Sayfadaki görseller
PDF
ePub

praefati venerabilis capituli, circa quam pro subsidio sui et curae pastoralis administratione servat vicarium et ministrum, quos ex proventibus mensae suae plebanalis salariat pro posse, qui licet habeat erectionis dictae ecclesiae litteras, illas tamen noluit exhibere, dixit tamen, ad eandem ecclesiam proventus infrascriptos pro dote et fundo habere et in possessione pacifica eandem ecclesiam et ipsum mediante conscientia esse; et primo, ipsam ecclesiam pro dote et fundo habere certum spatium terrae, incipiendo a platea, quae tendit versus fluvium Nyr 1), alias strata publica, quae vadit per idem oppidum versus Lanciciam 2), in cuius parte spatii ab eodem loco habet imprimis tabernam seu domum cum stabulo pro hospitibus, satis competentem et protendentem se a circulo usque ad fluvium praedictum cum hortis, et tandem continuo progressu versus ecclesiam procedendo unam aliam aream, in qua residet cmetho plebanalis etiam eiusdem latitudinis et longitudinis; ex alia vero parte ecclesiae versus orientem in eodem latere est area dotis plebanalis seu curia, ex opposito cuius circa limites cimiterii habet alias areas pro hortulano, vicario et ministro, sibi ipsis vicinas et contiguas, necnon unam aliam aream in alio latere versus meridiem, et ex opposito dotis et curiae plebanalis habet in duas areas divisas, in quibus nunc resident Joannes Grzywacz et Joannes Faber, iacentem inter areas Petri doleatoris ab una, et ab altera Joannis Oszowskj oppidanorum; insuper unam alteram aream areae suprascripti Joannis Fabri contiguas (sic) hortulaniae; item habet duos mansos agri inter agros oppidanos hinc inde in eadem longitudine et latitudine se protendentes et iacentes, prout agri oppidanorum eiusdem oppidi protenduntur et extenduntur. Qui quidem mansi per plebanos inter hortulanos sunt divisi et emensurati ita videlicet, quod unum mansum (sic) cum medio sunt expositi et locati colonis sub annuo censu, reservato uno dimidio manso pro plebano et eius praedio, et solvunt agros eosdem tenentes et possidentes de quolibet dimidio manso per dimidiam marcam et omni septimana unum diem plebano pro tempore existenti laborare tenentur; alii vero agros non possidentes, solum domunculas cum hortis habentes, alias duo hortulani, solvunt pro censu eorum quilibet omni anno per fertonem et non faciunt aliquos labores; de praedictis autem duabus areis, iacentibus inter stratam publicam, tendentem versus Lanciciam et cimiterium ecclesiae pro tabernis expositis earum incolae pro censu annuo solvunt per tres fertones, nec obligantur ad aliquos labores, sed gaudent privilegio oppidanis concesso; item habet unum hortum specialem, iacentem in altero fine eiusdem oppidi in eodem latere, in quo est ecclesia, protendentem se a via, quae vadit de eodem oppido in Pabyanycze usque ad viam, quae vadit in molendinum; item habet specialem campum seu arvum campi, dictum Cavczyecz, in cuius parte erecta est piscina per modernum plebanum; item et prata dicto campo et mansis superius descriptis adiacentia et contingentia; item habet libertatem in borris seu silvis versus Thuschyn iacentibus mellificia facere et factis uti, signisque suis obsignare, prout et modo habet et ex eis utilitates percipit; item ex praedictis duobus mansis superius descriptis et campo Cuncze necnon tribus aliis mansis, videlicet quos colunt pronunc Albertus et Stanislaus Sdbykowye, Joannes Oszowskj, Joannes Marczynkowicz, Nicolaus Pelka et Petrus Golyenycz quondam,

1) Ner. 2) Łęczyca.

prout ex mansis ad scultetiam eiusdem oppidi spectantibus decimam manipularem dicta ecclesia et ipsius pro tempore plebanus duntaxat percipit; ex aliis vero omnibus et singulis agris eiusdem oppidi decima manipularis datur pro praeposito Lanciciensi et pro plebano. Oppidani eiusdem oppidi nihil aliud solvunt, solum columbationem, tam hospites quam inquilini per unum grossum et denarium S. Petri pro matrice ecclesia in Thuschyn.

Grodzysko et Utha, villae suprascriptae sub eadem parochiali ecclesia in Rzgow, quarum incolae pro eadem ecclesia nihil aliud solvunt, solum columbationem, prout in oppido, quilibet hospes et inquilinus per unum grossum; decimas vero manipulares in praedicta Grodzysko pro praepositura et praeposito Lanciciensi, in Utha vero pro mensa archiepiscopali, excepto uno iugere agri, de quo datur etiam decima manipularis pro praepositura.

