Sayfadaki görseller
PDF
ePub

22. Et quoniam ea quæ semel in Scholis didicerunt Pastores, e memoria facile excidunt, nisi usu constanti recolantur, ideo collationes theologicas saltem quater, juxta consuetudinem hic ubique vigentem, singulis annis indicendas consulimus in quibus de iis quæstionibus tractetur quæ ad praxim præcipue pertinent. Illis collationibus tum parochi, tum coadjutores, tum etiam Regulares, respondere parati adesse teneantur; nec studio disputandi, sive quæstiones inutiles, aut vanos sermones intermiscendo exercitia theologiæ tam fructuosa perturbare alicui permittatur.

23. Lectioni præterea attendant et suppellectilem librorum ecclesiasticorum sibi comparent; saltem sacra Biblia, et unum integrum Theologiæ cursum, Canones Concilii Tridentini, Catechismum Romanum, et vitas Sanctorum habeant et assidue versent.

24. Hortamur vero omnes Sacerdotes ut a libris romanticis aliisque qui ad passiones inflammandas conscripti sunt, nec non a libris quibus religio ludibrio vertitur, aut in quibus doctrinæ periculosæ insidiose et latenter inculcantur, omnino abstineant.

DE PAROCHIS.

1. Qui ad Ecclesiarum parochialium curam sunt promovendi, tales esse debent "qui idonei sint ætate, moribus, doctrina, prudentia et aliis rebus ad vacantem ecclesiam gubernandam opportunis" (Conc. Trid. Sess. 24, c. 18, de Reformat.). Maximi momenti est ut parochi hisce omnibus dotibus præditi eligantur, atque ad id consequendum forma quædam concursus a Concilio Tridentino est proposita. Verum cum per circumstantias hujus regionis concursus, quamvis optandus, vix introduci possit, Episcoporum hac in re diligentia et zelus est exercendus ut omni cura et prudentia, in tam gravi negotio procedant, eosque seligant ad parœcias regendas quos digniores esse post diligens examen invenerint. Ne vero quis existimet se jus ad parœciam ea tantum de causa habere, quod inter alios sacerdotes sit ordinatione antiquior, declaramus in collatione parœciarum rationem ætatis, morum, zeli animarum, doctrinæ, facilitatis concionandi et aliarum omnium dotum, quæ pastorem populi decent, esse habendam.

2. Quæ de residentia, de administratione Sacramentorum, de Missæ pro populo applicatione, et aliis parochorum muneribus in lege canonica aut statutis provincialibus aut diocesanis definita sunt, accurate observari volumus.

3. Parochus Missam in ecclesia parochiali, nisi legitime impeditus sit, diebus dominicis et festivis de præcepto ordinarie celebrare tenetur; aliter muneri suo non satisfacit.

4. In festis Apostolica Auctoritate reductis apud nos, ex dispensatione Sedis Apostolicæ, parochi missam pro populo applicare non tenentur, habito Episcopi consensu. Non sunt tamen exempti iis diebus ab obligatione missam celebrandi, cum in rescripto Apostolico jubeantur commemorationem populi prædictis diebus in Missa facere. Cum vero sine magno incommodo missæ in pluribus ecclesiis celebrari non possint, supplicandum arbitramur Sedi Apostolicæ ut Parochi ab obligatione celebrandi prædictis diebus eximantur; licet eodem tempore optemus ut Parochi, cum id commode possint, celebrare non omittant.— Vide App. No. 3.

5. Curent parochi ut non tantum diebus dominicis, sed etiam festivis de præcepto, populus ad missam audiendam confluat. Hortentur Fideles ut in diebus festivis prædictis ab operibus servilibus abstineant, et abusus hac in re vigentes corrigant.

6. Nundinæ quæ ex veteri ac recepto usu in diebus festivis fieri solent impediri non possunt. Curet tamen parochus ut populus aliis negotiis impeditus missam non negligat.

7. Parochos hortamur ut speciali quadam ratione curam gerant pauperum et miserabilium personarum,

quæ in suis parœciis degant; prudentia et charitate apud oppressores agant; eosque a pauperibus vexandis dissuadeant.

Diligenti etiam et frequenti visitationi ægrorum provideant. Singulis Dominicis et diebus festivis, volumus ut pabulo doctrinæ christianæ pastores fideles populos enutriant. Hoc officium per se parochi adimplere tenentur nisi legitime impediti fuerint (Conc. Trid.); implere autem debent juxta idem Concilium "cum brevitate et facilitate sermonis".

8. Ad Sacrorum Canonum tramitem prohibemus ne in posterum novæ ecclesiæ sine consensu Episcopi erigantur.

9. Si nova aliqua ecclesia sit ædificanda, volumus, ut ejusdem ichnographia, a perito quodam viro confecta, Episcopo exhibeatur, antequam prima ædificii fundamenta ponantur.

10. Si veteres ecclesiæ sint diruendæ, aut magna ex parte immutandæ, statuimus etiam ut parochus in antecessum debitam licentiam ab Episcopo obtineat.

11. Statuimus præterea ut ubi ædificanda est domus parochialis, res ad Episcopum deferatur, ejusque consensus obtineatur, ne in loco parum opportuno erigatur.

Quod si jam extet domus parochialis, eam dirui vel plurimum immutari, nisi accedat Episcopi consensus, prohibemus; volumus autem ut hujusmodi domus sartas tectasque teneant parochi.

12. Cavendum vero omni diligentia est, ut tituli Ecclesiarum et domorum parochialium ita conficiantur, ut perpetuo ea ædificia in usum debitum conservari possint.

13. Optaret hæc Synodus ut in singulis parociis domus parochiales extarent quibus decem aut quindecim jugera terræ adnecterentur. Parochorum hac in re industriam excitamus.

14. Cum gravissima damna religioni et reipublicæ ex societatibus secretis oriantur, parochos monemus ut maximam diligentiam in eo ponant, ut hujusmodi societates in suis parœciis non instituantur.

15. Cum vero maximopere dolendum sit non paucos catholicos damnatæ societati Liberorum Muratorum nomen dedisse, Parochi eis in memoriam revocent, omnes jure meritoque excommunicationem Summo Pontifici reservatam ipso facto incurrere, qui audent vel præsumunt hujusmodi societates inire, vel propagare, aut confovere, receptare, occultare, aut iis etiam interesse, prout statuit Clemens XII. Const. in Eminenti, roborata ac confirmata a Benedicto XIV. in Const. Providas. an. 1751; a Pio VII. in Const. Ecclesiam. an. 1821; a Leone XII. in Const. Quo graviora. an. 1826; et ab aliis Pontificibus.

Quod si Catholici aliqui in alias societates secretas nominatim a Sede Apostolica non damnatas conveniant, sive juramento sive mera promissione ad

« ÖncekiDevam »