Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Episcopi vero diligenter provideant, ne Astrologiae judiciariae libri, tractatus, indices legantur, vel habeantur, qui de futuris contingentibus, successibus, fortuitisve casibus, aut iis actionibus, quae ab humana voluntate pendent, certo aliquid eventurum affirmare audent.

Permittuntur autem judicia, et naturales observationes, quae navigationis, agriculturae, sive medicae artis juvandae gratia, conscripta sunt.

[ocr errors]

REGULA X. In librorum, aliarumve scripturarum impressione servetur, quod in Concilio Lateranensi sub Leone X, Sess. x, statutum est.

Quare, si in alma urbe Roma liber aliquis sit imprimendus, per Vicarium summi Pontificis et sacri Palatii Magistrum, vel personas a SS.D.N. depulandas, prius examinetur.

In aliis vero locis ad Episcopum, vel alium habentem scientiam libri, vel scripturae imprimendae, ab eodem Episcopo deputandum, ac Inquisitorem haereticae pravitatis ejus civitatis, vel dioecesis, in qua impressio fiet, ejus approbatio, et examen pertineat, et per eorum manum, propria subscriptione, gratis, et sine dilatione imponendam, sub poenis et censuris in eodem decreto contentis, approbetur; hac lege et conditione addita, ut exemplum libri imprimendi authenticum et manu auctoris subscriptum apud examinatorem remaneat.

Eos vero, qui libellos manuscriptos vulgant, nisi ante examinati probatique fuerint, iisdem poenis subjici debere judicarunt Patres deputati, quibus impressores, et qui eos habuerint, et legerint, nisi auctores prodiderint, pre auctoribus habeantur.

Ipsa vero hujusmodi librorum probatio in scriptis detur, et in fronte libri, vel scripti, vel impressi, authentice appareat; probatioque et examen, ac caetera gratis fiant.

Praeterea in singulis civitatibus, ac dioecesibus, domus vel loci, ubi ars impressoria exercetur, et bibliothecae librorum venalium saepius visitentur a personis ad id deputandis ab Episcopo, sive ejus Vicario, atque etiam ab Inquisitore haereticae pravitatis, ut nihil eorum, quae prohibentur, aut imprimatur, aut vendatur, aut habeatur.

Omnes vero librarii, et quicumque librorum venditores, habeant in suis bibliothecis indicem librorum venalium, quos habent, cum subscriptione dictarum personarum; nec alios libros habeant, aut vendant, aut quacumque ratione tradant, sine licentia eorumdem deputatorum, sub poena amissionis librorum, et aliis arbitrio Episcoporum, vel Inquisitorum imponendis: emptores vero, lectores, vel impressores, eorumdem arbitrio puniantur.

Quod si aliqui libros quoscumque in aliquam civitatem introducant, teneantur iisdem personis deputandis renunciare; vel si locus publicus mercibus ejusmodi constitutus sit, ministri publici ejus loci, praedictis personis significent, libros esse adductos.

Nemo vere audeat librum, quem ipse, vel alius in civitatem introduxit, alicui legendum tradere, vel aliqua ratione alienare, aut commodare, nisi ostenso prius libro, et habita licentia a personis deputandis, aut nisi notorie constet, librum jam esse omnibus permissum.

Idem quoque servetur ab haeredibus, et exequutoribus ultimarum voluntatum, ut libros a defuncto relictos sive eorum indicem, illis personis deputandis afferant, et ab iis licentiam obtineant, priusquam eis utantur, aut in alias personas, quacumque ratione, eos transferant.

In his autem omnibus et singulis, poena statuatur, vel amissionis librorum, vel alia, arbitrio eorumdem Episcoporum vel Inquisitorum, pro qualitate contumaciae, vel delicti.

Circa vero libros, quos Patres deputati, aut examinarunt aut expurgarunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis conditionibus, ut rursus excuderentur, concesserunt, quidquid illos statuisse constiterit, tam bibliopolae, quam ceteri observent.

Liberum tamen sit Episcopis, aut Inquisitoribus generalibus, secundum facultatem, quam habent, eos etiam libros, qui his regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis, aut provinciis, vel dioecesibus expedire judicaverint.

Ceterum nomina cum librorum, qui a Patribus deputatis purgati sunt, tum eorum, quibus illi hanc provinciam de

derunt, eorumdem deputatorum secretarius, Notario sacraé universalis Inquisitionis Romanae descripta, Sanctissimi Domini nostri jussu tradat.

Ad extremum vero omnibus fidelibus praecipitur, ne quis audeat contra harum regularum praescriptum, aut hujus Indicis prohibitionem, libros aliquos legere, aut

habere.

Quod si quis libros Haereticorum, vel cujusvis auctoris scripta, ob haeresim, vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata, atque prohibita legerit, sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat.

Qui vero libros alio nomine interdictos legerit, aut habuerit, praeter peccati mortalis reatum, quo afficitur, judicio Episcoporum severe puniatur.

OBSERVATIONES

AD REGULAM QUARTAM ET NONAM
CLEMENTIS PAPAE VIII JUSSU FACTAE.
Circa quartam Regulam.

