Sayfadaki görseller
PDF
ePub

>> Nobis potius esse potest, ac debet. » Ex quo vel facile intelligitis quomodo ille Venerabilis Frater a Nobis monitus et excitatus fuerit ad suas omnes adhibendas vires, ut Decreta illa tum ab ipso, tum ab aliis diligentissime observarentur. Verum cum ipse morte praeventus perficere forsan haud potuerit, quod Nostris erat in votis, idcirco Nos ipsi Vobis omnibus maiori quo possumus studio etiam atque etiam iterum commendamus, et inculcamus, ut pro vestra religione Decreta saepius commemorata omni diligentia accuratissime ab omnibus serventur. Iam vero neminem Vestrum latet, Venerabiles Fratres, eiusdem Synodi apud Thurles a Vobis concelebratae Acta, et statuta post maturum examen, nonnullis adhibitis emendationibus, a Nobis probata fuisse iam inde a die 23 mensis maii superiori anno per Decretum a commemorata Nostra Congregatione fidei propagandae praeposita editum ac suprema Nostra Auctoritate munitum. Cum autem eadem acta et statuta iuxta traditas emendationes solemniori modo per Nostras Apostolicas Litteras Annulo Piscatoris obsignatas, ac die 23 huius mensis datas denuo approbare, confirmare et sancire censuerimus, episcopalis vestrae sollicitudinis erit omni cura et studio advigilare, quo illa sarta tecta habeantur, atque ab omnibus diligentissime observentur. Dum vero meritas Vobis tribuimus laudes, quod in commemorato apud Thurles Concilio inter alia de salutari et catholica iuventutis institutione solliciti, provide sapienterque constituistis, catholicam in Hibernia universitatem, collatis inter Vos consiliis, quamprimum esse erigendam, ubi adolescentes absque catholicae fidei discrimine huma

nioribus litteris, severioribusque disciplinis imbuantur, Vobis addimus animos, Venerabiles Fratres, ut nullis neque curis, neque studiis parcere velitis, quo saluberrimum hoc opus maiori qua fieri potest celeritate ad optatum exitum perducatur. Hac sane de causa vestris postulationibus quam libentissime obsecundantes eiusdem Catholicae Universitatis fundationem praedictis Nostris Apostolicis Litteris non levi certe animi Nostri voluptate approbavimus. Ac vehementer laetati sumus, cum noverimus Hiberniae fideles tam alacri pietate, ac liberalitate egregiis hisce vestris studiis occurrisse, ut non levia iam ad hane rem perficiendam subsidia fuerint comparata. Quapropter dum Vobis, atque ipsis fidelibus summopere gratulamur, in eam profecto spem erigimur fore, ut catholica haec Universitas quamprimum, Deo bene iuvante, prospere, feliciterque iuxta Nostra, ac vestra desideria erigatur. Nunc vero cum nihil sit, veluti compertum exploratumque Vobis est, Venerabiles Fratres, quod alios magis ad pietatem, et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt, ne intermittatis unquam vestram omnem industriam, et operam impendere, ut omnes in sortem Domini vocati propriae vocationis, et officii memores ab iis omnino declinent, quae Clericis vetita, quaeque eos nequaquam decent, et exemplum sint fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate, ut honestum clericalem habitum illorum ordini, ac dignitati congruentem deferant, ac proprii ministerii partes pie, riteque obeant, ut sanctissima Ecclesiae Sacramenta, per quae omnis vera iustitia vel incipit, vel

caepta augetur, vel amissa reparatur, ea, qua par est religione, decore, et cultu fidelibus ministrent, ut orationi instent, et sacrarum praesertim disciplinarum studia sedulo colant, ac sub vestro ductu animarum saluti studiosissime inserviant. Quisque autem Vestrum apprime noscit quam vehementer in hac praesertim tanta temporum asperitate Ecclesiae intersit, idoneos habere Ministros, qui nonnisi ex Clericis optime institutis fieri possunt. Quapropter vestras omnes curas, cogitationesque in id intentissimo studio conferre numquam desinite, Venerabiles Fratres, ut adolescentes Clerici vel a teneris annis ad omnem pietatem, virtutem, atque ecclesiasticum spiritum mature fingantur, ac tum humanioribus litteris, tum severioribus disciplinis potissimum sacris ab omni prorsus cuiusque profanae novitatis, et erroris periculo alienis accurate erudiantur, quo virtutum omnium ornatu fulgentes, ac salutaris, solidaeque doctrinae praesidio muniti possint in tempore christianam plebem verbo, et exemplo docere, et eos, qui contradicunt arguere. Habetis, Venerabiles Fratres, quae pro impensa Nostra in Vos, et istos fideles caritate Vobis hisce Litteris significanda existimavimus, ac plane non dubitamus, quin Nostris desideriis quam cumulatissime respondere gloriemini. Siquidem ea est vestra religio, pietas, eaque erga Nos, et hanc Apostolicam Sedem observantia, et episcopalis virtus, ac sollicitudo, ut omnino confidamus, Vos arctiori usque earitatis vinculo coniunctos, atque id ipsum invicem sentientes nihil unquam intentatum esse relicturos, ut auxiliante Dei gratia pergatis maiore in dies zelo, atque omni constantia et prudentia op

ponere murum pro Domo Israel, et gregem curae vestrae commissum ab venenatis pascuis arcere, atque ad salutaria propellere, et misere errantes ad veritatis et iustitiae semitas reducere, et omnia conari, quo omnes crescant in scientia Dei, et cognitione Domini Nostri lesu Christi. Nos interim in humilitate cordis Nostri haud omittimus in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione clementissimum misericordiarum Patrem exorare, ut uberrima quaeque suae Bonitatis dona super Vos propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves Vobis concreditas copiose descendant. Atque superni huius praesidii auspicem, et flagrantissimae Nostrae in Vos caritatis pignus accipite Apostolicam Benedictionem, quam ex imo corde profectam, et cum omnis verae felicitatis voto coniunctam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus vestrae fidei traditis peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXV martii Anno MDCCCLII Pontificatus Nostri Anno Sexto.

VENERABILIBVS FRATRIBVS

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS HISPANIARVM

REGNI

VENERABILES FRATRES

SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Probe noscitis, Venerabiles Fratres, quae quantae

que curae vel ab ipso Nostri Pontificatus initio a Nobis susceptae fuerint ad catholicae Ecclesiae res in amplissimo isto regno instaurandas et componendas, quaeque Conventio post diuturnam, operosamque tractationem cum Carissima in Christo Filia Nostra Maria Elisabeth Hispaniarum Regina Catholica fuerit inita. Neque ignoratis quo intentissimo sane studio inter alia illud in primis in ipsa Conventione cautum sancitumque esse voluerimus, ut Ecclesia omnibus suis juribus plane frueretur, quibus ex divina sua institutione et Sacrorum Canonum sanctione pollet, utque Vos omnes, cunctis amotis impedimentis, in episcopalis vestri ministerii muneribus obeundis integram plenamque haberetis libertatem. Etsi vero non dubitamus, Vos pro egregia vestra in Ecclesiam fide ac pastorali sollicitudine omnem operam, industriam ac diligentiam in ipsius Ecclesiae libertate tutanda, vestrisque episcopalibus juribus tuendis esse collocaturos, tamen ad id perficiendum Vobis animos addere existimavimus. Quamobrem hisce Nostris Litteris intimo Nostri cordis affectu Vos alloquimur,

« ÖncekiDevam »