Sayfadaki görseller
PDF
ePub

est: "Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?"'1

Resp. Translatus ille sensus satis colligitur ex adjunctis: quum enim Christus aqua jam a Joanne ablutus fuisset, deinceps non amplius abluendus, loqui intelligebatur de ærumnis quæ eum manebant, quæ pelagi instar eum veluti obruturæ erant. In mandato autem Apostolis dato dum in universum mundum mitterentur, ipso in cœlos jam ascensuro, nullus est metaphoræ locus, sed verba sensu usitato et noto sumenda omnino sunt.

35. Obj. 3. Christus suum baptismum designavit Spiritus Sancti, eumque distinguendum docuit a baptismo aqua quem Joannes administravit: “Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies." Ita Apostolos ante ascensionem suam allocutus est, qui ipsi non alium baptismum suscepisse noscuntur.

Resp. Eo loci Christus de Spiritu Sancto post paucos dies in Apostolos illapsuro locutus est. Illum illapsum baptismum' vocavit translato sensu, ut significaret copiam donorum cœlestium quibus affluerent. Eum a Joannis baptismo, aqua tantum constantem, meritò discrevit; nec enim aqua sola in eo adhibenda erat, sed vis divini Spiritus, ignis instar, ostendenda. Mittens autem Apostolos ut baptizarent, non potuit intelligi de baptismo Spiritus Sancti, quia de eo siluit prorsus, et ipsorum non erat divinam illam vim in animam exerere, quæ ipsius Spiritus est. Igitur obviæ vocis significationi inhærendum est, et baptismus aqua agnoscendus, cui tamen Pater, Filius, et Spiritus Sanctus sua virtute adsint. Quod autem non legatur in Scripturis Apostolos ipsos fuisse aqua baptizatos, non probat eos baptismum non suscepisse, quum nec Christi nec Apostolorum res gestæ omnes referantur. Cæterum penes Christum erat eos a baptismi lege eximere: quod tamen eum fecisse non est verosimile. Dicimus igitur cum Augustino: "Non omnia quæ facta sunt etiam scripta inveniuntur, verumtamen facta esse ex cæteris documentis probantur. Scriptum est quando baptizatus sit Apostolus Paulus, et scriptum non est quando baptizati sint alii Apostoli: verumtamen etiam ipsos baptizatos intelligere debemus: quemadmodum scriptum est quando baptizatæ sint plebes ecclesiarum in Jerusalem et Samaria, quando autem baptizatæ sint aliæ plebes gentium, quibus Apostoli epistolas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas baptizatas utique minime dubitamus propter illam Domini sententiam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum cœlorum.' Porro Evodius qui Antiochenam Ecclesiam primus rexit, si Apostolum Petrum excipiamus, in epistola rò pus inscripta, retulit Christum Petrum suis manibus baptizasse: "Christus," inquit, "manibus ipse suis Petrum tantummodo baptizavit: Petrus porro Andream

[ocr errors]

993

(1) Luc. xii. 50.

(2) Act i. 5.

(3) Aug. ep. cclxv. alias cviii. ad Seleuciam.

[ocr errors]

et filios Zebedæi : ii deinceps reliquos apostolos. Septuaginta autem illos Petrus et Joannes, theologus dictus, baptizarunt." Habetur testimonium hoc apud Nicephorum. Clemens Alexandrinus id etiam suo libro dicto Hypoty poseon inseruit.”

36. Obj. 4. Apostoli nonnisi a Christo baptizari potuerunt, qui tamen neminem baptizavit; quum enim retulisset Joannes rumorem ad Pharisæos perlatum Jesum baptizare, animadvertit: "quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus."

Resp. Jesum ipsum quosdam baptizasse constat ex Joannis relatione: "Venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat." Quod postea dicit intelligendum est de plurimis deinceps baptizatis, quos discipulorum opera eum suscepisse ritum adnotat. Non alia videtur ratio cur Joannes, ex sua sententia loquens, nullaque adjecta explicatione, Jesum baptizasse jam affirmaverit. Optime igitur Cornelius a Lapide adnotat Christum baptizasse "non tam per se quam per suos discipulos, quos tamen ipse prius baptizabat."5

37. Obj. 5. Joannes suum baptismum aqua collatum a baptismo Christi, qui fit Spiritu Sancto, omnino distinguit: "Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu Sancto.""

Resp. Humilis Christi præcursor agnovit se nonnisi aqua baptizare, quippe qui non potuit ritui illi ullam indere vim; Christum autem in Spiritu Sancto baptizare, quia gratiæ est auctor. Id de gratia quæ pœnitentibus collata est occasione baptismatis Joannis intelligere licet, sicut de baptismo a Christo instituendo, qui jure optimo designatur Spiritus Sancti, ob divinam virtutem illi insitam. Cæterum aqua, veluti instrumento, conferri hanc gratiam liquet ex Christi verbis ad Nicodemum, et ex Apostolorum rebus gestis.

38. Obj. 6. Baptizare idem est ac initiare cognitione Evangelii, ideoque in cultores Patris et Filii et Spiritus Sancti jussi sunt Apostoli ut initiarent quos docerent, quin aliqua facienda esset corporis ablutio.

Resp. Nullo exemplo probatur initiandi significationem huic voci convenire, quod enim profertur a nonnemine, est quod in quæstione versatur testimonium. Equidem omnibus fatentibus vox in aquam mergere significat; et ad ablutionem quamcumque designandam a scriptoribus judaicis et christianis, haud inusitata licentia, usurpatur. Sed alius quicumque sensus ei tribui non potest nisi translatus. In mandato hujusmodi alienus

(1) Hist. Eccl. 1. ii. c. iii.

(2) L. 5. Hypotyp, apud Joannem Moschum in Prato spirituali c. clxxvi.

(3) Joan. iv. 2.

(4) Joan. iii. 22.

(5) Comment. in locum.

(6) Joan. i. 33.

[ocr errors]

sensus quærendus sane non est, mandata enim legesque verbis claris obvioque sensu solent ferri.

89. Obj. 7. Verba Christi commode explicantur de doctrina cum potestate Spiritus conjuncta; non enim docere tantum, sed baptizare jubentur, in id scilicet totos incumbere ut divina Spiritus gratia auditorum corda tangat et convertat ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum :1 się tò övqua, in virtutem et potestateni eorum; hæc est enim verborum vis juxta Scripturarum usum. De ablutione nihil dicitur.

Resp. Baptizare, uti diximus, abluere mergendo significat, nec ad doetrinam potest referri, de qua Christus Apostolis mox antea mandaverat : μantevoate. Translati sensus nullum datur indicium, quamvis enim nomen virtutem et potestatem designet sæpius in Scripturis, tamen nullus occurrit locus in quo baptizare in nomen, docere cum potestate significet. Quum Petrus dixisset aquam non posse denegari ut baptizaretur Cornelius cum suis, "jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi ;" quod de ablutione aqua facta omnes, ne Quakeris ipsis exceptis, intelligunt. Porro si velint Apostolis mandatum ut Spiritu Sancto baptizarent, id absonum est, nam Dei est tangere corda, hominis externum præstare ministerium. 40. Obj. 8. Apostoli revera baptizarunt Spiritu Sancto; sermo meus, inquit Paulus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione Spiritus et virtutis."5 Et alias: "Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto."

66

Resp. Apostoli prædicarunt, a Spiritu Sancto moti, et Spiritus sua gratia permovit audientium corda, ut crederent in salutem, imo et prodigiis testimonium præconibus suis perhibuit: sed Apostoli nequaquam baptizasse Spiritu Sancto dicendi sunt, quum hoc sit animam ipsam sanctificare, quod divini Spiritus est opus.

41. Obj. 9. Paulus ad Romanos scripsit: "Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos." Corinthios a se genitos in Christo Jesu dicit: "Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui."s Ergo non repugnat ut dicantur Apostoli Spiritu baptizare.

(1) "Baptizing with the Spirit is somewhat further than teaching or informing the understanding, for it imports a reaching to and melting the heart, whereby it is turned as well as the understanding informed." Barclay, Apology, Prop. xii. § viii.

(2) Ps. liv. 3. Cant. i. 3. Prov. xviii. 10. a Barclaio cit.

(3) Act. x. 48.

(4) "This fact, as stated by the sacred historian is fully admitted." Essay on Baptism, by Enoch Lewis, Philadelphia, 1839.

(5) I. Cor. ii. 4.

(6) I. Thess. i. 5.

(7) Rom. i. 11.

(8) I. Cor. iv. 15.

Resp. Ministerio suo recte dicuntur Apostoli gratiam impertiri, hominesque gignere Deo, quia ea præstant quibus Christus divinam alligavit virtutem. Ideo dici possent baptizasse Spiritu Sancto, quatenus aqua abluerunt homines, Spiritu Sancto simul emundante animam. Sed repugnat ut baptizent Spiritu Sancto, corda sanctificando, quod dicendum foret si aqua baptismus in mandato non intelligatur.

