Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

THE NEW YORK PUBLIC LIRARY

909209A ASTOR, LENOX AND TILDEN FOUNDATIONS

102

[ocr errors]

Ad perpetuam rei memoriam. Quae ad Catholicae Religionis puritatem integerrime tuendam, et castos mores a contagione caute servandos maxime pertinent, cum semper ab Apostolica hac sancta Sede provide, sapienterque constituta, et sanctissime custodita sint; tum illud in primis laudabili Romanorum Ponlificum praedecessorum nostrorum zelo, ac vigilantia provisum, et cautum fuit, ne ullum propter pravos, exitiososque libros quibus fides, et pietas labefactari plerumque solent, Christifidelium animabus praejudicium, ac detrimentum irrogaretur. Quamobrem non solum hujusmodi libros improbare , et proscribere consueverunt , sed ne velitae quoque eorum lectionis oblivio ulla unquam subreperet, aut ignorantia obtenderetur, publicis tabulis, alque catalogis eosdem perniciosos libros describi, et consignari voluerunt; quo sane fieret, ut, palam denunciata, atque oculis subjecta eorum pravitate , ab omnium manibus facilius removerenlur. Crescente autem in dies exitiosa ipsorum segete, et copia, renovari identidem, atque augeri oportuit indices ipsos, quorum primum quidem publica Ecclesiae auctoritate a sapientissimis Tridentinae Synodi Patribus dispositum fel. rec. Pius PP. IV praedecessor noster optimis regulis communitum perfecit, atque Apostolica auctoritate vulgavit: deinde vero Clemens PP. VIII itidem praedecessor noster librorum numero auclum, atque nonnullis in antedictas regulas observationibus illustratum nova, luce donavit. Alexander denique PP. VII pariter praedecessor noster diversa a prioribus methodo ordinatum, atque in varias parles tributum hujusmodi indicem suo nomine edi voluit, ac promulgari. Etsi autem pro temporum conditione satis diligenter, atque utiliter in iis conliciendis laboratum sit, diuturna tamen observatione, atque experimento compertum est, memoratos indices neque satis correctos, neque satis usui accommodatos prodiisse: quapropter e publica utilitate fore visum est, si novus index

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

melhodo aptiore digestus, atque a mendis, erratisque pluribus, quae in priores irrepserant, emendatus construeretur. Rem hanc omni procul dubio laboris, et diligentiae plenam jam tum apimo praeconceperamus, cum certas regulas in examine, et proscriptione librorum servandas tradidimus in Constitutione nostra, quae incipit: Sollicita, ac provida, vii Id. Jul. Anno Incarnat. Dom. MDCCLIII, Pontificatus nostri Anno XIII data. Hujusmodi subinde negotium mature jam discussum Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi Indicis librorum probibitorum praepositis dirigendum, promovendumque commisimus, qui pro injuncti sibi muneris ralione, zelo, ac solertia, adhibitis etiam in consultationem et opus doctis, ac diligenlibus viris, omnia pro votis sedulo, accurateque perfecerunt. Absolutum itaque juxta mentem nostram laudatum indicem, et ab iisdem Cardinalibus revisum, atque recognitum typis Camerae nostrae Apostolicae edi voluimus, ipsumque praesentibus Literis nostris tamquam expresse insertum habentes, auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, et confirmamus, atque ab omnibus, et singulis personis, ubicumque locorum existentibus, inviolabiliter, et inconcusse observari praecipimus, et mandamus sub poenis tam in regulis indicis, quam in Literis et Constitutionibus Apostolicis alias stalutis, et expressis, quas tenore earumdem praesentium confirmamus, et renovamus. Non obstantibus Apostolicis generalibus, vel specialibus Literis, Constitutionibus, ac quibusvis stalutis, decretis, usibus, stylis, consuetudinibus etiam immemorabilibus , caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Volumus autem, ut earumdem praesentium Literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Noiarii publici subscriplis, et sigillo Praelati alicujus in dignitate ecclesiastica constituti obsignatis eadem prorsus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die xxl Decemb. MDCCLVII, Pontificalus Nostri Anno XVIII,

CAJETANUS AMATUS

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

CATHOLICO LECTORI

FR. THOMAS ANTONINUS DEGOLA

EX ORDINE PRAEDICATORUM

SAC. CONGREGATIONIS INDICIS A SECRETIS.

Cum nulla aetas antehac tanta doctrinae pravitate et rum licentia pollui visa est, tum sane gaudendum Deoque in primis habenda est gratia quod fides nostra igne, ut argentum solet, examinata non modo ferat se incolumem, sed assiduo certamine firmiorem. Cujus rei testimonium plane luculentum conspeximus indicem vetitorum librorum bis praelo his temporibus permittentes. Nam cum de illis quae anno MDCCCXIX prodierant ne unum quidem exemplar superesset, quinque abhinc annis eandem operam fecimus. Expleta ne igitur exposcentium desideria? Immo ad antiquam indicum caritatem reditum est. Inde factum ut novam hanc editionem, SS. D. N. Gregorio XVI P. M. jubente, susciperemus, totis viribus connitentes ne quid a nobis diligentiae desideretur, utque ne unus quidem ex üs libris qui ab anno MDCCCXXXV ad hunc diem usque damnati sunt notam effugiat. Neque vero de novitate formae cogitandum esse censuimus, eam optimam rati quam Fr. Thomas Augustinus Ricchinius doctrinae fama percelebris, cum eodem quo ego munere fungeretur, anno MDCCLVIII proposuit; cujus et exemplum secuti sumus et ipsa verba describimus.

In primis indici universo cum regulas ipsius indicis Sacrosanctae Synodi Tridentinae jussu editas, tum easdem in regulas observationes, quae Clementis VIII, et Alexandri VII auctoritate confectae sunt, praemisimus, una cum ejusdem Clementis VIII Instructione. Quibus quidem rebus omnibus cum majorem et lucem, et vim afferat sapientissimi Pontificis Benedicti XIV Constitutio incipiens: Sollicita ac provida: eam

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »