Sayfadaki görseller
PDF
ePub

secretum servandum se obligent, eos parochus ad Episcopum deferat, ut re perpensa gravissimis pœnis Ecclesiasticis contumaces puniantur.

16. Cum nemo militans Deo negotiis sæcularibus se implicat, cumque periculum sit ne ii qui latifundia conducant, tempus in iis colendis quod spirituali populi curæ debitum est, impendant, vetamus ne quis parochus conducat aut retineat plusquam quindecim jugera terræ sine consensu Episcopi.

17.

Vicarii autem parochorum non conducant ullam portionem agrorum, nisi accedat Episcopi

consensus.

18. Ne vero contentiones, lites aut alia scandala ex imprudentia alicujus Sacerdotis oriantur, districte prohibemus, ne quis parochus aut alius sacerdos aliquem præsumat nominatim declarare excommunicatum, nisi prius licentiam hujusmodi declarationis faciendæ in scriptis ab Episcopo habuerit.

19. Vetamus etiam ne quis Sacerdos, quacumque de causa, nomine prolato in aliquem ex altari invehat, aut publice aliquem denuntiet.

20. Hortamur Parochos in Domino præcipua quadam ratione in id operam impendere, ut pueri et puellæ instituantur in rudimentis fidei Christianæ, et omni virtute imbuantur.

21. Parochi vel Coadjutores visitent singulis hebdomadibus, in quantum fieri potest, scholas appro

batas, aut toleratas, quæ in suis parœciis existunt; curentque ut ludimagistri bonum exemplum verbo et opere pueris exhibeant.

22. Caveant ne libri male olentes aut legitime non approbati in scholas introducantur; et si qui dubiæ notæ sint, de iis proprium Episcopum con

sulant.

23. Conentur omnibus viribus impedire ne in suis parœciis erigantur scholæ, quæ ad fidem puerorum labefactandam sint destinatæ; et si scholæ ejusmodi erectæ fuerint, ab iis frequentandis pueros Catholicos prudenter sed efficaciter retrahant.

24. Si scholæ etiam aliquando erigantur, in quibus jura parochi non admittantur, aut ad quas visitandas ipse non admittatur, caveat ut eas pueri Catholici non frequentent.

25. Quod si parochus animadvertat in aliquam scholam ubi catholici erudiuntur, ministros protestantes aut alios heterodoxos admitti ad pueros catholicos, vel protestantes præsentibus catholicis, in rebus ad doctrinam christianam spectantibus examinandos vel docendos, aut ejusmodi jus sibi vindicare, a tali schola, ne periculis exponantur, volumus ut pueri catholici retrahantur.

26. Denique in toto hoc educationis negotio, parochos hortamur ut magna cum prudentia ac zelo se gerant atque ut in rebus difficilioribus, consilium sæpissime cum Episcopo proprio ineant.

27. Ex præscripto Concilii Tridentini, et ad normam Ritualis Romani, registrum teneant parochi baptismorum, et matrimoniorum.

DE COADJUTORIBUS PAROCHORUM,

1. Parochis in Hibernia dantur Coadjutores seu Vicarii ob amplitudinem parœciarum et multitudinem populi. Hi Coadjutores seliguntur ab Episcopo et ab eodem de parœcia ad parœciam removentur.

2. Eorum jura et munera definiri debent ab Episcopis.

3. Tenentur tamen generatim in muniis curæ parochiali annexis parochum adjuvare, ideoque prædicare, Sacramenta administrare, residere, et cætera officia adimplere ad quæ fuerint ab Episcopis destinati.

4. Meminerint Coadjutores Parochum esse rectorem paræciæ, et proinde erga parochos reverentiam et subjectionem exhibeant, illos semper consulant de rebus in parœcia ordinandis, et nihil ipsis invitis innovent, nisi aliter Ordinario visum fuerit. debitus ordo servabitur, contentiones quæ oriri possunt cum scandalo fidelium evitabuntur, et pax

Ita

quæ debet existere inter eos qui vineam Domini excolunt servabitur.

5. Si quod exurgat dissidium inter parochum et vicarium, tota res judicio Ordinarii committatur. Interim causa non finita, cedat Vicarius sententiæ Parochi.

DE EPISCOPIS.

1. Episcopi passim a SS. Patribus Principes Ecclesiæ, Apostolorum Successores et Christi Legati vocantur. Quam difficilia sint eorum munera, Concilium Tridentinum sic explicat-"Optandum est ut ii qui Episcopale ministerium suscipiunt, quæ suæ sint partes agnoscant; ac se non ad propria commoda, non ad divitias aut lucrum, sed ad labores et ad sollicitudines pro gloria Dei vocatos esse intelligant. Nec enim dubitandum est, et fideles reliquos ad religionem innocentiamque facilius inflammandos, si præpositos suos viderint non ea quæ mundi sunt, sed animarum salutem ac cœlestem patriam cogitantes". Conc. Trid. Sess. 25. De Ref. cap. 1.

2. Episcopis id in primis curandum, ut sibi ex præscripto Sancti Pauli attendant. Verum id non sufficit. Cum enim speculatores domus Israel sint

constituti, pro aliorum salute invigilare omnino tenentur. Ante omnia opus est ut assidue laborent ne, quæ humanæ salutis est initium et fundamentum, fides detrimenti aliquid patiatur. Fortiter itaque eorum conatibus se opponant, qui tristissimis hisce temporibus, pauperes inedia, calamitatibus, et miseriis omnibus afflictos, oblata pecunia, seducere conantur. Curent etiam ut populus accurate religionis principia ediscat, utque errores et depravatæ opiniones inter eos non disseminentur.

3. Episcoporum munus est etiam prædicare. Hac de re recolenda sunt quæ Concilium Tridentinum, sess. 5. c. 2. de Reform. præscribit:-"Quia vero Christianæ Reipublicæ non minus necessaria est prædicatio Evangelii, quam lectio; et hoc est præcipuum Episcoporum munus; statuit et decrevit eadem Sancta Synodus Episcopos, Archiepiscopos, Primates, Patriarchas, et omnes alios ecclesiarum prælatos teneri per seipsos ad prædicandum Sanctum Jesu Christi Evangelium...... Si vero contigerit eos legitimo detineri impedimento, viros idoneos assumere teneantur ad hujusmodi prædicationis officium salubriter exequendum". Et alio in loco, sess. 24. de Reform. c. 4. "Cupiens S.

Synodus illud ministerium, quo frequentius possit ad fidelium salutem exerceri, mandat ut Episcopi in aliis Ecclesiis per parochos, sive, iis impeditis, per alios ab Episcopo deputandos, sacras Scripturas divinamque legem annuntient".

« ÖncekiDevam »