Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tentes, et Deum diligentes e vivis erepti fuerint, antequam susceperint baptismum.

Resp. Sententia illa Christi, prout sonat, accipienda est, et spe salutis privat qui ex aqua et Spiritu Sancto non renascatur. Cæterum ex ea renasci meritò censetur, qui ea vehementer cupit ablui, apud Deum enim sincera animi voluntas pro re ipsa accipitur, quoties externa deest occasio. Martyres idcirco aliique morte prærepti, dum cupiunt baptismum, ingrediuntur cœlorum regnum, quia ea gaudent nativitate quæ lavacro contingit. Quod si de iis sit sermo qui baptismi institutionem ignorant, vel desiderium concipere nequeunt, sanguis Christi causa fusus, hostium fidei furore, meritò habetur lavacri instar. Præclare Augustinus: "Quicumque etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum cœlorum,' alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter dixit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cœlis est.' Et alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.”1

6

6

45. Obj. 13. De Spiritu tamquam aqua Christus alibi locutus est, uti certiores nos facit Joannes: "Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.'

Resp. De Spiritu divino, Apostolos replente, a quo veluti a fonte cælestis doctrinæ aquæ fluerent, Christus locutus est. Ipsum Spiritum non dicit aquam, sed cælestia dona quibus credentes, præsertim Apostoli, augerentur, aquis quibus fœcundaretur orbis terrarum adsimilat. Hæc figura ex serie orationis satis patet, sitientem enim ad se vocavit Christus, ut biberet, credendo scilicet divinam doctrinam hauriret, et ita aliis ipse fieret fons salutis. Prædixerat Isaias: "Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris," " homines ad bibendum vocaverat: "Omnes sitientes veníte ad aquas." Præterea explicata est figura ab Evangelista, qui tamen nihil dixit quo aqua priori loco Spiritum Sanctum designaret.

46. Obj. 14. Christus aquam siluit, dum suam mentem magis vellet explicare, de sola Spiritu nativitate verba faciens: "Quod natum est ex Spiritu, spiritus est," et venti flantis, ex qua parte, vel quo, nescimus, adducta similitudine, addit: "sic est omnis qui natus est ex spiritu."

(1) De Civ. Dei l. xiii. c. vii.

(2) Joan. vii. 38.

(3) Isaiæ xii. 3.

(4) Ibidem lv. i.

(5) Joan. iii. 6. 8.

971

Resp. Semel explicata a Christo ratione qua quis iterum nasceretur, opus non erat eam iterum inculcare. Perrexit ergo ostendere secundam nativitatem omnino requiri, quin modum repeteret: "Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.' In hanc vitam nascimur, a parentibus geniti, sed ad vitam æternam capessendam ex Spiritu nascamur oportet. Divini illius Spiritus in cordibus nostris motus experimur, quin eorum auctorem semper agnoscamus. Sic omni qui natus est ex Spiritu contingit, scilicet miro Spiritus impulsu et opere fit filius Dei. Ad venti similitudinem quod attinet, non constat vocem spiritus ventum eo loci designare, quum potius ex serie orationis idem Spiritus de quo mox locutus fuerat Christus sit intelligendus, præsertim quum voluntas ei tribuatur, quæ vento, nisi sensu minus proprio, haud convenit. Ita plerisque patribus visum est. Quod si Chrysostomo, Cyrillo Alexandrino, aliisque ex veteribus, cum tota turba recentium interpretum Protestanticorum, assentiamur, venti comparationem illic agnoscentibus, nihil inde contra aquæ necessitatem, quum nativitas Spiritu fiat, gratiæ motibus occultis, sed aqua veluti instrumento.

47. Obj. 15. Christus Nicodemo exprobravit quod rem adeo notam ipse, magister licet et princeps Israeliticus, ignoraret: "Tu es magister in Israel, et hæc ignoras?" Si autem de nativitate aqua egisset, nullus fuisset locus exprobrationi, nee enim eam nosse potuisset.

Resp. Nicodemus magisterio fungens, et, uti ex illis Christi verbis colligitur, sua scientia elatus, debuit nosse hominem non esse regno cœlesti idoneum, nisi Deo nasceretur. Potuit etiam ex vaticiniis colligere aquam veluti instrumentum adhibendam ut animæ sordes abluerentur: "Effundam super vos," dixit Deus per Ezechielem, “aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris." Meritò illi iteratò postulanti "Quomodo possunt hæc fieri?" exprobravit Jesus tantam hebetudinem, et divinæ potestatis ignorationem.

48. Obj. 16. Ipse Calvinus, aqua baptismum licet agnoscens, fatetur verba Christi de nativitate ex aqua et Spiritu Sancto, intelligenda esse de Spiritu Sancto, aquæ instar, mundante animam; "quasi diceret, per Spiritum qui purgando et irrigando fideles animas, vice aquæ fungitur." Sic quæ de baptismo Spiritus Sancti et ignis dicuntur, de Spiritu Sancto, ignis instar, animæ exurente sordes, eamque amore divino incendente, recte explicantur. Equidem Joannes suum baptismum a baptismo Christi distinguebat in eo quod ipse aqua ablueret corpus, Christus verò igne divini Spiritus accenderet animam: "Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam; qui

(1) Joan. iii. 6.

(2) Joan. iii. 10.

(3) Ezech. xxxvi. 25.

(4) Inst. l. iv. c. xvi. n. 25.

autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calcea menta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni."1

Resp. Nihil favet illi interpretationi verborum Christi, quum aqua primo loco nominetur, veluti res quæ primum in baptismo sese offert ; et Christus baptizare jusserit Apostolos, et Apostoli ei obtemperando aquam noscantur adhibuisse. Hæc quidem symbolum est et imago puritatis quam tribuit Spiritus Sanctus, animam a peccati sordibus mundando, sed revera jussa est adhiberi, nec id negat Calvinus, quamvis, suo ingenio indulgens, ad metaphoram verba Domini detorqueat: sed nihil nos moratur ejus auctoritas. Locus qui objicitur non est parallelus, nec enim ignis prius ponitur, veluti res quæ in Baptismo sese offert sensibus sed Spiritui Sancto subjungitur, tamquam baptismi illius comes vel effectus. Præterea quum metaphora necessariò agnoscenda sit, dum baptizari igne quis dicitur, sensus translatus se prodit. Non ita dum de nativitate cœlesti ex aqua et Spiritu Sancto agitur, nam penes Deum est aquam instrumentum adhibere, eique Spiritus Sancti indere virtutem, ut quis Deo nascatur. Igitur ex verborum ipsorum discrimine et ex loquendi usu, diversa utriusque loci interpretatio oritur, præsertim quum plurima præsto sint testimonia quæ obviam aquæ significationem ostendant. Quod autem Joannes se aqua baptizare in pœnitentiam dixerit, suum baptisma significat eò tendere, ut quisque ad pœnitentiam excitaretur, abluendi animæ sordes causa: quum Christus Spiritum sanctum suo baptismate tribueret. De aqua siluit, quia non ea ratione præstaret Christi baptisma suo, sed gratia Spiritus Sancti.

49. Obj. 17. De diluvio, in quo pauci homines in arca servati sunt, loquens S. Petrus, baptismo nos servari pariter docet; quod ne quis de ablutione aqua facta intelligat, diligenter animadvertit: "Quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi." 'Artiturov vocat baptisma Christi, scilicet quod typo respondet, Spiritu Sancto scilicet fit, cujus gratiam salutarem aqua qua arca sustentata est significavit.*

[ocr errors]

Resp. Non hæc dicit Petrus ut aquam deneget adhiberi in baptismo, nam Cornelius suique aqua abluti sunt, Petro auctore. Recte autem monet ipsam corporis ablutionem, quæ ad carnis sordes emundandas nata est, non esse rem præcipuam; nam conscientia bona, fide scilicet illustrata, et ad divina mandata parata, necessaria est, ut quis adultus resurgat e peccato. Igitur baptizatus renascitur, vi Christi resurrectionis, dummodo nullum obicem prava conscientia objiciat. Quod autem baptisma Christi

(1) Matt. iii. 11.

(2)

"That the term "daros must be understood of baptism, is quite plain from Titus iii. 5, and other passages." Bloomfield.

(3) I. Pet. iii. 21.

(4) Barclay prop xii. Proof 4, § iv.

typum impleat veterem, ex gratia Spiritus Sancti, quæ aquæ veluti adnectitur, fit; nec enim necesse est ut res ipsa nihil sensibus objiciat typo simile.

