Sayfadaki görseller
PDF
ePub

idcirco adjungendam putavimus. Subjecimus deinde Decreta quaedam generalia, quo et brevitati indicis consuleremus, et dubitationem omnem tolleremus, si qua de certis quibusdam libris suboriri posset, qui in indice nominatim descripti non

essent.

Auctores autem ipsos, quorum nomina ac cognomina, magna adhibita diligentia germanae lectioni restituimus, in alphabeticum ordinem redegimus majoremque in iis afferendis rationem habuimus cognominum, quam nominum, quod haec illis minus nota esse videantur. Cognominum tamen loco habuimus quoque simulata cognomina, quibus pseudonymi delitescunt, tum aliquando patriam aut etiam Sanctos ipsos, quos sibi nonnulli tamquam cognomina assumunt.

Theses atque disputationes non discipulorum, sed magistrorum, aut praesidentium nomine, qui plerumque earum auctores esse solent, disposuimus, nisi forte quis, vel suum unice, non magistri nomen attulerit, vel ipse quidem earumdem thesium verissimus auctor habitus sit.

Libri a duobus auctoribus conscripti ejus auctoris cognomina referentur, qui primus ordine reperitur. Qui vero libri a pluribus compositi sunt, jam non auctorum cognominibus, sed ipsis suis titulis designantur.

Eadem ratione anonymos libros, alphabeti ordine retento, recensuimus. Quos inter si quis libros aliquos annumeratos deprehendat, qui certos auctores habent, nec unquam anonymi editi sunt, id et in praecedentibus indicibus, et in hoc nostro non sine causa factum esse intelligat.

Titulos vero librorum, quos pariter emendandos suscepimus, eadem ortographia descriptos attulimus, quam auctores ipsi adhibuerunt. Et aliquibus quidem libris locum et tempus editionis addidimus tum lectorum commodo, ne scilicet illos cum aliis ejusdem tituli, atque argumenti confunderent, tum ad commonstrandum editiones illas, non reliquas, quae diversae sunt, aut emendatae, esse proscriptas. Caeterorum vero librorum, si locum, ubi impressi sunt, omisimus, id propterea faciendum existimavimus, ut intelligeret quisque omnes eorum librorum editiones, quocumque tandem loco factae sint, prohibitas esse, id enim cautum Decretis Sacrae Congregationis.

Quam ob rem perraro etiam unius ejusdemque libri diversas, quae aliquando fieri solent, indicavimus versiones. Cum ex Instructione Clementis VIII tit. de prohibit. librorum § 6. appareat perniciosos ac malos libros, qui certa aliqua lingua editi, ac deinde prohibiti sunt, prohibitos censeri deberi, in quodcumque idioma postea transferantur.

Diem, mensem et annum prohibitionis singulis fere libris, qui post annum 1596 proscripti sunt, adjunximus. Descriptos vero ante praedictum annum in indice Pii IV, quem Tridentinum vocant, et in indice Clementis VIII, qui Tridentini appendix vocari solet, hisce notis distinximus: Ind. Trid., App. Ind. Trid.

Quibus autem Libris, eo quod utilitatem aliquam praeseferre videantur, additum est Donec corrigantur, seu Donec expurgentur: eam correctionem a nemine privato judicio, atque auctoritate fieri posse, sed rem totam ad Sacram Indicis Congregationem esse deferendam monemus.

Jam vero reticendum non putamus, quod non ii dumtaxat libri excommunicationis reservatae poena sunt proscripti, qui ab Haereticis compositi de religione catholica ex professo agunt, haeresesque docent, quod Literis Apostolicis die Coenae Domini legi solitis, et Constitutione Alexandri VII, quae incipit: Speculatores, statuitur; sed quod ii etiam fere omnes libri hujusmodi poena proscribuntur, qui post praedictam Alexandri VII Constitutionem editam die 5 martii anni 1664 Brevibus, aut Bullis Pontificiis prohibiti indicantur, ut ex ipsis Brevibus intelligi potest, ad quae lectores remittimus.

Monendum denique catholicum lectorem ducimus omnibus indicis anni MDCCLVIII praemissis additum hic, ad calcem scilicet Regularum, et Decretorum, fuisse I. Mandatum S. M. Leonis XII quod simul cum Decreto prohibitionis quorumdam librorum sub die 26 martii 1825 editum fuit. II. Monitum S. Congregationis additum Decreto Fer. III 4 martii 1828. III. Monitum ejusdem S. Congregationis Fer. V 7 januarii 1836.

Caetera, quae in hac novissima editione, ut omnium commodo, et utilitati serviremus, praestanda curavimus, usu quodam animadvertenda, ac judicanda lectori relinquimus.

REGULAE INDICIS

SACROSANCTAE SYNODI TRIDENTINAE

JUSSU EDITAE.

REGULA I. Libri omnes, quos ante annum MDXV, aut summi Pontifices, aut Concilia oecumenica damnarunt, et in hoc indice non sunt, codem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerunt.