Rakowska Volya, villa sub ecclesia parochiali in Thuschyn, de cuius villae omnibus et singulis agris cmethonalibus decimam manipularem, ut asseritur ex ordinatione archiepiscopali, percipit plebanus de eadem Rzgow et conducitur per incolas eorum curribus propriis in horreum a plebano locandum absque quavis solutione canapalium aut lini.

Taxata est eadem ecclesia ad dimidiam marcam argenti et pro denario S. Petri solvit ex quadam compositione cum plebano in Thuschyn quatuor grossos.

3. SEROCZKYE.*)

Villa in parte nobilium et in parte mensae episcopalis Wladislaviensis ecclesiae; in eadem ecclesia parochialis, tituli S. Benedicti, de iure patronatus et praesentandi haeredum de villis Crusew1), Szeromyn 2) et Grabyna Vola 3), quam obtinet pronunc honorabilis Martinus de Kamoczyn 4) ex praesentatione protunc generosi et nobilium Jacobi, iudicis terrae Siradiensis, Nicolai et Jacobi, haeredum de Crusew3) praedicta, nec non Clementis, Felicis, Andreae, Stanislai Hymbram), Stanislai Squarek de Szeromyn) ac Joannis et Alberti de Grabyna Volya, qui prout ex antiquo pro sui sustentatione, curae animarum administratione circa ipsam ecclesiam servat duos capellanos et ministrum, quos ex proventibus mensae suae salariis providet; ad quam iure parochiali villae infrascriptae spectant et pertinent, videlicet praefata Sroczkye"), Rzepkj'), Podolyn 10), Gosczymovicze 11), Gaykovicze 12),

*) Srocko, wieś niegdyś w połowie szlachecka, w połowie do biskupa kujawskiego należąca, dziś w powiecie i dekanacie piotrkowskim, dyecezyi kujawsko-kaliskiej położona, miała kościół parafialny, jak z powyższego opisu wnosić można, przynajmniej już w początku wieku XV. O fundatorach jego żadnego nie ma śladu. Obecny kościół murowany wystawił w miejsce starożytnego drewnianego w r. 1766 Stanisław Małachowski, referendarz koronny, późniejszy marszałek izby poselskiej. We wsi parafialnej Wola Kamocka jest prywatna murowana kaplica (Rubrye. dyec. kuj.-kal. z r. 1878 str. 129).

1) Kruszew, wieś należąca dziś do parafii tuszyńskiej. 2) Żeromin. 3) Grabina. 4) Marcin z Kamocina, pleban. ) Jakób, sędzia ziemski sieradzki, Mikołaj i Jakób zapewne Kruszewscy z Kru*) Abraham. ) Żeromin, gniazdo zapewne której z familii Żeromskich. ) Srocko. ) Rzepki. 10) Podolin. 11) Gościmowice. 12) Gajkowice.

szewa.

Rekoray'), Syeroslaw 2), Pyeklova Volya 3), Brzosa1), Karnyn 3), Papyesche duplex 6), Camoczyn1), Ostrow), Utha duplex), Lubonya 1o), Dzywlye duplex 11), Schyschkj 12), Luthoslavycze 13), Makoschyn 14), Dambrowka duplex 13), Vodzyn 16), Golygow 17), Gluchow duplex 18), Crusew19), praefata Szeromyn 20) et Volya Grabyna 21), item et molendinum Gaykowskj 22) et Kosczymowskj 23). Quae quidem ecclesia pro dote et fundo habet proventus infrascriptos, videlicet, et primo in eadem Seroczkye habet speciales areas pro curia, unam satis latam et spatiosam cum hortis eidem adiacentibus, videlicet pro allodio, pomerio et aliis commoditatibus; item alias duas eidem areae contiguas versus viam, quae vadit per eandem villam de Pyothrkow in Thuschyn, unam pro hortulano, aliam pro taberna hospitali cum stabulo nec non hortis eisdem areis adiacentibus, cuius tabernae pro tempore incola plebano pro tempore existenti, prout ex antiquo, solvit singulis annis pro annuo censu triginta grossos, item quatuor coros siliginis et alios quatuor avenae mensurae Pyothrkoviensis et non obligatur ad aliquos labores, solum duas dies educere fimum de curia plebanali; ad quam tabernam ultra hortum habet certos agros ad eandem tabernam spectantes, duntaxat in duobus campis, videlicet duo iugera in campo versus villam Dambrowka, et alia duo iugera in campo versus Vodzyn iacentia, cum pratis eisdem agris adiacentibus; hortulanus vero ex hortulania pro annuo censu singulis annis plebano solvit et solvere consuevit unum fertonem, item et sex dies per annum laborare labores manuales, uti hortulani facere consueverunt, et non habet aliquos agros neque prata; plebanus autem pro sua curia habet in eiusdem villae haereditate et campis duobus, iacentibus versus Podolyn et versus praedictam Vodzyn, quinque iugera agrorum versus Podolyn duo iugera alias działy et versus Vodzyn tria, inter quos agros mediant agri nobilis pronunc Mathiae Gyelscho, haeredis in eadem Seroczkye, necnon et prata eisdem agris hinc inde adiacentia; habet insuper et partem nemorum, dictorum Strzeschow, alias medietatem, et praedictus nobilis Gyelscho alteram dimidiam partem; item et decimam manipularem in eadem villa et haereditate ex omnibus et singulis agris nobilium, alias sorte villae per nobiles possessa, de sorte vero alia, videlicet mensam episcopalem ecclesiae Wladislaviensis concernente, decimam manipularem percipit scholasticus Lanciciensis, et plebano incolae eiusdem sortis nihil aliud solvunt, solum columbationem, quilibet incolarum per medium grossum ; et conducit plebanus decimam ex sorte praedicta nobilium provenientem curru proprio in horreum curiae suae; item habet ultra areas superius descriptas pro curia plebani pro taberna et hortulano speciales alias areas cimiterio contiguas pro duobus vicariis et etiam pro ministro in latere ecclesiae versus aquilonem sitam et in eisdem domunculas satis competentes.

