Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mortem."1

baptizatur, nec invocare Trinitatem, sed semel baptizare in Christy Bonosiani "baptizabant solummodo in mortem Christi ;" uti refert Pelagius. De ritu immersionis, uti patet, non agebatur in illis decretis, quum illa ab omnibus in solemni baptismo adhiberetur.

77. Obj. 8. Qui obtinuit usus per duodecim saltem sæcula per totam Christi Ecclesiam, quique adhuc apud Orientales servatur, est optimum argumentum ritus a Christo instituti.

Resp. Usus ille optime probat immersionem esse baptizandi modum validum et legitimum; sed exempla baptismi aliis rationibus collati, quæ passim occurrunt, etiam primis sæculis, quæque per plura abhinc sæcula fere sola obtinuerunt, ostendunt mergendi ritum ad essentiam haud pertinere. Orientales aspersione aliquando uti ex testimonio Fausti Naironi Banensis Maronitæ constat, de Chaldæis enim id diserte affirmat. Christi promissio, se baptizantibus adfuturum ad finem usque mundi, non sinit ut existimemus modos baptizandi solemniter adhibitos esse et probatos per totam Ecclesiam, qui nullius sunt valoris.

78. Obj. 9. Saltem tutius foret mergendo baptizare, quum in re Sacramentaria, fatentibus Catholicis, tutior omnino anteferenda sit sententia, dum de Sacramenti valore agitur.

Resp. Tutissimum est receptum et probatum Ecclesiæ morem sequi; nec licet singulis suo arbitrio aliquid innovare. Qui mergeret baptizandos contra disciplinam vigentem reus violati ordinis habendus foret, et suspicionem haud levem erroris contra fidem præberet, quippe qui veterem ritum affectando, videretur dubitare de doctrina quam Romana tenet Ecclesia de baptismo, juxta quam valet qui infusione vel aspersione confertur.

ANIMADVERSIONES.

79. Quæ obtinet apud Baptistas in his regionibus consuetudo in fluminibus et rivulis suos immergendi, quamvis Apostolicæ ætatis exempla quædam jactent, probanda non est, constat enim necessitate primorum illorum temporum, in quibus deerant christianis sacra ædificia, cessante, ad consulendum pudori, et Sacramenti reverentiæ Baptisteria erecta fuisse, in quibus administrabatur.

80. Illa quam sectarii plurimi suis relinquunt libertatem baptismum suscipiendi ea quam voluerint ratione, recto rerum ordini repugnat, et errori patrocinatur, quum illi qui immersionem petunt, eam solam valere existiment. Utraque de causa, scilicet ut ordinem servet, et præsertim ad errorem eliminandum, ne quis sibi de valore baptismi, quacumque ex probatis rationibus collati, dubitare licere existimet, Ecclesia suis ministris injungit ut receptam ubique disciplinam omnino sequantur.

(1) L. iv. hær. fab. c. iii.

(2) Euoplia, Romæ 1694.

81. Quamvis valeat infusione vel aspersione baptismus, aliqando dubius evadit ex levi ratione qua baptizandos aspergunt sectarum ministri, præsertim Presbyteriani vel Methodistæ. Magna aquæ copia non quidem requiritur, sed necesse est ut ablutio dici possit: ideo pellem contingere debet et fluere. Hinc fit ut conversis ad fidem plerumque repetatur sub conditione, dicendo: "Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti." Id fit passim in Anglia, Galliis, Germania, et etiam Romæ, testante Perrone.1 Quod si ex certo testimonio constet ablutionem rite factam verbis prolatis, cavendum ne iteretur: nefas enim est baptismum semel rite a quocumque collatum iterare.

