Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT I.

DE AQUA AD BAPTISMUM NECESSARIA.

19. Sacramenti nomine intelligitur ritus a Christo Domino nostro institutus, perpetuò servandus, quo gratia ejus confertur. Baptismus primum inter Sacramenta locum obtinet, de quo imprimis agendum erit. Est autem ablutio corporis aqua facta, invocatis Patre et Filio, et Spiritu Sancto, qua quis Deo renascitur.

2

20. Fuerunt primis sæculis qui Baptismum rejicerent, Cajani scilicet ex Valentinianis, et Quintilliani, fœminæ Quintillæ sectatores, uti refert Tertullianus.1 Manichæi, etiam testante Augustino, Seleuciani et Hermiani, qui, uti idem sanctus doctor narrat, ignem adhibebant, uti ad literam implerent quod de baptismo Spiritus Sancti et ignis prædicaverat Joannes." Bogomili sæculo duodecimo Spiritu se baptizari jactantes, Catholicorum baptismum Joannis esse, non Christi, dicebant, utpote aqua collatum. Quakeri, Georgio Fox duce, Roberto Barclaio vindice, prorsus repudiant aqua baptismum, quem ritum dicunt Judaicum, licet eum ab Apostolis, ex œconomia quadam, ad tempus adhibitum fateantur, quin Christi sanctionem et auctoritatem habeat. Christi baptismum Spiritu Sancto interius perfici, nec ullam aquæ habendam rationem docent.

4

66

21. Concilium Tridentinum hac in re hunc edidit canonem : Si quis dixerit aquam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Jesu Christi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, ad metaphoram aliquam detorserit; anathema sit."

(1) Lib. de Bapt. c. i. et 2.

(2) Lib. de hær. c. xlvi.

(3) Mat. iii. 11.

995

(4) "As there is one Lord, and one faith, so there is one Baptism; which is not the putting away the filth of the flesh, but the answer of a good conscience before God, by the resurrection of Jesus Christ. And this Baptism is a pure and spiritual thing, to wit: the Baptism of the Spirit and Fire, by which we are buried with him, that being washed and purged from our sins, we may walk in newness of life: of which the Baptism of John was a figure, which was commanded for a time, and not to continue for ever." Prop. xii. concerning Baptism, Barclay's Apology.

(5) Sess. vii. can. ii. de Bapt.

PROPOSITIO.

Christus Dominus instituit aqua baptismum perpetuo, ad finem usque mundi, ministrandum, qui proinde est novæ legis Sacramentum. Probatur I. ex Christi verbis.

in terra.

22. Apostolos mittens dixit: "Data est mihi omnis potestas in cœlo, et Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. Et Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi." Baptizare Bartıε, juxta vim vocis, et communem Scripturarum usum, immersionem in aquam, vel aqua ablutionem significat, nec ad alium traduci potest sensum, nisi ex contextu a propria et obvia significatione vocem translatam esse constet. Ergo ex Christi mandato aqua baptizare debuerunt Apostoli. Porro perpetuum fore hunc ritum ostendit Christus, se illis ad consummationem mundi adfuturum pollicendo, quum enim id post mandatum baptizandi dictum sit, liquet baptizantibus semper per sæcula omnia Christum adfuturum. Apostolorum igitur successores, illud muneris perpetuò exercentes, Christi mandato comprehenduntur. Sacrum verò esse baptizandi ritum, ad animæ munditiem et salutem directum, ex solemni trium personarum divinarum invocatione colligitur, et ex promissione Christi, se illud peragentibus semper fore præsentem, auctoritate scilicet et gratia; et ex præfatione, qua se omnem potestatem in cœlo et in terris habere professus est, ut cælestis potestatis exercitium Apostolis demandare plane intelligeretur. Ex loco parallelo Marci constat insuper salutis assecutionem baptismi susceptioni alligasse Christum "qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit."

23. Joannes Evangelista refert Christi colloquium cum Nicodemo, Judæorum principe, qui, quum ex prodigiis Christum divinitus missum magistrum agnosceret,"respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei." Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei." Novæ nativitatis necessitatem inculcat Christus, eamque ex aqua et Spiritu Sancto esse declarat, dum explicaret quomodo quis iterum nasci posset. Erat igitur occasio clarius suam explicandi mentem, et verba obvio sensu usurpandi. Hanc ad regnum cœlorum assequendum conditionem necessariam esse ipsum aqua baptismum liquet, quum apud Marcum eam ad salutem requiri dicat.

