTEHAC THEOL. PROFESSOR, NUNC DIOECESEOS Tomus II. Ὥσπερ οἱ βλέποντες τὸ φῶς ἐντός εἰσι τοῦ φωτός, καὶ τῆς λαμπρότητος αὐτοῦ μετέχουσιν· οὕτως οἱ βλέποντες τὸν Θεὸν ἐντός εἰσι τοῦ Θεοῦ, μετέχοντες αὐτοῦ τῆς λαμπρότητος. Iren. IV. 20, 5. LIPSIAE, T. 0. WEIGEL. MDCCCLIII. AD OPERA SANCTI IRENAEI EPISCOPI LUGDUNENSIS QUO CONTINENTUR PRAEFATIONES ET PROLEGOMENA ALIORUM EDITORUM TUM COMMENTATIONES AD AUTHENTIAM OPERIS ADV. HAER. PERTINENTES TUM SCRIPTA VIRORUM DOCTORUM QUAE SPECTANT AD IV RENAE FRAGMENTA DENIQUE SELECTAE ALIORUM ANNOTATIONES AD IRENAEI SCRIPTA. ADORNAVIT ADOLPHUS STIEREN, THEOLOGIAE ET PHILOSOPHIAE DOCTOR, IN UNIVERSITATE LITTERARUM IENENSI ANTEHAC THEOL. PROFESSOR, NUNC DIOECESEOS LIPSIAE, T. 0. WEIGEL. MDCCCLIII. Sealy Hunc Apparatum eo consilio adornavi, ut quaecunque tum de ex ternis Irenaci rebus et doctrina tum de singulis eius sententiis a viris doctis disputata satisque digna visa sunt, quae typis denuo exprimerentur, in unum corpus redigerentur. Sed ut hunc alterum Tomum novae meae editioni adiungerem, memetipsum externa quadam caussa motum esse non nego. Etenim quum accepissem, bibliopolas Anglicanos id moliri, ut suis ipsorum impensis editionem Renati Massueti in Germania iterum prelo subjicerent, consentiente viro honestissimo T. O. Weigelio editionis meae rationem ita mutandam esse cognovi, ut, quaecunque offert Massuetiana editio meliora et viris doctis hodie adhuc lectu scituque digniora, eligenda et cum novis rebus, quas ipse dare possim, in meam editionem recipienda sint. Quo factum est, ut multa ex Massueti opere in hunc alterum Tomum reciperentur, alia, quae eruditus monachus omisit, aut quae ei innotescere non potuerunt, hic adderentur. Primum enim praefationes et prolegomena priorum editorum typis expressa reperies. Unam tantummodo disputationem omisi, nempe illam a Feuardentio haud sine ira et studio conscriptam antidota adversus probra et impias criminationes, quibus illustrissimam Irenaei famam lacerare, auctoritatemque vel imminuere vel labefactare conantur novissimi huius temporis haeretici. Semlerus enim iure suo vituperavit Renatum Massuetum, quod cramben istam Feuardentianam repetierit, odiumque inter Catholicos et Lutheranos, Calvinianosque denuo conflare studuerit. Sed vitam Irenaei a Feuardentio adumbratam, quam frustra quaeris in Massueti editione, a nostra abesse noluimus. Tum praefationem et dissertationes praevias a Massueto conscriptas, ex quibus eruditio sagaxque ingenium celeberrimi Benedictini praeclare elucet, nemini, rerum ad eccle |