82. Quum Baptistarum mos nullum de aquæ copia dubitandi locum relinquat, et debitam proferant formulam, nonnullis verbis præmissis quæ eam non vitiant: "Ut obediam Domino Jesu Christo," vel "ut tuo mandato obediam ;" sola ratio dubitandi de valore baptismi ab iis collati, desumeretur ex separatione ablutionis a forma, hæc enim integra profertur ante immersionem, vel ex intentionis defectu, quod scilicet credant baptismum eundem esse ac illum quo Joannes Christum abluit. Cæterum neutra ex parte videtur satis gravis ratio dubitandi, nam moralis apparet unio inter formam et materiam, quum verbis vix prolatis immersio fiat; et intentio enuntiatur faciendi quod jussit Christus, quamvis errore credatur idem esse ac illud quod fecit Joannes. Ergo conversis ab illa secta, qui omnes in adultate ætate baptismum susceperunt, ideoque certum ferre possunt testimonium de eo suscepto, non videtur, nequidem conditione adjecta, iterandus baptismus. Cæterum arcta omnino debet esse formæ cum materia conjunctio, qua de causa rem sapientiorum judicio relinquimus.

83. Quum de forma baptismi apud nos controversia haud moveatur, de ea agendum non duximus. Omnes qui Sacramentum hoc agnoscunt, in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti esse ministrandum fatentur." Baptizantis actus necessariò exprimendus est, ideoque integra est formula: "Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti." Utrum aliquando solo nomine Jesu invocato baptismus collatus fuerit, inter eruditos scriptores disceptatum est, plerisque censentibus baptismum a Jesu institutum iis vocibus in Apostolorum actis designari: quod nobis omnino videtur.1

84. Perpetuum Ecclesiæ morem patres testantur. S. JUSTINUS M. ait: "In nomine rerum cunctarum Parentis, et Domini Dei et Salvatoris nostri

(1) Tract. de Bapt. c. v. n. 133. Nota.

(2) "The outward element to be used in this ordinance is water, wherein the party is to be baptized, in the name of the Father, and of the Son, and of the Holy Spirit." Baptist Confession of Faith, ch. xxx.

(3) Vide Prop. 27 damnatam ab Alexandro viii. anno 1690.

(4) Vide Drouenii dissert. contra Orsi in appendice lib. de Bapt.

991

Jesu Christi, et Spiritus Sancti in aqua tunc lavantur." TERTULLIANUS : “Lex tinguendi imposita est, et forma præscripta: Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomen Patris, et Filii, et Spiritus Sancti." S. BASILIUS: "Sicut enim credimus in Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, sic et baptizamur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti." Hac regula discreverunt concilia inter baptismum valide ab hæreticis administratum, et eum qui irritus foret, formæ defectu, scilicet omissa trium personarum distincta invocatione. Vehementer tamen falluntur qui discrimen ex fide Trinitatis repetendum censent,5 nam mentis error, seu pravum dogma non afficit baptizantis actum, nisi formæ mutationem inducat.

(1) Apol. i. pro Christianis, n. 61.

(2) L. de Baptismo, c. xiii.

(3) L. de Spiritu Sancto, c. xii.

(4) Conc. Arel. can. viii.

(5) Burnet, Analysis, p. 238.

CAPUT III.

DE BAPTISMI EFFECTIBUS.

1

85. Ablutio aqua facta, invocatis tribus personis divinis, vim habet ex Christi auctoris sui meritis derivatam, qua peccatum tollitur, et gratia confertur iis qui obicem, prava sua voluntate, non objiciunt. Ita docet Catholica Ecclesia in concilio Tridentino: "Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quæ in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet: sed illud dicit tantum radi, aut non imputari; anathema sit: in renatis enim nihil odit Deus; quia nihil est damnationis iis qui vere consepulti sunt cum Christo per baptisma in mortem, qui non secundum carnem ambulant; sed veterem hominem exuentes, et novum qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu cœli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam, vel fomitem, hæc sancta synodus fatetur, et sentit, quæ cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Jesu gratiam repugnantibus non valet: quinimo qui legitime certaverit, coronabitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, sancta synodus declarat Ecclesiam catholicam numquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit, anathema sit."

