Sayfadaki görseller
PDF
ePub

§. 1. De pœna temporali

Propositio. Tota pœna peccati non semper a Deo remittitur simul cum

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Propositio. Satisfactiones, quibus pœnitentes per Christum Jesum peccata
redimunt, sunt cultus Dei; nec aliquatenus doctrinam de
gratia, vel verum Dei cultum, vel beneficium mortis Christi
obscurant

[ocr errors]

Probatur I. ex Scripturis

Probatur II. ex Patribus

Probatur III. ex disciplina pœnitentiali

Objectiones solvuntur

§. III. De operum pœnitentiæ injunctione

Propositio. Claves Ecclesiæ datæ sunt etiam ad ligandum et propterea
sacerdotes, dum imponunt pœnas confitentibus, non agunt
contra finem clavium, nec contra institutionem Christi

[merged small][ocr errors]

358

359

360

361

362

362

363

364

365

366

367

368

370

[blocks in formation]

Propositio. Est in Ecclesia potestas indulgentias concedendi, quæ et

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Propositio. Indulgentiæ valent ad remissionem pœnæ temporalis pro
peccatis actualibus debitæ apud divinam justitiam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Propositio. Thesauri Ecclesiæ, unde dantur indulgentiæ, sunt merita

389

390

393

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Propositio. Extrema Unctio est vere et proprie sacramentum a Christo
Domino nostro institutum, et a Beato Jacobo Apostolo pro-

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

THEOLOGIÆ DOGMATICÆ

TRACTATUS IX.

DE BAPTISMO.

PROLEGOMENA.

1. Gratia Dei, quæ Christi meritis nobis comparata est, tribuitur persæpe, nullo externo adhibito instrumento, ea enim ad orandum excitamur, et orantibus nova dantur subsidia. Cæterum sapientissimus Dominus noster quosdam instituit ritus, quibus vim quamdam ac virtutem cælestem alligavit, quos vocamus Sacramenta, et de quibus jam agendum est.

2. Consueverunt Theologi tractatum de Sacramentis in universum præmittere, ut singula Sacramenta deinceps vindicent. Recentioribus tamen, in Germania præsertim, de singulis prius agendum visum est, ut quæ omnibus sunt communia tandem explicent. Hæc nobis opportunior visa est methodus, vix enim generalia illa principia possunt defendi, quin plurima ex iis quæ ad singulorum sacramentorum vindicias magis spectent proferantur, vel probationes differantur, lectoribus ad posteriores tractatus remis. sis. Idcirco haud novitatis, sed utilitatis studio, hanc insistimus viam : nec tamen negamus methodum antiquorum id afferre commodi, quod prævia notione proprietatum sacramenti, facilius sit de singulis tractare. Ne lectores nostri eo careant, præmittendam duximus brevem earum expositionem, probationes postea, pro occasione nata, allaturi.

3. Sacramenti vox a profanis scriptoribus pro militum jurejurando quo sese militiæ adscribebant; et pro pecunia quam apnd sequestrem deponere solebant litigantes, victori reddenda, usurpabatur. Sed ab ecclesiasticis auctoribus novam mutuata est vim. Latius quidem aliquando sumpta a Scripturæ interpretibus arcanum denotat, sicut eo Tobiæ loco: "Sacra

VOL. III.-2

men tum regis abscondere bonum est,"1 et apud Paulum: "Magnum est pietatis Sacramentum." Signum quodlibet sacrum etiam significat, quapropter crucis signnm ita appellatur ab Augustino. De veteris Testamenti ritibus eo fere sensu adhibetur, quippe qui typi fuerunt et figuræ redemptionis futuræ per Christi mortem. Sed sensu strictiori sacramentum est ritus gratiam animæ impertiens : Græci μvotýlov vocant.

4. Extitisse ab ipsis generis humani primordiis ritum aliquem quo veluti instrumento usus est Deus ad indulgentiam peccati originis tribuendam conjicit Augustinus, eo quod Deus suis in re adeo necessaria deesse non sit censendus. Abrahæ jussum est ut circumcideret se suosque, in fœderis cum Deo initi testimonium: quem ritum post Augustinum plerique existimant remedii habuisse rationem, quo scilicet peccatum originis tolleretur. Cæterum quomodo fæmellis subveniretur non liquet, nec quo pacto maribus pariter ac fœminis ante circumcisionem præscriptam, ut de vi hac ei absque certo aliquo documento tributa sileamus. "Nec ideo tamen, credendum est," inquit Augustinus, "ante datam circumcisionem famulos Dei (quandoquidem illis inerat Mediatoris fides in carne venturi) nullo Sacramento ejus opitulatos fuisse parvulis suis, quamvis quid esset aliqua necessaria causa Scriptura Sacra latere voluerit. Nam et sacrificia eorum legimus, quibus utique sanguis ille figurabatur, qui solus tollit peccatum mundi."5

5. Circumcisio igitur primus noscitur ritus a Deo institutus in fœderis cum Abrahæ, et ejus posteris signum, quo scilicet testatus est se eos sibi in populum peculiarem adsciscere, et promissionum facere hæredes, ea tamen conditione ut eum sancte colerent.

6. Moysis ministerio usus est Deus ut ritus plurimos Israelitis injungeret, quorum plerique divina beneficia commemorabant, vel spem indicabant redemptionis. Agni Paschalis immolatio divinitus servatos Israelitarum primogenitos, ob agni sanguinem superliminaribus illitum commemorabat, dum venturum Redemptorem, agnum verum qui tolleret peccata mundi, significaret iis quorum mens ævi futuri arcana aliquatenus explorabat. De ritibus omnibus dicit Augustinus: "Sacramenta quæ observabantur et celebrabantur ex lege, prænuntiativa erant Christi venturi: quæ cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt; et ideo ablata quia impleta. Et alia sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora."

[ocr errors]

(1) Tob. xii. 7

[ocr errors]

(2) I. Tim. iii. 16.

(3) In Ps. cxli.

(4) Ex latiori vocis usu argumentari solent Protestantes ut probationes ex patribus desumptas infirment; sed voce søla Catholici non innituntur, quæ enim eam comitantur ejus vim, quando stricte sumitur, demonstrant.

(5) L. v. contra Julian. c. xi.

(6) L. xix. contra Faustum, c. xiii.

7. Septem esse novæ legis Sacramenta a Jesu Christo Domino nostro instituta, videlicet baptismum, confirmationem, eucharistiam, pœnitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium, definivit concilium Tridentinum ; qua in re Græcos schismaticos, sectasque Orientales habemus concordes. Non omnia Sacramenta paris sunt dignitatis, vel necessitatis. Eucharistia enim cæteris præstat, quum auctor ipse Sacramentorum in ea adsit, fons omnis gratiæ et sanctitatis: et baptismus præ cæteris est necessarius. Lapsis post baptismum pœnitentia opus est: confirmatio ad robur hominis christiani instituta, haud sine gravi crimine, spernitur: eucharistia districte præcipitur sumenda: extrema unctio subsidio est maximi momenti vita periclitantibus. Ordo non singulis, sed toti Ecclesiæ est necessarius, ut sacra donati auctoritate muneribus in hominum salutem fungantur. Matrimonium nubentibus in Christo gratiæ munera

tribuit.

8. Sacramenta omnia negarunt sæculo secundo Archontici, et deinceps Manichæi. Sæculo decimo sexto Gaspar Schwenckfeldius ejusdem erroris incusatus est. Sequenti sæculo medio Georgius Fox, Anglus, arte sutor, spiritu se duci existimans, externos omnes ritus, subsidiaque salutis rejecit, sectamque conflavit Quakerorum, scilicet trementium, nomine a tremore quo aliquando arripiebantur, Deum colentes, desumpto. Hoc utimur vocabulo, utpote quod ipsi jam agnoscunt, ad eos a cæteris sectariis distinguendos, quin contumeliam, quod absit, velimus iis inferre. In America, quo se contulit Fox, anno 1662, secta habuit progressus, præsertim in hac Pennsylvaniæ provincia, quam Gulielmus Penn, Anglus, genere insignis, et sectæ studio, fundavit anno 1680. Philadelphia, in qua scribimus urbe, plurimos adhue continet Quakeros, divitiis plerumque et morum suavitate spectabiles. Ante paucos annos secta in duas scissa est contrariis studiis partes, Hicks nova propagante placita, quæ Deismum sapere dicuntur. Hicksitæ dicti sunt ejus sectatores, ut a Quakeris aliis discernantur. Hi omnes Sacramenta omnia rejiciunt, Spiritu nos sanctos justosque effici, absque externo aliquo ritu, affirmantes.

9. Plerique novatores duo agnoscunt Sacramenta, Baptismum scilicet et cœnam quibus tamen Lutherani Pœnitentiam adjunxerunt in Apologia Confessionis Augustanæ. "Si Sacramenta vocamus ritus, qui habent mandatum Dei, et quibus addita est promissio gratiæ; facile est judicare, quæ sint proprie Sacramenta. Vere igitur sunt Sacramenta Baptismus, cœna Domini, absolutio quæ est Sacramentum Pœni

(1) Sess. vii. de Sac. can. 1.

(2) Vide censuram Lutheranæ confess. sibi oblatæ, a Jeremia patriarcha Constanti. nop. an. 1575. Vide etiam Conc. Constantinop. anno 1638, et anno 1642, et anno 1672 Vide de sectis Orientalibus Assemannum Compendio Storico vol. iii. Ven, 1736, et Euopliam, auctore Fausto Nairono, Banensi Maronita, Romæ 1694,

« ÖncekiDevam »