Sayfadaki görseller
PDF
ePub

INSTRUCTIO

PRO IIS, QUI LIBRIS TUM PROHIBENDIS, TUM EXPURGANDIS, TUM ETIAM IMPRIMENDIS, DILIGENTEM AC FIDELEM,

UT PAR EST, OPERAM SUNT DATURI.

CLEMENTIS VIII

AUCTORITATE REGULIS INDICIS ADJECTA.

Ad Fidei Catholicae conservationem non satis est, quinam ex jam editis libris damnatae lectionis sint, cognoscere (quod Indice et Regulis confectis per Patres a generali Tridentina Synodo delectos, praecipue sancitum est) nisi illud etiam caveatur, ne vel iidem denuo pullulent libri, vel similes alii emergant et propagentur, qui incautas Fidelium mentes occulto veneno inficientes, justa ac merita damnatione digni judicentur.

Ut igitur quicumque posthac, seu veteres, seu novi libri edentur, quam maxime puri, et tam in iis, quae ad fidem, quam quae ad mores pertinent, incontaminati existant; quid circa malorum librorum interdictionem, ad eos penitus abolendos, tam ab Episcopis, et Inquisitoribus, quam a ceteris, quorum ad id in Ecclesia Dei studium valere, et auctoritas potest; (praeter ea, quae Tridentinorum Patrum Regulis supradictis decreta sunt) publica utilitas exigat, capitibus infra positis, diligentius sancitur, iisdem statuitur, quae omnino in posterum, tum ab iisdem Episcopis, et Inquisitoribus, aliisque, ut praefertur, in malorum librorum interdictione, et abolitione, tum a correctoribus in librorum, ac ceterorum quorumcumque scriptorum correctione, atque emendatione, tum a typographis in ipsorum librorum impressione (poena pro arbitrio Episcopi, et Inquisitoris adversus eosdem typographos constituta) inviolate sunt observanda.

DE PROHIBITIONE LIBRORUM.

§ I. Curent Episcopi, et Inquisitores, ut statim atque hic Index fuerit publicatus, eorum jurisdictioni subjecti ad ipsos descripta singillatim deferant nomina librorum omnium et singulorum, quos apud se in eodem Indice prohibitos quisque reperiet.

Ad hujusmodi vero libros sic significandos, infra certum tempus ab Episcopo, vel Inquisitore praescribendum, omnes cujuscumque gradus, et conditionis extiterint, sub gravi poena, eorum arbitratu infligenda, teneantur.

Romae vero haec omnia, certo a se, propositis edictis, praescribendo tempore, praestari curabit sacri Palatii Magister.

§ II. Si qui erunt, qui librum unum, aut plures ex prohibilis, qui ad praescriptum Regularum permitti possunt, certa aliqua ex causa potestatem sibi retinendi, aut legendi fieri ante expurgationem desiderent; concedendae facultatis, extra Urbem jus erit penes Episcopum, aut Inquisitorem ; Romae, penes Magistrum sacri Palatii.

Qui quidem gratis eam, et scripto manu sua subsignato tribuent, de triennio in triennium renovandam; ea in primis adhibita consideratione, ut nonnisi viris dignis, ac pietate et doctrina conspicuis, cum delectu, ejusmodi licentiam largiantur; iis autem in primis, quorum studia utilitati publicae, et sanctae Catholicae Ecclesiae usui esse, compertum habuerint.

Qui inter legendum, quaecumque repererint animadversione digna, notatis capitibus, et foliis, significare Episcopo vel Inquisitori teneantur.

§ III. Illud etiam Catholicae fidei conservandae necessitas extra Italiam, maxime cum ab Episcopis, et Inquisitoribus, tum a publicis Universitatibus, omni doctrinae laude florentibus postulat, ut eorum librorum Indicem confici et publicari curent, qui per eorum regna, atque provincias, haeretica labe infecti, ac bonis moribus contrarii vagantur, sive illi propria nationis, sive aliena lingua, conscripti fuerint.

2

Utque ab eorum lectione, seu retentione, certis poenis, ab eisdem Episcopis, et Inquisitoribus propositis, eorumdem regnorum, ac provinciarum homines arceant.

Ad quod exequendum Apostolicae Sedis Nuntii, et Legati extra Italiam, eosdem Episcopos, Inquisitores, et Universitates, sedulo excitare debebunt.

§ IV. lidem Apostolici extra Italiam Nuntii, sive Legati, nec non in Italia Episcopi, et Inquisitores, eam curam suscipient, ut singulis annis catalogum diligenter collectum librorum in suis partibus impressorum, qui aut prohibiti sint, aut expurgatione indigeant, ad sanctam Sedem Apostolicam, vel Congregationem Indicis ab illa deputatam, transmittant.

§ V. Episcopi, et Inquisitores, seu ab iisdem subdelegati, et deputati, tam in Italia, quam extra, penes se habeant singularum nationum Indices; ut librorum, qui apud illas damnati, ac prohibiti sunt, cognitionem habentes, facilius prospicere possint, an etiam a suae jurisdictionis terris eosdem recognitos arcere, vel retinere debeant.

