Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX.

66

I.

RESCRIPTUM DE TEMPORE PASCHALI.

Hibernenses Antistites ex Concilio apud Thurlesiam habito preces in hunc modum Sedi Apostolicæ exhibuerunt: Tempus Paschale pro tota Hibernia ex indulto Pauli V. a die Cinerum usque ad diem Ascensionis Domini extenditur. Cum vero ob multitudinem fidelium intra illud tempus omnes præceptum adimplere non possint, supplicem libellum Pontifici exhibendum esse arbitramur, ut ulteriorem prorogationem ejusdem temporis usque ad octavam festi SSrum Apostolorum Petri et Pauli benigne concedat”.

Ex Aud. Sanctissimi habita die 4 Maji. 1851. Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina Providentia PP. IX. referente me infrascripto S. Congregationis de Propaganda Fide Secretario, juxta votum EE. PP. ejusdem S.C. benigne indulsit juxta petita; contrariis quibuscumque non obstantibus.

Dat. Romæ, ex Aed. dictæ S. C. de Propaganda Fide, die et anno quibus supra; Gratis, sine ulla omnino solutione quocumque titulo.

AL. BARNABÒ, a Secretis.

5

II.

RITUS SERVANDUS IN EXPOSITIONE ET BENEDICTIONE SANCTISSIMI SACRAMENTI.

1. In Sacristia parentur superpellicea pro Sacerdotibus, si qui adsint pro assistentia, pro clericis, et pro Ceremoniario; funalia ad minus duo, et pro expositione solemniori sex; bireta, thuribulum cum igne, et navicula cum thure et cochleari; cotta et amictus (1) et pluvialis albi coloris pro Sacerdote principali, qui daturus est benedictionem; qui tamen decens est ut paretur amictu, alba, cingulo, stola et pluviali; stola item albi coloris, pro sacerdote, si adsit, qui exponere debet Sanctissimum Sacramentum.

2. In Altari accendantur ad minus duodecim candela cereæ vel plures juxta consuetudinem; præsto sit bursa continens corporale sternendum super mensa ejusdem altaris.(2) Assurgat in eminenti loco ipsius, Tabernaculum, seu Thronus cum superimposito baldachino, in ejusque basi seu plano sternatur corporale seu palla. Crux ab altari move

atur.

3. In Credentia sit charta Orationum, superhumerale album, campanula, et in loco convenienti scala graduata.

4. Hora indicta conveniunt omnes in Sacristia, ibique Clerici assumunt superpellicea; sacerdos principalis, qui debet populo cum sacramento benedicere, paratur cotta, amictu, stola, et pluviali, seu quod magis decet, amictu,

(1) Ceremoniale Episcoporum.

(2) Bursa non est stricte necessaria, et corporale potest præcedenter præparari super mensa altaris, imo pro corporali potest adhiberi simplex palla.

alba, cingulo, stola et pluviali albi coloris;(1) aliquis alius sacerdos, si assistat, assumit superpelliceum, et habet in promptu stolam item albi coloris quam tamen tunc solum adhibet, cum debet aperire ostiolum tabernaculi, et pertractare Sanctissimum Sacramentum. Ita dispositi, facta cruci vel imagini principali profunda reverentia, procedunt hoc ordine. Thuriferarius, et, ubi adest, Navicularius a sinistris Thuriferarii: Clerici cum intorstitiis accensis: Sacerdos principalis, capite cooperto, manibus ante pectus junctis, inter assistentes, si adsint, elevantes extremitates pluvialis. Assistentes operiunt caput, si sint in paramentis. (2)

5. Cum ad altare pervenerint, deposito bireto, omnes genuflectunt, loco quisque suo. Facta ab omnibus brevi oratione, sacerdos assistens, si adest, assumpta stola, (3) ascendit ad altare, sternit corporale super mensam, aperit tabernaculum, genuflectit unico genu, retrahens se paulisper a cornu epistolæ ne terga vertat sacerdoti principali, extrahit capsulam, ex eaque educit lunulam cum sacra hostia, quam reverenter adaptat et collocat in medio radiantis sphæræ, quam adjungit basi; ostensorium claudit, ac spinula firmat

(1) Si expositio Sanctissimi Sacramenti immediate sequatur aliud Officium Divinum, et Sacerdos, pluviali coloris respondentis Officio diei indutus, non recedat ab altari, tunc paramentis non mutatis, velum humerale albi coloris, tempore infra notando, assumatur. Quatenus vero recedat, et expositio habeatur tamquam functio distincta ab officio præcedenti, paramenta albi coloris adhibeantur. Nec tamen improbandus usus assumendi pluviale album pro expositione Sanctissimi Sacramenti, etiam si ipsa immediate sequatur officium cui competit color diversus.