REGULA II. Haeresiarcarum libri, tam eorum, qui post praedictum annum haereses invenerunt, vel suscitarunt, quam qui haereticorum capita, aut duces sunt, vel fuerunt, quales sunt Lutherus, Zwinglius, Calvinus, Balthasar Pacimontanus, Schwenckfeldius, et his similes, cujuscumque nominis tituli aut argumenti existant, omnino prohibentur. Aliorum autem haereticorum libri, qui de Religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur.

Qui vero de Religione non tractant, a Theologis catholicis, jussu Episcoporum, et Inquisitorum examinati, et approbati, permittuntur.

Libri etiam catholice conscripti, tam ab illis, qui postea in haeresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsum ad Ecclesiae gremium rediere, approbati a Facultate, Theologica alicujus Universitatis catholicae, vel ab Inquisitione generali, permitti poterunt.

REGULA III. Versiones scriptorum etiam ecclesiasticorum, quae hactenus editae sunt a damnatis auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permittuntur.

Librorum autem veteris Testamenti versiones, viris tantum doctis, et piis, judicio Episcopi concedi poterunt; modo hujusmodi versionibus, tanquam elucidationibus vulgatae editionis, ad intelligendam sacram Scripturam, non autem tanquam sacro textu, utantur.

Versiones vero novi Testamenti ab auctoribus primae classis hujus Indicis factae, nemini concedantur, quia utilitatis parum, periculi vero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet.

Si quae vero annotationes cum hujusmodi, quae permittuntur, versionibus, vel cum vulgata editione circumferuntur, expunctis locis suspectis a Facultate Theologica alicujus Universitatis catholicae, aut Inquisitione generali, permitti eisdem poterunt, quibus et versiones.

Quibus conditionibus totum volumen Bibliorum, quod vulgo Biblia Vatabli dicitur, aut partes ejus, concedi viris piis et doctis poterunt.

Ex Bibliis vero Isidori Clarii Brixiani prologus et prolegomena praecidantur, ejus vero textum, nemo textum vulgatae editionis esse existimet.

REGULA IV. Cum experimento manifestum sit, si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde, ob hominum temeritatem, detrimenti, quam utilitatis oriri; hac in parte judicio Episcopi, aut Inquisitoris stetur, ut cum consilio Parochi vel Confessarii, Bibliorum, a catholicis auctoribus versorum, lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex hujusmodi lectione non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse; quam facultatem in scriptis habeant.

Qui autem absque tali facultate ea legere, seu habere praesumserit, nisi prius Bibliis Ordinario redditis, peccatorum absolutionem percipere non possit.

Bibliopolae vero, qui praedictam facultatem non habentes Biblia idiomate vulgari conscripta vendiderint, vel alio quovis modo concesserint; librorum pretium, in usus pios ab Episcopo convertendum, amittant; aliisque poenis pro delicti qualitate, ejusdem Episcopi arbitrio, subjaceant.

Regulares vero, non nisi facultate a Praelatis suis habita, ea legere, aut emere possint.

REGULA V.- Libri illi, qui haereticorum auctorum opera interdum prodeunt, in quibus nulla, aut pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cujusmodi sunt Lexica, Concordantiae, Apophthegmata, Similitudines, Indices, et

hujusmodi; si quae habeant admixta, quae expurgatione indigeant, illis Episcopi, et Inquisitoris, una cum Theologorum catholicorum consilio sublatis, aut emendatis, permittantur.

REGULA VI. Libri vulgari idiomate de controversiis inter Catholicos et Haereticos nostri temporis disserentes, non passim permittantur, sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgari lingua scriptis statutum est.

Qui vero de ratione bene vivendi, contemplandi, confitendi, ac similibus argumentis vulgari sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur; sicut nec sermones populares vulgari lingua habiti. Quod si hactenus, in aliquo regno, vel provincia, aliqui libri sunt prohibiti, quod nonnulla contineant, quae sine delectu ab omnibus legi non expediat, si eorum auctores catholici sunt, postquam emendati fuerint, permitti ab Episcopo et Inquisitore poterunt.

REGULA VII. Libri, qui res lascivas, seu obscoenas ex professo tractant, narrant, aut docent, cum non solum fidei, sed et morum, qui hujusmodi librorum lectione facile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur; et qui eos habuerint, severe ab Episcopis puniantur.

Antiqui vero ab Ethnicis conscripti, propter sermonis elegantiam et proprietatem, permittuntur: nulla tamen ratione pueris praelegendi erunt.

REGULA VIII. —Libri quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, quae ad haeresim, seu impietatem, divinationem, seu superstitionem spectant, a catholicis Theologis, Inquisitionis generalis auctoritate, expurgati, concedi possunt.

Idem judicium sit de prologis, summariis, seu annotationibus, quae a damnatis auctoribus, libris non damnatis appositae sunt: sed posthac nonnisi emendati excudantur. REGULA IX. Libri omnes, et scripta Geomantiae, Hydromantiae, Æromantiae, Pyromantiae, Onomantiae, Chiromantiae, Necromantiae, sive in quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicae, prorsus rejiciuntur.

« ÖncekiDevam »