Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ΤΟΥ ΕΝ ΑΓΙΟΙΣ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ

ΕΙΡΗΝΑΙΟΥ

ΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΛΟΥΓΔΟΥΝΟΥ

ΤΑ ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ.

SANCTI IRENAEI EPISCOPI LUGDUNENSIS

QUAE

SUPERSUNT OMNIA.

ACCEDIT

APPARATUS CONTINENS EX JIS, QUAE AB ALIIS EDITORIBUS AUT DE IRENAEO IPSO AUT DE SCRIPTIS EIUS SUNT DISPUTATA, MELIORA

ET ITERATIONE HAUD INDIGNA.

EDIDIT

ADOLPHUS STIEREN,

THEOLOGIAE ET PHILOSOPHIAE DOCTOR,
IN UNIVERSITATE LITTERARUN IENENSI ANTEHAC THEOL. PROFESSOR, NUNC DIORCESEOS

ISENACENSIS ANTISTES, SOCIETATIS HISTORICAE LIPSIENSIS SODALIS ORDINARIUS,

Tomus II.

2υπερ οι 3λέποντες το φώς εντός εισι του φωτός, και της λαμπρόντος αυτού μετέχουοιι· ούτως οι βλέποντες των Θεών εντός εισι του Θεού, μετέχοντες αυτού της λαμπρότητος.

Iren. IV. 20, 5.

LIPSIAE,
T. 0. WEIGE L.

MDCCCLIII.

AD OPERA

SANCTI IRENAEI EPISCOPI LUGDUNENSIS

QUO CONTINENTUR

PRAEFATIONES ET PROLEGOMENA ALIORUM

EDITORUM

TUM COMMENTATIONES AD AUTHENTIAM OPERIS ADV. HAER, PERTINENTES

TUM SCRIPTA VIRORUM DOCTORUM QUAE SPECTANT AD IV RENAE FRAGMENTA
A CHRISTOPHORO MATTHAEO PFAFFIO TUBINGENSI E LATEBRIS BIBLIOTHECAE

TAURINENSIS QUONDAM ERUTA ET EDITA

DENIQUE SELECTAE ALIORUM ANNOTATIONES AD IRENAEI SCRIPTA.

ADORNAVIT

ADOLPHUS STIEREN,

TUEOLOGIAE ET PHILOSOPHIAE DOCTOR,
IX UNIVERSITATE LITTERARUN IENENSI ANTEHAC THROL, PROFESSOR, NUNC DIOECESEOS

ISENACENSIS ANTISTES, SOCIETATIS HISTORICAE LIPSIENSIS SODALIS ORDINÁRIUS.

LIPSIAE,
T. 0. WEIGE L.

MDCCCLIII.

IR2

PRA E FATI O.

[ocr errors]

Hunc Apparatum eo consilio adornavi, ut quaecunque tum de externis Irenaei rebus et doctrina tum de singulis eius sententiis a viris doctis disputata satisque digna visa sunt, quae typis denuo exprimerentur, in unum corpus redigerentur. Sed ut hunc alterum Tomum novae meae editioni adiungerem, memetipsum externa quadam caussa motum esse non nego.

Etenim quum accepissem, bibliopolas Anglicanos id moliri, ut suis ipso1 rum impensis editionem Renati Massueti in Germania iterum prelo subjice

rent, consentiente viro honestissimo T. 0. Weigelio editionis meae rationem ita mutandam esse cognovi, ut, quaecunque offert Massuetiana editio meliora et viris doctis hodie adhuc lectu scituque digniora, eligenda et cum novis rebus, quas ipse dare possim, in meam editionem recipienda sint. Quo factum est, ut multa ex Massueti opere in hunc alterum Tomum reciperentur, alia, quae eruditus monachus omisit, aut quae ei innotescere non potuerunt, hic adderentur.

Primum enim praefationes et prolegomena priorum editorum typis expressa reperies. Unam tantummodo disputationem omisi, nempe illam a Feuardentio haud sine ira et studio conscriptam: antidota adversus probra et impias criminationes, quibus illustrissimam Irenaei famam lacerare, auctoritatemque vel imminuere vel labefactare conantur novissimi huius temporis haeretici. Semlerus enim iure suo vituperavit Renatum Massuetum, quod cramben istam Feuardentianam repetierit, odiumque inter Catholicos et Lutheranos, Calvinianosque denuo conflare studuerit. Sed vitam Irenaei a Feuardentio adumbratam, quam frustra quaeris in Massueti editione, a nostra abesse noluimus. Tum praefationem et dissertationes praevias a Massueto conscriptas, ex quibus eruditio sagaxque ingenium celeberrimi Benedictini praeclare elucet, nemini , rerum ad eccle

« ÖncekiDevam »