Cruschew, Grabyna Volya, Rzepkj, Gluchow minor, Lubonya, utraque Dzywle, utraque Schyschkj, villae sub eadem parochiali in Sroczkye, in quibus decima

1) Rękoraj. 2) Sierosław. 3) Wola Bykowska. 4) Brzoza. 5) Karlin. *) Papieże, dziś tylko jedno.) Kamocin. ) Ostrów. ) Huta, dziś w parafii nie znana. 10) Lubonia. 11) Dziwle, dziś tylko jedne. 12) Szyszki. 13) Lutosławice. 14) Makoszyn. 15) Dąbrówka, dziś tylko jedna. 1^) Wodzin. 17) Golygów. 18) Głuchów, dziś w parafii tuszyńskiej. 19) Kruszow, tak samo. 20) Żeromin. 21) Grabina Wola. Później powstały osady: Majdany, Wola Kamorka, Franki. 11 Gajko wski. 23) Kościmowski.

manipularis tam ex agris praedialibus nobilium quam cmethonalibus proveniens in toto spectat ad eandem parochialem ecclesiam in Seroczkye et eius pro tempore plebanum, et conducitur ex agris praedialibus opera plebani et ex agris cmethonalibus per cmethones eorum curribus absque solutione canapali, et nihilominus cmethones et hortulani in eisdem villis residentes solvunt eidem ecclesiae et plebano columbationem de quolibet manso per grossum et de tabernis hortulaniis per medium grossum.

Rakoray, Pyeklova Volya, villae sub eadem parochiali, in quibus ex agris omnibus et singulis praedialibus et in dicta Pyeklova Volya unius tabernae habentis agros, quam modo possidet quidem Jacobus Vockayk, duntaxat decimae manipulares provenientes spectant ad eandem ecclesiam et plebanum in Seroczkye et conducit eas plebanus curru ipsius seu opera ipsius; ex agris vero cmethonalibus cmethones pro eadem ecclesia nihil aliud solvunt praeter columbationem de manso per grossum et decimas manipulares in Rakoray pro scholastico Lanciciensi et in Pyeklova Volya pro canonicatu et praebenda Gnesnensi, quos modo obtinet dominus Spythek de Buzenyn1).

Carnyn, Papyesche, Camoczyn duplex, Ostrow, Luthoslawycze, Szeromyn, villae sub eadem parochiali in Seroczkye, in quibus sunt speciales agri praediales necnon et hortulaniae habentes agros, ex agris praedialibus nobilium emensuratos, ex quibus agris praedialibus et hortulaniarum decimae manipulares provenientes in toto spectant ad eandem ecclesiam et plebanum in Seroczkye; cmethones vero ex eisdem villis pro eadem ipsa ecclesia et eius plebano nihil aliud solvunt praeter columbationem more aliarum villarum et decimas manipulares in Carnyn in Papyesche pro canonicatu et praebenda Gnesnensi, quos modo obtinet dominus Spythko Buschynskj 2), in Camoczyn utraque et Ostrow pro monasterio in Vythow 3); in Luthoslavycze pro scholastria Lanciciensi, videlicet de parte seu sorte mensae episcopalis ecclesiae Wladislaviensis; in Szeromyn vero pro mensa archiepiscopali.