[ocr errors]

50. Obj. 18. Paulus gloriatur se paucos baptizasse, seque omnino haud missum a Domino ut baptizaret dicit: "Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium : . . baptizavi autem et Stephanæ domum: cæterum nescio si quem alium baptizaverim. Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare." Quod igitur quosdam aqua abluerit, factum est ex eadem œconomia, qua ritus alios judaicos ad tempus servaverit: quod de cæteris Apostolis pariter dicendum est.

Resp. Quum Corinthii partium studio scinderentur, aliis Pauli, aliis Apollo, aliis Cephæ, aliis Christi se discipulos profitentibus, vehementer eos redarguit Paulus, eisque in memoriam revocat Christi nomine, non suo, eos esse baptizatos: "Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?" Gratias igitur agit Deo se paucos ex illis baptizasse: "ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis." Se autem ad evangelizandum missum, haud ad baptizandum, dicit, quia Deus voluit ejus opera in prædicanda Evangelii veritate præsertim uti, quum alii possent baptismum ministrare. Sic Petrus aliis demandavit munus baptizandi Cornelium cum suis: "jussit eos baptizari." Omnes ad quos scripsit Paulus baptizatos fuisse liquet ; quum argumentum ex nomine illius in quo baptizati sunt, alias non haberet vim. Ipsum autem aut alios Apostolos œconomia et indulgentia erga Judæos hac in re usos nullo documento ostenditur, quum ritus non foret judaicus homines abluere aqua, tribus divinis personis invocatis; et Apostoli constanter eum commendarint veluti unicuique prorsus necessarium: "Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum ; et accipietis donum Spiritus Sancti." Ita respondit Petrus Judæis quærentibus quid sibi faciendum esset. Objectionem hanc, a Cajanis olim prolatam, præclare solvit Tertullianus : "Sed de ipso Apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit, quasi hoc argumento baptismus adimatur. Cur enim tinxit Gaium et Crispum, et Stephanæ domum? quamquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis Apostolis præceperat tinguere. Verum hæc pro conditione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, cum schismata et dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus Apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad prædicandum. Nam

(1) I. Cor. i. 14.
(2) Act. x. 48.
(3) Act ii. 38.

et prius est prædicare, posterius tinguere. Sed sit prius prædicatum : puto autem licuit et tinguere, cui licuit prædicare."1

51. Obj. 19. Apostolus veteres ritus, qui jam abolendi erant, recensens, baptismata iis accenset: "quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera et hostia offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis et in potibus, et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis." Resp. Agit Apostolus de variis baptismatibus, scilicet de corporis totius ablutionibus, de lustrationibus, et de aliis lotionibus quæ in lege præscriptæ sunt, quæque justitiæ carnis merito dicuntur, quia ad carnis munditiem referebantur. Cæterum totius corporis lotiones pleraque fiebant absque aliena opera, quum ritus Christi aliena manu indigeat, nemo enim se baptizare valet. "Unum baptisma" Christianorum prædicat, quo scilicet universi abluuntur, et quod semel suscipitur, et cordis affert munditiem, Spiritus Sancti gratia. Ideo dicit: "Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda.''

8

52. Obj. 20. Apostolus dicit: "Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis."5 Id de omnibus aqua ablutis dici nequit, sed de iis qui Spiritu Sancto baptizati sunt. Liquet etiam inde non omnes fuisse, in Christo baptizatos. Alias dicit: "An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus." Ad Colossenses scribit: "consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei.""

Resp. Apostolus agit de adoptione qua gaudemus in Christo, et conditionem nostram cum Judæorum servitute comparat: "Omnes enim Filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu."8 Omnes igitur baptizati sunt in Christ, et Christum induerunt, facti unum in ipso, adsciti scilicet in Dei filios. Id dicendum de omnibus aqua baptismo lustratis; licet contingere possit quosdam, sui culpa, gratia quæ adoptioni adnectitur carere. Non statuit

(1) L. de Baptismo c. xiv.

(2) Heb. ix. 9.

(3) Moysi præceptum est ut Aaron et filios ejus lavaret aqua, eos sacerdotio initiaturus. Exod. xxix. 4.

(4) Heb. x. 22.

(5) Gal. iii. 27.

(6) Rom. vi. 3, 4.

i (7) Col. ii. 12.
(8) Gal. iii. 26-28.

« ÖncekiDevam »