Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PRINTED IN GREAT BRITAIN,

Shin

[ocr errors]

LECTOR I.

DE Consilii nostri ratione perpauca dicenda habemus. Carminibus deligendis, neque editionem Londini anno MDCLXXXIV. confectam, et ab Alexandro Popio, nonnullis mutatis, denuo typis mandatam, neque aliam hujusmodi ullam, sequuti sumus. Multa illa habet, quæ in nostro opusculo desunt; quorum in locum alia sufficienda curavimus. Quædam fortasse desiderabuntur: sed brevi spatio cuncta includi nequeunt; et satis promisso nostro ac recepto factum esse arbitramur, si, quæ delecta sunt carmina, inter optima numerantur. Nonnulli haud paucis aucti prodeunt, Naugerius inprimis, et Flaminius. Archius vero, Capilupus, Bonfadius, Muretus, digni sunt prorsus, qui in contubernium poetarum elegantium adsumantur. Decimum sextum extra seculum minime egredimur; ne quis Poli

tianum, Pontanum, Crinitum, aliosque requirat.

Ceterum, ut poetæ melius intelligi possent, notas ad calcem operis subjunximus, hinc illinc ex libris, qui nobis ad manus erant, progrediente typographorum opera, maximam partem excerptis. Qua in re

nimii fortasse nonnullis videbimur; at contrarii etiam vitii alii nos reos citabunt; haud enim omnia vel magna diligentia investigare potuimus. Vitæ autem poetarum quam brevissime, scriptorum variorum ope, initio operis exponuntur.

VITE POETARUM

BREVITER EXPOSITE.

SANNAZARIUS.

JACOBUS Sannazarius Neapoli natus est anno 1458. A Juliano Maio, celebri eo tempore ludimagistro, Latinis Græcisque literis diligenter imbutus est. Pontanum postea habuit præceptorem ; qui Actium Syncerum eum nominavit. Quum igitur ad eximiam ingenii suavitatem eas artes adjunxisset adolescens, quæ duros etiam et agrestes homines mollire ac mitigare consueve- runt, incidit in amorem formosissima puellæ, nobili genere ortæ, quam Carmosinam Bonifaciam appellabant. Ut autem omnis ejusmodi amor anxius et sollicitus est, variasque animis perturbationes afferre solet, Sannazarius noctes atque dies miserrime afflictabatur. In tanta igitur acerbitate postremum illud adolescenti perfugium relinquebatur, plenis querelarum carminibus modo levitatem suam, modo fortunæ vim atque imperium accusare; quod quidem egregie præstitit magno breviorum poematum numero, hac recentiori Italica lingua scriptorum, quæ maxime

omnium Latino epigrammati respondere existimantur. Quo in genere ita excelluit, ut scriptores fere omnes, quicunque a Francisci Petrarchæ obitu usque ad sua tempora lyricam Italorum poesim excoluerant, de gloriæ possessione deturbaverit. Quum itaque ejus ingenii fama, quæ per omnium fere civium aures pervaserat, in domum Ferdinandi regis pervenisset, Federicus regis filius natu minor, juvenis poetarum studiis mirifice deditus, eum ad se cupide arcessitum, tectis ac sedibus suis recepit, præcipuaque benevolentia prosecutus, in intimis et familiarissimis semper habuit. Ob eandem ingenii præstan

tiam, Ferdinando regi, et Alfonso Calabria duci familiaris factus est. Hunc porro imperatoria laude florentem bello Etrusco secutus, in ejus exercitu militavit. Comitem etiam illi se præbuit ad Hydruntum recipiendum, fugandosque Turcas, qui oppidum illud suis præsidiis occupaverant. Mox quum Ferdinandus pro Hercule Ferrariensi duce, socer nimirum pro genero, contra Sixtum Pontificem ejusque foederatos arma cepisset, idem Alfonsus ad Nomenti Tiburisque expugnationem Sannazarium secum duxit. Si quid autem poetæ sub ipsis pellibus otii relinquebatur, id totum in scribendis epigrammatis consumebat : ita bellicam laudem cum literarum studiis conjunxit. Quum ad Federicum omnis potestas

« ÖncekiDevam »