(1) Matt. xxviii.
(2) Marc. xvi. 16.
(3) Joan. iii. 3.

Præterea Paulus dicit: “secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti."1 De baptismo hic agi satis patet, quum lavacrum dicatur, quo regeneramur et renovamur, Spiritu Sancto in nos copiose effuso. De eo igitur intelligendus est Christus Dominus, dum docet nasci nos oportere denuo ex aqua et Spiritu Sancto. Baptismus idcirco agnoscendus est ritus cui nativitatem nostram spiritualem Christus alligavit, ut aqua abluti, Spiritus Sancti opera, filii Dei habeamur et simus.

Probatur II. ex Apostolorum rebus gestis.

24. Christi Domini mentem de salutis subsidiis ex Apostolorum rebus gestis colligere est; nec enim eam ignorasse, vel violasse, censeri possunt, Spiritu Sancto eis dato ut eos in omnem veritatem induceret. Petrus, a Cornelio centurione accersitus, quum Spiritus Sancti indicia in ipso, et suis, miraretur, exclamavit: "Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt, sicut et nos ?"'* Aqua igitur necessaria erat baptismo, qui ministrandus erat etiam illis qui Spiritum Sanctum jam acceperant : adeo urgebat lex Christi. Tantæ erat necessitatis baptismus, ut Deus dignatus sit cœlestia et divina præbere argumenta gentes ei suscipiendo esse idoneas, ne Judæorum præconceptis opinionibus tanto bono fraudarentur.

25. Totam Ecclesiam, universos scilicet fideles, aqua et verbo mundatam dicit Paulus: "Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ."+ Lavacrum igitur de quo Paulus alias loquitur, fiebat aqua, qua mundati sunt et sanctificati quotquot ea sunt abluti.

Probatur III. ex baptismo quem Philippus diaconus ministravit.

26. Dubitari non potest Philippum, Apostolorum exemplum et auctoritatem secutum, baptismum quem Christus instituit ministrasse. Post colloquium cum eunucho reginæ Candacis, de Christo a vate Isaia prædicto, et de salute per ipsum assequenda, “dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam, et ait eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum." Aqua igitur baptizatus est eunuchus, post fidei in Christum professionem, et postquam baptismum exquisierat, veluti ritum quem ex Christi mandato, Philippo docente, necessarium esse intellexerat.

(1) Tit. iii. 5.

(2) Non veretur Barclaius scribere: Prop. xii. obj. “Although it should be granted, that for a season they did so far mistake it,”as to judge that water belonged to that Baptism (which, however, I find no necessity of granting,) yet I see not any great absurdity would thence follow."

(3) Act. x. 47.

(4) Act. viii. 36.

Probatur IV. ex constanti omnium sæculorum a Christo usu.

27. Epistola quæ dicitur Barnabæ figuras Baptismi quæ in veteri Testamento præcesserunt, explicat: "Et quidem de aqua, scriptum est in Israelitas, quo modo baptismum qui affert peccatorum remissionem, non sunt recepturi."—"Hoc ait; quod nos descendimus quidem in aquam pleni peccatis ac sordibus, inde autem emergimus fructum afferentes, in corde, timorem et spem in Jesum habentes ex spiritu."1

28. S. IRENEUS post mandatum Christi de baptismo relatum, Spiritus Sancti opera enarrare pergit: deinde addit: "Sicut enim de arido tritico massa una fieri non potest sine humore, neque unus panis: ita nec nos multi unum fieri in Christo Jesu poteramus, sine aqua quæ de cœlo est. Et sicut arida terra, si non percipiat humorem, non fructificat: sic et nos, lignum aridum existentes primum, numquam fructificaremus vitam, sine superna voluntaria pluvia. Corpora enim nostra per lavacrum illud quod est ad incorruptionem, unitatem acceperunt; animæ autem per Spiritum. Unde et utraque necessaria, cum utraque proficiunt in vitam Dei, miserante Domino nostro Jesu Christo."2 Liquet ex Irenæi sententia, et fide tunc vigente, lavacrum quo corpora abluuntur necessarium esse ad vitam et incorruptionem.

