Sayfadaki görseller
PDF
ePub

fomenta praebentur. In his enim casibus ne illas quidem, quas supra scripsimus, accuratiores cautelas adhibere necesse erit; sed haeretico dogmate, vel pravo moris incitamento semel comperto, proscriptionis decretum illico sanciendum erit, juxta primam, secundam, et septimam Indicis regulas, sacrosancti Tridentini Concilii jussu editas, atque vulgatas.

§ 12. Cum in praelaudata Congregatione sancti Officii severissimis legibus cautum sit, ne de rebus ejusdem Congregationis quisquam cum alio extra illam loquatur; nos hanc eamdem silentii legem a relatoribus, consultoribus, et Cardinalibus Congregationis Indicis religiose custodiendam praecipimus. Illius tamen secretario potestatem facimus, ut animadversiones in libros censurae subjectos, eorum auctoribus, vel aliis illorum nomine agentibus, et postulantibus, sub eadem decreti lege communicare queat; suppressis semper denunciatoris, censorisque nominibus.

§13. Examinandis, corrigendisque libris peropportuna sunt, quae decem regulis Indicis a Patribus Tridentinae Synodi confectis, atque editis continentur. In Instructione autem felicis recordationis Clementis Papae VIII, eisdem regulis adjecta, Tit. de correctione librorum, § v, Episcopis et Inquisitoribus cura committitur, ut ad librorum edendorum examen spectatae pietatis et doctrinae viros adhibeant, de quorum fide, et integritate sibi polliceri queant, nihil eos gratiae daturos, nihil odio, sed omni humano affectu posthabito, Dei dumtaxat gloriam spectaturos, et fidelis populi utilitatem. His porro virtutibus, animique dotibus, si non majori, at pari certe de causa, praestare oportet hujus nostrae Congregationis revisores, et consultores. Cumque eos omnes, qui nunc hujusmodi munera obtinent, tales esse non ignoremus; optandum, sperandumque est, non absimiles deinceps futuros, qui ad id eligentur; homines nimirum vitae integros, probatae doctrinae, maturo judicio, incorrupto affectu, ab omni partium studio, personarumque acceptione alienos; qui aequitatem, libertatemque judicandi, cum prudentia, et veritatis zelo conjungant. Cum autem eorum numerus nunc certus, et constitutus non sit; ab

ejusdem Congregationis Cardinalibus consilium expectabimus, atque capiemus, num eum pro futuris temporibus definire oporteat, vel expediat: hoc tamen jam nunc decernentes, quatenus eorum numerus definiatur, ut tam relatores, quam consultores, ex utroque Clero, saeculari nempe, et Regulari, assumantur, alii quidem Theologi, alii utriusque juris periti, alii sacra, et prophana eruditione praestantes, ut ex eorum coetu, pro varietate librorum, qui ad Congregationem deferuntur, idonei viri non desint ad ferendum de unoquoque judicium.

§ 14. Ipsos autem relatores, consultoresque, tam nunc existentes, quam in posterum quandocumque futuros, monemus, ac vehementer hortamur, ut in examine, judicioque librorum, sequentes regulas diligenter inspiciant, accurateque custodiant.

§ 45. I. Meminerint, non id sibi muneris onerisque impositum, ut libri ad examinandum sibi traditi proscriptionem modis omnibus curent, atque urgeant; sed ut diligenti studio, ac sedato animo ipsum expendentes, fideles observationes suas, verasque rationes Congregationi suppeditent, ex quibus rectum judicium de illo ferre, ejusque proscriptionem, emendationem, aut dimissionem pro merito decernere valeat.

§ 16. II. Tametsi hactenus cautum sit, cavendumque deinceps non dubitemus, ut ad referendum, et consulendum in praedicta Congregatione, ii solum admittantur, qui scientiam rerum, quas libri delati respective continent, diuturno studio acquisitam possideant; decet enim de artibus solos artifices judicare; nihilominus si forte eveniat, ut alicui per errorem materia aliqua discutienda committatur, ab illius peculiaribus studiis aliena, idque a censore, aut consultore electo, ex ipsa libri lectione deprehendatur; noverit is, se neque apud Deum, neque apud homines culpa vacaturum, nisi quamprimum id Congregationi, aut secretario aperiat, seque ad ferendam de hujusmodi libro censuram minus aptum professus, alium magis idoneum ad id muneris subrogari curet: quo tantum abest, ut existimationis suae dispendium apud Pontificem, et Cardinales passurus sit, ut

magnam potius probitatis, et candoris opinionem, et laudem sibi sit conciliaturus.

§ 17. III. De variis opir.ionibus, atque sententiis in unoquoque libro contentis, animo a praejudiciis omnibus vacuo, judicandum sibi esse sciant. Itaque nationis, familiae, scholae, instituti affectum excutiant; studia partium seponent; Ecclesiae sanctae dogmata, et communem catholicorum doctrinam, quae Conciliorum generalium decretis, Romanorum Pontificum Constitutionibus, et orthodoxorum Patrum, atque Doctorum consensu continetur, unice prae oculis habeant; hoc de caetero cogitantes, non paucas esse opiniones, quae uni scholae, instituto, aut nationi certo certiores videntur, et nihilominus, sine ullo fidei, aut religionis detrimento, ab aliis catholicis viris rejiciuntur, atque impugnantur, oppositaeque defenduntur, sciente, ac permittente Apostolica Sede, quae unamquamque opinionem hujusmodi in suo probabilitatis gradu relinquit.