42. Obj. 10. Apostoli, tamquam instrumenta Christi, baptizare Spiritu Sancto dicuntur, tum ordinaria, tum extraordinaria ratione.1 Pariter dæmonia ejecerunt, mortuos suscitarunt, aliaque patrarunt prodigia, non sua, sed Christi potestate. Verbum prædicantes, vi quadam ac efficacia Spiritus comitante, corda converterunt, ideoque ordinaria ratione spiritu baptizasse dicendi sunt; extraordinaria autem, dum manuum impositione Spiritus dona conferrent, vel etiam dum Spiritus indicia manifesta darentur, iis concionantibus. De ordinaria illa Spiritu baptizandi ratione loquitur Paulus, dum Galatis se ministrare Spiritum dicit: "Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutis in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei ?””” Extraordinariam rationem in eo videre est, quod Petro edocente Cornelium suosque contigit: "Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum."8 Sic etiam de Petro et Joanne refertur: "imponebant manus super illos" (Samaritanos) "et accipiebant Spiritum Sanctum."4

Resp. Apostoli jussi sunt baptizare, quin adjicerentur voces illæ Spiritu Sancto, quæ proinde nullatenus admittendæ sunt, ut opus sit excogitare rationem seu ordinariam, seu extraordinariam, qua Spiritu Sancto baptiZasse censeantur. Cæterum Apostolos, tamquam Christi instrumenta, dare posse Spiritum Sanctum non negamus, eos scilicet peragere ritus, quibus Christus Spiritus sancti dona impertiri voluit. Haud tamen baptizarunt Spiritu Sancto prædicando, nam concionibus hanc non alligavit virtutem Christus, sed ipse sibi servavit munus mentem illustrandi cordaque tangendi, pro occultis et æquissimis judiciis suis, demandato Apostolis docendi munere. Quod autem Paulus dicat Galatas accepisse Spiritum ex auditu fidei, significat occasione prædicationis Apostolicæ Spiritus dona illis collata, accepto scilicet baptismo et manuum impositione facta, prout Petrus pollicitus est Judæis sua concione ad pœnitentiam et studium salutis commotis. Qui autem tribuit Spiritum, et operatur virtutes, ipse est

(1) Objectionem mutuamur a libello: "A Treatise concerning Baptism," &c. by J. Pike. (2) Gal. iii. 2.

[blocks in formation]

Deus, nec enim Apostolus se tribuere Spiritum innuit, sed Deo suum servat honorem. Petro prædicante Spiritus Sanctus se cordibus audientium illapsum esse manifestavit, qui Spiritu Sancto baptizati idcirco dicuntur: sed absit ut Petrus dicatur eos divino illo Spiritu baptizasse, nam dona illa tribuit, et miros illos effectus "operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult." Non fuit penes Petrum facere concione sua ut Spiritus illaberetur, quod ad divinam voluntatem prorsus referendum est. Quod autem Samaritani, eo et Joanne manus imponentibus, Spiritum Sanctum acceperint, non potest baptizandi munere Apostolis demandato intelligi, jam enim a Philippo baptizati fuerant. Igitur nec ordinaria, nec extraordinaria baptizandi Spiritu Sancto ratio exquirenda est, ut mandatum explicetur, sed simplici vocis acceptationi inhærendum. Comparatio a miraculis deducta non valet, Apostoli enim ea recte dicuntur patrasse, quia eorum operâ facta sunt: sed baptismus Spiritu Sancto directe respicit animæ sanctificationem.

43. Obj. 11. Nullam verborum formulam præscribi Christi mandato liquet ex libertate quam sibi sumpserunt Apostoli, baptizandi scilicet in nomine Jesu, quin unquam baptizasse dicantur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ergo in Jesu discipulos adsciti sunt credentes, aqua quidem nonnumquam ex prudenti economia abluti, sed plerumque Christi tantum baptismo, Spiritu Sancto scilicet emundati.

Resp. Baptismus in nomine Jesu intelligebatur ille quem Christus instituit, quique Spiritu Sancto, una cum Patre et Filio, invocato conferebatur, adeo ut quum quidam baptizatos se profitentes Spiritum Sanctum ignorarent, quæreret mirabundus Paulus qua ratione baptizati fuerint. Certior factus eos Joannis baptismum tantum accepisse, de Jesu, cujus adventui Joannes populum ritu illo præparaverat, eos edocuit, et baptismum quem Jesus instituit iis administrandum curavit: "his auditis, baptizati sunt in nomine Jesu."4 Quod sacer auctor non retulerit verborum formulam ab Apostolis adhibitam contigit, quia res gestas breviter narravit, ritibus sacris haud descriptis enucleatius. Sed de verbis usurpatis nulla potest esse dubitatio, si mandatum respiciatur, et constans Ecclesiæ per

omnia sæcula consuetudo. '

44. Obj. 12. Si Christi ad Nicodemum sermo de ablutione aqua facienda intelligeretur, sequeretur neminem posse regnum cœlorum ingredi, qui aqua baptizatus non fuerit: id autem nequidem a Catholicis affirmatur, qui fatentur martyres, aqua non ablutos, suo sanguine baptizari, et alios qui cupiunt aqua ablui baptismali, cælestem posse adipisci gloriam, si pœni

(1) I. Cor. xii. 11.

(2) Act. x. 48.

(3) Barclay, Apology, Prop. xii. § viii. Objectio hæc contra verborum formulam eo dirigitur, ut aqua adhibita denegetur.

(4) Act. xix. 5.

« ÖncekiDevam »