[ocr errors]

86. Fuerunt inter veteres hæreticos qui omnem vim baptismo denegarent. Manichæi, Messaliani, aliique variis erroribus de eo laborabant. Lutherus fidei totum tribuens, baptismi vim necessariò sustulit. Calvinus pariter eum habet veluti signum tantum ac documentum purgationis, virtutem tollendi peccatum ei denegans: "Baptismus," inquit, "signum est initiationis, quo in Ecclesiæ cooptamur societatem, ut Christo insiti inter filios Dei censeamur. "A Domino nobis proponitur, ut symbolum

...

(1) Hæc Sacramenti notio Oxoniensibus plane arridet, de Ecclesia enim loquentes, quæ dispensat, Sacramenta intelligunt: "The notion of the church as the storehouse and direct channel of grace, as a divine Ordinance, . which conveys secret strength and life to every one who shares in it, unless there be some actual moral impediment in his own mind, this is a doctrine which as yet is but faintly understood among us." Oxford Tracts, vol. ii. Advertisement.

(2) Sess. v. Can. v. in decreto de pec. orig.

VOL. III.-5

sit nostræ purgationis ac documentum: vel (ut melius explicem quod volo) instar signati cujusdam diplomatis, quo nobis confirmet, peccata nostra omnia sic deleta, inducta, obliterata esse, ne unquam in conspectum suum veniant, ne commemorentur, ne imputentur."1 Amplissima hæc verba eo redeunt ut non imputentur quæ vere manent peccata: "Manet vere peccatum in nobis," inquit, "neque per baptismum statim uno die extinguitur: sed quia deletur reatus, imputatione nullum est." Ab hisce placitis non recesserunt Presbyteriani hodierni :3 quibus pro more concinunt Baptistæ. Zuinglius baptismum dixit merum esse symbolum externum, cujus vis ad salutem nulla sit. Anglicani ad Catholicam doctrinam aliquatenus accedunt, baptismum signum regenerationis, et instrumentum quo in Ecclesiam cooptantur dicentes: sed nonnisi benigniori Oxoniensium interpretatione possunt eorum verba ad sanum reduci sensum.5 Apud Unitarios et turbam sectariorum jam omnis evanuit de virtute baptismi notio.

PROPOSITIO.

In baptismo gratia Jesu Christi Domini nostri confertur, per quam tollitur totum id quod veram et propriam peccati rationem habet, et Deo renascimur.

Probatur I. ex Scripturis.

87. Christus Dominus, de baptismo loquens, dixit: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei." Nova ergo nativitas, qua regno cœlesti adipiscendo quisque fiat idoneus, contingit aqua; Spiritu Sancto hominem filium Dei constituente. Tollitur idcirco peccatum, inquinatus enim nemo in regnum illud intrabit.

88. Petrus a Judæis interrogatus, quid sibi faciendum esset ut veniam Christi mortis impetrarent: "Pœnitentiam (inquit) agite, et baptizetur

(1) Inst. l. iv. c. xv. n. i.

(2) In antidoto Conc. Trid. ad Sess. v.

(3) Dicunt baptismum esse suscipienti: "a sign and seal of the covenant of grace, of his ingrafting into Christ, of regeneration, of the remission of sins, and of his giving up unto God, through Jesus Christ, to walk in newness of life." Presbyterian Confession of faith, ch. xxxviii. n. i.

(4) Lib. de vera et falsa Relig.

(5) Queruntur Oxonienses de suis: "We have almost embraced the doctrine, that God conveys grace only through the instrumentality of the mental energies, that is, through faith, prayer, actual spiritual contemplations, or (what is called) communion with God, in contradiction to the primitive view, according to which the church and her Sacraments are the ordained and direct visible means of conveying to the soul what is in itself supernatural and unseen. . . . And does not this account for the prevailing indisposition to admit that Baptism conveys regeneration?" Oxford tracts. Advertisement to vol. ii,

(6) Joan. iii. 5.

« ÖncekiDevam »