§ VI. In universum autem de malis, et perniciosis libris id declaratur, atque statuitur, ut qui cerla aliqua lingua initio editi, et deinde prohibiti, ac damnati a Sede Apostolica sunt; iidem quoque in quamcumque postea vertantur linguam censeantur ab eadem Sede, ubique gentium, sub eisdem poenis interdicti, et damnati.

DE CORRECTIONE LIBRORUM.

§ I. Habeant Episcopi, et Inquisitores conjunctim facultatem quoscumque libros juxta praescriptum hujus Indicis expurgandi, etiam in locis exemptis, et Nullius: ubi vero nulli sunt Inquisitores, Episcopi soli.

Librorum vero expurgatio nonnisi viris eruditione, et pietate insignibus commitatur, iique sint tres; nisi forte, considerato genere libri, aut eruditione eorum, qui ad id deligentur, plures, vel pauciores judicentur expedire.

Ubi emendatio confecta erit, notatis capitibus, paragraphis, et foliis, manu illius, vel illorum, qui expurgaverint, subscripta, reddatur eisdem Episcopis, et Inquisitoribus,

ut praefertur; qui si emendationem approbaverint, tunc liber permittatur.

§ II. Qui negotium susceperit corrigendi atque expurgandi, circumspicere omnia, et attente notare debet, non solum, quae in cursu operis manifeste se offerunt, sed si quae in scholiis, in summariis, in marginibus, in indicibus. librorum, in praefationibus, aut epistolis dedicatoriis, tamquam in insidiis, delitescunt.

Quae autem correctione atque expurgatione indigent, fere haec sunt, quae sequuntur.

Propositiones haereticae, erroneae, haeresim sapientes, scandalosae, piarum aurium offensivae, temerariae, schismaticae, seditiosae, et blasphemae.

Quae contra Sacramentorum ritus, et caeremonias, contraque receptum usum et consuetudinem sanctae Romanae Ecclesiae novitatem aliquam inducunt.

Profanae etiam novitates vocum ab haereticis excogitatae, et ad fallendum introductae.

Verba dubia, et ambigua, quae légentium animos a recto, catholicoque sensu ad nefarias opiniones adducere possunt. Verba sacrae Scripturae non fideliter prolata, vel e pravis haereticorum versionibus deprompta; nisi forte afferrentur ad eosdem haereticos impugnandos, et propriis telis jugulandos, et convincendos.

Expungi etiam oportet verba Scripturae sacrae quaecumque ad profanum usum impie accommodantur, tum quae ad sensum detorquentur abhorrentem a catholicorum patrum, atque doctorum unanimi sententia.

Itemque ephiteta honorifica, et omnia in laudem haereticorum dicta deleantur.

Ad haec rejiciuntur omnia, quae superstitiones, sortilegia, ac divinationes sapiunt.

Item quaecumque fato, aut fallacibus signis, aut ethnicae fortunae, humani arbitrii libertatem subjiciunt, obliterentur. Ea quoque aboleantur, quae paganismum redolent.

Item quae famae proximorum, et praesertim Ecclesiasticorum, et Principum detrahunt; bonisque moribus, et Christianae disciplinae sunt contraria, expungantur.

Expungendae sunt etiam propositiones, quae sunt contra libertatem, immunitatem, et jurisdictionem Ecclesiasticam. Item quae ex gentilium placitis, moribus, exemplis tyrannicam politiam fovent, et quam falso vocant rationem status, ab Evangelica, et Christiana lege abhorrentem inducunt, deleantur.

Explodantur exempla, quae Ecclesiasticos ritus, Religiosorum ordines, statum, dignitatem, ac personas laedunt et violant.

Facetiae etiam, aut dicteria, in perniciem, aut praejudicium famae, et existimationis aliorum jactata, repudientur. Denique lasciva, quae bonos mores corrumpere possunt, deleantur.

Et si quae obscenae imagines, praedictis libris expurgandis impressae aut depictae extent, etiam in litteris diusculis, quas initio librorum, vel capitum imprimi moris est; hujus generis, omnia penitus obliterentur.

§ III. In libris autem Catholicorum recentiorum, qui post annum Christianae salutis MDXV conscripti sunt, si id, quod corrigendum occurrit, paucis demptis, aut additis, emendari posse videatur; id correctores faciendum curent; sin minus, omnino auferatur.

§ IV. In libris autem Catholicorum veterum nihil mutare fas sit, nisi ubi, aut fraude haereticorum, aut typographi incuria manifestus error irrepserit.

Si quid autem majoris momenti, et animadversione dignum occurrerit, liceat in novis editionibus, vel ad margines, vel in scholiis adnotare; ea in primis adhibita diligentia an ex doctrina, locisque collatis, ejusdem auctoris sententia difficilior illustrari; ac mens ejus planius explicari possit.

§ V. Postquam codex expurgatorius confectus erit, ac mandato Episcopi, et Inquisitoris impressus, qui libros expurgandos habebunt, poterunt de eorumdem licentia, juxta formam in codice traditam, eos corrigere, ac purgare.

DE IMPRESSIONE LIBRORUM.

§ I. Nullus liber in posterum excudatur, qui non in fronte nomen, cognomen, et patriam praeferat auctoris. Quod si

« ÖncekiDevam »