Dambrowka, villa sub eadem parochiali, in qua sunt duntaxat duae curiae nobilium et unus cmetho, habentes speciales agros, hinc inde inter se distinctos, cuius curiae unius possessor nomine nobilis Joannes Dambrowskj) versus Seroczkye praedictam situm curiae suae habens in eadem villa ex agris ipsius omnibus et singulis solvit decimam manipularem singulis annis pro ecclesia parochiali praefata et plebano in Seroczkye, de alterius vero curiae nec non et cmethonalibus omnibus et singulis agris decimae manipulares provenientes alternatis vicibus cedunt eidem ecclesiae in Seroczkye pro una vice et pro altera in Gorka similiter ecclesia parochiali.

Vodzyn minor, villa sub eadem parochiali in Seroczkye, cuius villae omnes et singuli incolae solvunt decimam manipularem alternatis vicibus pro eadem ecclesia in Seroczkye pro una vice et pro altera in Gorka, et non sunt ibi aliqui cmethones solum agri praediales nobilium.

Vodzyn maior et Golygow, villae sub eadem parochiali in Seroczkye, quarum villarum omnes et singuli incolae tam nobiles quam cmethones solvunt decimas

1) Spytek z Bużenina, kanonik gnieźnieński. 2) Ten sam. ) Witów. *) Dąbrowski.

manipulares ex omnibus et singulis agris eorum pro ecclesia parochiali in Gorka, et pro praedicta in Seroczkye cmethones duntaxat columbationem more aliarum villarum.

Gluchow maior, villa sub eadem parochiali in Seroczkye, post cuius villae omnes et singulos agros decima manipularis proveniens in toto datur pro mensa archiepiscopali, et pro plebano cmethones columbationem more aliarum villarum solummodo solvunt; et non sunt ibi aliqui agri praediales.

Podolyn, Gosczymovicze, Gaykowycze, Syeroslaw, Brzosa, Mankoschyn, villae sub praedicta parochiali in Seroczkye, in quibus villis incolae pro eadem ecclesia parochiali solummodo columbationem de quolibet manso per unum grossum solvunt, decimas vero manipulares ex omnibus et singulis ipsorum agris, demptis certis agris in villis Gaykowycze et Gosczymowycze, de quibus dantur pro ecclesia et plebano in Nagorzycze, videlicet pro scholastria et scholastico collegiatae S. Mariae Lanciciensis.

Utha Camoczka, villa etiam sub eadem parochiali, cuius villae incolae libertate gaudentes et paucos agros exstirpatos habentes decimam manipularem nondum alicui solvunt.

Item eadem ecclesia taxata est ad tres marcas argenti et pro collectura denarii S. Petri alias camera apostolica ad quinque scotos et unum grossum a nota.

[blocks in formation]

Villa haereditaria et in eadem ecclesia parochialis, tituli S. Crucis, de iure patronatus haeredum in eadem Mosczenyeza ) et Coschow 2) necnon Volya Mosczenyska 3), et habent haeredes in eisdem villis ordinationem alternativarum, videlicet ex Koschow et parte dimidia Mosczenycza et ex altera Volya Mosczenyska et alterius partis dictae villae Mosczenycza, quam modo obtinet quidam honorabilis Joannes Blyschynskj1) ex praesentatione haeredis de Coschow et consensu alterius partis, qui, prout ex antiquo, servare consuevit et servat unum vicarium et ministrum, quos ex proventibus mensae suae plebanalis pro posse suo salariat; ad quam iure parochiali praedicta Mosczenycza necnon Coschow et Mosczenyska Volya, villae, iure parochiali spectant et pertinent, habetque eadem ipsa ecclesia pro dote et fundo infrascripta, quorum modo eadem ipsa ecclesia et eius plebanus extat in pacifica possessione; et primo, habet in eadem villa et haereditate circa ipsam ecclesiam unam aream pro curia plebanali necnon vicario et ministro in latere ecclesiae versus occidentem iacentem cum horto eiusdem latitudinis, prout area se extendit, in cuius

*) Moszczenica, wieś szlachecka, należąca dziś do dyecezyi kujawsko-kaliskiej, dekanatu i powiatu piotrkowskiego, z kościołem parafialnym według opisu powyższego istniejącym już przynajmniej ▾ początku wieku XV, który pierwotnie drewniany, gdy się chylić zaczął ku upadkowi, odbudowany został w roku 1769 z cegły palonej w formie krzyża nakładem dziedzica miejscowego, Stanisława Małachowskiego, referendarza koronnego i marszałka izby poselskiej (Rubryc. cit. z r. 1878 str. 126).

1) Moszczenica, 2) Kosów, 3) Wola Moszczenicka, wsie do parafii należące. *) Jan Bliżyński, pleban (Acta Consist. Gnesn.).

« ÖncekiDevam »