Animadvertendum est circa suprascriptam quartam Regulam Indicis fel. rec. Pi Papae IV, nullam per hanc impressionem, et editionem de novo tribui facultatem Episcopis, vel Inquisitoribus, aut Regularium Superioribus, concedendi licentiam emendi, legendi, aut retinendi Biblia vulgari lingua edita, cum hactenus mandato, et usu sanctae Romanae, et universalis Inquisitionis sublata eis fuerit facultas concedendi hujusmodi licentias legendi, vel retinendi Biblia vulgaria, aut alias sacrae Scripturae, tam novi, quam veteris Testamenti partes, quavis vulgari lingua editas.

ADDITIO.

Quod si hujusmodi Bibliorum versiones vulgari lingua fuerint ab Apostolica Sede approbatae, aut editae cum annotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae Patribus, vel ex doctis, Catholicisque viris, conceduntur. Decr. S. Congregationis. Ind. 13 Junii 1757.

Circa nonam Regulam.

Circa Regulam nonam ejusdem Indicis, ab Episcopis et Inquisitoribus christifideles sedulo admonendi sunt, quod in legentes, aut retinentes contram Regulam hanc libros hujusmodi Astrologiae judiciariae, divinationum, et sortilegiorum, rerumque aliarum in eadem Regula expressarum, procedi potest, non modo per ipsos Episcopos et Ordinarios, sed etiam per Inquisitores locorum, ex Constit. fel. rec. Sixti Papae V contra exercentes Astrologiae judiciariae artem, et alia quaecumque divinationum genera, librosque de eis legentes, ac tenentes, promulgata, sub Dat. Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnat. Domini MDLXXXV, nonis Januarii, Pontificatus sui anno primo.

De Thalmud, et aliis libris Hebraeorum.

Quamvis in Indice praedicti Pii Papae Quarti Thalmud Hebraeorum, ejusque glossae, annotationes, interpretationes, et expositiones omnes prohibeantur; sed quod, si absque nomine Thalmud, et sine injuriis, et calumniis, in Religionem Christianam aliquando prodiissent, tolerarentur: quia tamen Sanctissimus Dominus Noster Clemens Papa VIII per suam Constitutionem contra impia scripta, et libros Hebraeorum sub Dat. Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnat. Domini MDXCII pridie Kal. Martii, Pontificatus sui Anno secundo, illos prohibuit, atque damnavit: mens ipsius non est, eos propterea ullatenus etiam sub illis conditionibus permittendi, aut tolerandi: sed specialiter, et expresse statuit et vult, ut hujusmodi impii Thalmudici, Cabalistici, aliique nefarii Hebraeorum libri omnino damnati, et prohibiti maneant et censeantur; atque super eis, et aliis libris hujusmodi praedicta Constitutio perpetuo et inviolabiliter observetur.

De libro Magazor.

Ad haec sciant Episcopi, Ordinarii et Inquisitores locorum, librum Magazor Hebraeorum, qui continet partem officiorum, et caeremoniarum ipsorum et Sinagogae; Lusitanica, Hispanica, Gallica, Germanica, Italica, aut quavis alia vulgari

lingua, praeterquam Hebraea, editum, jamdiu ex speciali decreto rationabiliter prohibitum esse. Idcirco provideant, illum nullatenus permitti, aut tolerari debere, nisi Hebraica lingua praedicta..

OBSERVATIONES

AD REGULAM DECIMAM

ALEXANDRI PAPAE VII JUSSU ADDITAE.

Observandum est circa Regulam decimam, quod degentes in statu Sedi Apostolicae mediate, vel immediate subjecto, non possunt transmittere libros a se compositos, alibi imprimendos, sine expressa approbatione, et in scriptis Eminentissimi ac Reverendissimi D. Cardinalis Sanctissimi Domini Nostri Vicarii, et Magistri sacri Palatii, si in Urbe; si vero extra Urbem existant, sine ordinarii loci illius, sive ab his deputatorum facultate et licentia operi infigenda.

Qui vero super impressionem librorum, ordinariam, aut delegatam auctoritatem exercent, dent operam, ne ad examen librorum hujusmodi, personas affectui auctorum quomodolibet addictas, praesertim vero propinquitate illos, aut alia, quantumvis a longe petita ea sit (veri et sinceri judicii corruptrice) necessitudine contingentes admittant: super omnia autem ab oblatis sibi in hanc operam per eosdem auctores censoribus caveant; sed iis demum utantur, quos doctrina morumque integritate probatos, ab omni suspicione gratiae intactos, ac, si fieri potest, auctoribus ipsis ignotos, et unius boni publici Deique gloriae studiosos cognoverint. Quo vero ad auctores Regulares, cujuscumque Ordinis et Instituti sint, illud praeterea observandum, ut ne eorum scripta, vel opera aliis ejusdem Instituti Regularibus examinanda committantur, sed alterius Ordinis et Instituti viri pii doctique, et a partium studio, atque ab amoris, et odii stimulis prorsus remoti eligantur: per hoc autem non tollitur, quin intra eorumdem Regularium Ordinem, per Religiosos ejusdem Ordinis, Supe-riorum suorum jussu praefati libri examinari debeant.

« ÖncekiDevam »