§ 18. IV. Hoc quoque diligenter animadvertendum monemus, haud rectum judicium de vero auctoris sensu fieri posse, nisi omni ex parte illius liber legatur; quaeque diversis in locis posita, et collocata sunt, inter se comparentur; universum praeterea auctoris consilium, et institutum attente dispiciatur; neque vero ex una, vel altera propositione a suo contextu divulsa, vel seorsim ab aliis, quae in eodem libro continentur, considerata, et expensa, de eo pronunciandum esse: saepe enim accidit, ut quod ab auctore in aliquo operis loco perfunctorie, aut subobscure traditum est, ita alio in loco distincte, copiose, ac dilucide explicetur, ut offusae priori sententiae tenebrae, quibus involuta pravi sensus speciem exhibebat, penitus dispellantur, omnisque labis expers propositio dignoscatur.

§ 19. V. Quod si ambigua quaedam exciderint auctori, qui alioquin catholicus sit, et integra religionis doctrinaeque fama, aequitas ipsa postulare videtur, ut ejus dicta benigne, quantum licuerit, explicata, in bonam partem accipiantur.

$20. Has porro, similesque regulas, quae apud optimos scriptores de his agentes facile occurrent, semper animo

propositas habeant censores et consultores; quo valeant, in hoc gravissimo judicii genere, conscientiae suae, auctorum famae, Ecclesiae bono, et fidelium utilitati consulere. Duo autem reliqua sunt in eum finem plane opportuna, quae hoc loco adjungenda omnino esse judicamus.

§ 21. Prodeunt aliquando libri, in quibus falsa, et reprobata dogmata, aut systemata, religioni, vel moribus exitiosa, tamquam aliorum inventa, et cogitata, exponuntur, et referuntur, absque eo quod auctor, qui opus suum pravis hujusmodi mercibus onerare sategit, ea refutandi curam in se recipiat. Putant vero, qui talia agunt, nulli sese reprehensioni, aut censurae obnoxios esse, propterca quod de alienis, ut ajunt, opinionibus nihil ipsi affirment, sed historice agant. At quidquid sit de eorum animo, et consilio, deque personali in eos animadversione, de qua viderint, qui in tribunalibus ad coercenda crimina institutis jus dicunt; dubitari certe non potest, magnam ejusmodi libris in Christianam rempublicam labem, ac perniciem inferri; quum incautis lectoribus venena propinent, nullo exhibito, vel parato, quo praeserventur antidoto. Subtilissimum hoc humanae malitiae inventum, ac novum seductionis genus, quo simplicium mentes facile implicantur, quam diligentissime revisores advertant, ac censurae subjiciant; ut vel hujusmodi libri, si aliqua ex ipsis capi possit utilitas, emendentur, vel in vetitorum indicem omnino referantur.

§ 22. In ea, quam superius laudavimus, praedecessoris nostri Clementis Papae VIII, Instructione, Tit. de correct. lib. § 2 sapientissime cautum legitur, ut quae famae proximorum, et praesertim Ecclesiasticorum, et Principum detrahunt, bonisque moribus et Christianae disciplinae sunt contraria, expungantur. Et paulo post facetiae etiam, aut dicteria, in perniciem, aut praejudicium famae, et existimationis aliorum jactata, repudientur. Utinam vero in aspectum, lucemque hominum libri ejusmodi in hac temporum licentia, et pravitate non efferrentur, in quibus dissidentes auctores mutuis se jurgiis, conviciisque proscindunt: aliorum opiniones nondum ab Ecclesia damnatas censura per

[ocr errors]

stringunt, adversarios, eorumque scholas, ac coetus sugillant, et pro ridiculis ducunt, magno equidem bonorum scandalo, haereticorum vero contemptu, qui digladiantibus inter se catholicis, seque mutuo lacerantibus, plane triumphant. Etsi vero fieri non posse intelligamus, ut disputationes omnes e mundo tollantur, praesertim cum librorum numerus continenter augeatur; faciendi enim plures libros nullus est finis, ut est apud Ecclesiasten cap. 12; compertum praeterea nobis sit, magnam aliquando utilitatem ex iis capi posse; modum tamen in defendendis opinionibus, et christianam in scribendo moderationem servari merito volumus. Non inutiliter (inquit Augustinus in Enchirid. cap. 59 prope finem) exercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Qui veritatis studium, et purioris doctrinae zelum, quo suarum scriptionum mordacitatem excusent, obtendere solent, ii primum intelligant, non minorem habendam veritatis, quam Evangelicae mansuetudinis, et christianae charitatis rationem. Charitas aulem de corde puro, patiens est, benigna est, non irritatur, non aemulatur, non agit perperam (utque addit idem Augustinus lib. contra Litteras Petiliani cap. 29, n. 31), sine superbia de veritate praesumit, sine saevitia pro veritate certat. Haec magnus ille non veritatis minus, quam charitatis Doctor, et scripto et opere praemonstravit. Nam in suis adversus Manichaeos, Pelagianos, Donatistas, aliosque tam sibi, quam Ecclesiae adversantes, assiduis conflictationibus, id semper diligentissime cavit, ne quempiam eorum injuriis, aut conviciis laederet, atque exasperaret. Qui secus scribendo, vel disputando fecerit, is profecto nec veritatem sibi praecipue cordi esse, nec charitatem sectari se ostendit.

§ 23. li quoque non satis idoneam justamque excusationem afferre videntur, qui ob singulare, quod profitentur, erga veteres Doctores studium, eam sibi scribendi rationem licere arbitrantur; nam si carpere novos audeant, forte ab laedendis veteribus sibi minime temperassent, si in eorum tempora incidissent; quod praeclare animadversum est ab auctore operis imperfecti in Matthaeum Hom. 42:

« ÖncekiDevam »