29. S. JUSTINUS M. in Apologia quam ad Ethnicos imperatores pro christianis misit, refert qua ratione fideles baptismo initientur : " Quicumque persuasum habuerint et crediderint vera esse, qua a nobis docentur et dicuntur, seque ita vivere posse promiserint, ii precari et jejunantes priorum peccatorum veniam a Deo petere docentur, nobis una precantibus et jejunantibus. Deinde eo ducuntur a nobis, ubi aqua est, et eodem regenerationis modo regenerantur, quo et ipsi sumus regenerati. Nam in nomine parentis universorum ac Domini Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi, et Spiritus Sancti, lavacrum in aqua tunc suscipiunt. Dixit enim Christus : "Nisi regenerati fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum.'

[ocr errors]

30. TERTULLIANUS tractatum de Baptismo sic exorditur: "Felix Sacramentum aquæ nostræ, qua abluti delictis pristinæ cæcitatis, in vitam æternam liberamur." Cajanos rejicientes Baptismum veluti hæresim nefandam insectatur, quibus Christianos opponit-' pisciculos' ob nativitatem in aqua designatos: "sed nos pisciculi secundum iz nostrum Jesum Christum in aqua nascimur."4 Hanc nascendi rationem ad Christi legem refert: "Lex enim tinguendi imposita est, et forma præscripta: Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomen Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Huic legi collata definitio illa: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non

(1) Barnabæ ep. § xi. n. 2. 12.

(2) L. iii. adv. hær, c. xix.

(3) Apologia I. n. 61. alias Apol. ii.

(4) De Baptismo. Christiani utebantur voce ixsus symboli et tessere instar, ut Inoovv Χριςον θεον ύιον Σωτηρα, initialibus litteris designarent.

intrabit in regnum cœlorum, obstrinxit fidem ad Baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus ubi credidit, tinctus est."1

31. S. AMBROSIUS animæ munditiem a Spiritu Sancto effici animadvertit, nec enim qui balneo utitur mundatur: "Hinc cognosce quod aqua non mundat sine Spiritu. Ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sint, aqua, sanguis, et spiritus. Quia si unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid est enim aqua sine cruce Christi? Elementum commune, sine ullo sacramenti effectu. NEC ITERUM SINE AQUA REGENERATIONIS MYSTERIUM EST: Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei.' Credit autem etiam catechumenus in cruce Domini Jesu, quia et ipse signatur: sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, remissionem non potest accipere peccatorum, nec spiritalis gratiæ munus haurire."

994

[ocr errors]

32. De sæculorum posteriorum usu adeo constat ut testimonia referre superfluum videatur. Omnium vox haberi potest illa Augustini: "Tolle aquam, non est baptismus.' Barclaius nonnisi paucos, sæculo undecimo, recenset qui baptismum rejecerint, Manicheismi, uti fatetur, incusati et damnati.

OBJECTIONES SOLVUNTUR.

33. Obj. 1. Probatio ex Christi mandato nititur usu recepto vocis baptizandi: sed si quid valeat, immersio habenda erit prorsus necessaria, nam ita accipiebatur, juxta vim ipsius vocis.5

Resp. Vox illa plerumque pro immersione accipiebatur: attamen ablutio aqua quocumque modo facta, etiam ea designabatur, quapropter qui lustrali aqua, pro legis præscripto, aspersus fuerat ut mundaretur, baptizatus -Barrisoμevos ab auctore Ecclesiastici dicitur : constat autem usum auctorum Judaicorum, magis quam profanorum in vocum vi, prout in novo Testamento usurpantur, definienda esse respiciendum. Cæterum non agitur impræsentiarum de modo baptizandi, utrum scilicet aspersio vel infusio baptismi habere possit rationem; ideoque satis erit monstrasse Vocem qua Christus usus est, vi sua nativa, et usu communi, aqua ablutionem designare.

34. Obj. 2. Christus alio in loco baptizandi voce sensu translato usus

(1) Tertullian. lib. de bapt.

(2) L. de his qui, initiantur, c. iv.

(3) "I know there are divers of those called the Fathers, that speak much of waterbaptism, calling it, characterem Christianitatis.'" Prop. xii. Obj. 6.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
« ÖncekiDevam »