(2) Juxta regulam, Ministri Sacri adhibendi non sunt, nisi cum benedictio datur ab Episcopo vel Cardinali; quo in casu utuntur Dalmaticis absque manipulis.

(3) Si adsint Ministri Sacri, hæc actio fit a Diacono, et tunc opus non est sacerdote assistente.

ne aperiri possit; nisi forsan ipsum ostensorium, vel ejus pars ad hoc expresse formata, in Tabernaculo asservetur. Clauso Tabernaculi ostiolo, collocat ostensorium in medio corporali, genuflectit utroque genu, deinde reponit illud in throno (ceremoniario vel alio clerico scalam offerente, et ipsum adjuvante), faciens profundam reverentiam, descendit ante infimum altaris gradum, retrahens se aliquantisper ne terga sacramento vertat, ibique remanet genuflexus. Præmissa profunda reverentia, surgunt sacerdos et duo hinc inde assistentes, altero ministrante naviculam, altero dexteram pluvialis fimbriam elevante; imponitur de more incensum sine benedictione et osculis; genuflectunt; sacerdos, accepto, sine osculis, thuribulo, statim incensat Sacramentum triplici ductu, facta cum assistentibus qui elevant fimbrias pluvialis, profunda reverentia ante et post incensationem, reddit thuribulum, et genuflexus manet usque ad finem litaniarum, psalmi vel prosæ. Si cantatur, vel recitatur Te Deum,

omnes stare debent, genuflectentes tamen ad illa verba; Te ergo quæsumus, etc.

6. Finitis Litaniis cum versiculis et orationibus ab episcopo probatis, si quæ sint dicendæ, intonanda est a celebrante pars Hymni Tantum ergo Sacramentum nisi adsint Cantores, et præsertim chorus musicorum, "quorum munus est", ait Baruffaldus, "in hoc casu, illa verba intonare”.

7. Dum prædicti Hymni cantantur verba veneremur cernui ab omnibus persistendum est in inclinatione profunda (quæ tamen nunquam sit prostratio) et ad reliquos versus sola perdurabit genuflexio (Cavalerius apud Cardellini de Instruct. Clement. fol. 160). Ad initium sequentis strophæ Genitori, Genitoque surgit sacerdos cum assistentibus, im

ponit incensum et thurificat ut antea; redditoque thuribulo, remanet genuflexus usque ad orationem exclusive.

8. Finito hymno, duo clerici sive cantores, sive sacerdos, intonant versiculum Panem de cælo, etc. (cui per totam octavam Corporis Christi, et tempore paschali additur alleluja). Quo versu et responsorio cantatis, sacerdos surgit, et erectus cantat (sine Dominus vobiscum) Oremus. Deus qui nobis, etc., cum brevi conclusione qui vivis et regnas, etc.(1)

9. His peractis, sacerdos genuflexus utroque genu in infimo altaris gradu, accipit super humeros velum oblongum, quod dicitur humerale. Interea sacerdos assistens, imposita sibi stola (vel Diaconus si Episcopo assistat) ascendit ante thronum, profundam reverentiam facit, deponensque ostensorium e loco eminenti, collocat illud in medio altaris super corporali. Quo facto, sacerdos principalis ascendit, factaque genuflexione utroque genu manibus coopertis extremitatibus prædicti veli, accipit manu dextera nodum, sinistra pedem, ostensorii, et convertens se ad populum, benedictionem cum Sanctissimo Sacramento impertitur.(2) Dum datur hæc benedictio, ipse sacerdos nihil dicere debet, neque licet aliquid interim cantare; possunt tamen organa pulsari suavi ac gravi sonitu, qui sit aptus ad devotionem et venerationem erga Sanctissimum Sacramentum conciliandam. Thuriferarius ter incensat, si id in more est, et ubi non est organi

(1) Forma conclusionis potest esse indifferentur vel qui vivis et regnas in sæcula sæculorum vel qui vivis et regnas per omnia, etc.

(2) Sacerdos assistens, vel ministri sacri, quando adsunt, ascendunt cum sacerdote principali, et remanent genuflexi in ora suppedanei, elevantes fimbrias pluvialis tempore benedictionis. His deficientibus hoc munus implent clerici superpelliceis induti. Diaconus porrigit celebranti ostensorium si is sit Episcopus, aut si facienda sit processio.

« ÖncekiDevam »